장음표시 사용
71쪽
ad extra superius dictis medicamentis utamur. Verum enimuero placet nunc Vsum cuiusdam olei de perforata magistralis multum Reuerendi Domini Simonis Gillini Canonici Ferrariensis, &ad chimicam Sereniffini Ducis nostri praepositi in medium afferre, ut ex hoc pateat ex unico medicamento posse nos multas intentiones curativas,& scopos assequi. Dum iunior effem tempore Excellen tissimorum virorum Multum Reuerendi Domini Ioannis Baptistae Canani, Domini Renati Bras auolae,& Ioannis Boschi Patris mei, quaedam ancillae iuuenis in aedibus perib
Iustris Domini Alexandri Andrea' decumbens casu in sinistra temporis regione in capite pila ex tormentario isto fulgure emissa vulnerata fuit,ita ut spectio in vulnus intro millo medullarem substan tiam cerebri passam fuisse visum sit. Huic a principio usque ad diem undecimam,qua mor tem cum vita commutauit oleo superius dicto de perforata mederi vidi,quae nullo alio symptomate erat correpta , praeter ea a quibus vexari solentiqui telo isto vulnerantur, quam stupore quodam . At si quis dicat medicamentum hoc suppositis a me principijs contradicere', cum primo suppona vulnera haec veneno obsistentibus,nec non igneaevi,& suppurantibus indigere Ad hoc respondeo quod si
tale compositum medicamelum diligenter perpendatur, ex illius usu omnia haec assequi poterimus,constat enim tale medicamentum tanquam ex basi oleo de oliuis ueteri cui infunditur herba, & flores Hipperi conis, folia centaureae, cardus benedictus,& alia simplicia, quae ueneno obsistere creduntur, gummata non desunt aliquae, quibus suppurandi uis,& abstergendi inest. resina strobilina, & laticina immittitur , quorum facultas est attrahere. Vnde cum igneae vi moderate calefacientibus occurramus, &veneno superius dictis herbis satisfactum sit, contusioni suppurantibus,hoc unico medicamento omnibus his in tentionibus
72쪽
tentionibus ςque satisfactum censeo,& quoniam calidum in secundo gradu est hoc medicamentum affectam parte in suo naturali statu seruat, natiuumque calorem fovet,& alia facit, quae ut recenseantur, praesentis non est nego- iij,omnibus nanque illo utentibus manifeste patent. Hoc profecto de ipso non reticebo, quod in ossibus detectis atque a carne per ulcus denudatis multum proficere videtur, neque alicui mirum videbitur medicamentum actu humidum, atque oleosum ossibus non asuersari, cum Galenus isidi medicamento actu humido ossibus aliquando me deatur. Multa in hoc tractatu, a me diceda essent verum quia ad alia pertractanda proposi
do vocat sermoni huic de capitis vulneribus imposito sine ad alias ca uitates curandas, quando a simili telo transfosis sunt, sermo
73쪽
p. X U I. V M haec vulnera thoracis non genere viiij a superioribus differant,sed ratione ta-
tum curationis,quantum partes laesar postulant,ob id thorax ipse duplicem, ut de
capite dictum est,considerationem habebit. Primo enim diuidetur in partes co- tentas, & in partes, quae continent. Insuper continentium partium aliae carnosae, aliae osseae sunt,&cartilaginosae, de membranosae simul. internae partes nullam inter se diuisionem patiuntur,nisi merito substantiae,quoniam aliae solidae sunt, ut cor, aliae molles,& laxae, ut pulmo. Cordis capsulam,&mediastinum omitto, quia a subcingente me brana ortum ducunt. haec pauca praefari placet,ut facilior horum vulnerum tum dignotio, tum curatio habeatur , per thoracem intelligendo ventrem medium , qui costis circumseptus est. At quoniam istud aggregatum in duas partes diuisit,in contentas nimirum, & continentes, pro pterea dicendum est; vulnerum horum alia penetrantia esse,alia vero non . Rursus inter penetrantia alia esse ab que partium internarum laesione, alia cum ipsarum laesio sione. Quapropter tot vulnerum horum resultabunt species, quot partes in thorace existunt, quae vulnerum spe cies facile ex suis signis cognoscuntur.&primo , pene trans vulnus esse cranoscitur per candelae,vel styli cuius ui4 in vulnus immimonem. Secundo aeris per vulnus exhalatio. Circa quae duo signa decipi aliquando possumus,
quia candela vel specitum musculorum thoracis cauitate
aliquando ingreditur, & ab illa cauitate aer contentus et gredi
74쪽
ςgredi quandoque potest. Vel si thoracem ad intra petat tum cauitatem ipsius transiliet, ut accidit nobili cui dam patritio,qui breui selopeio,pistola vocitato, cu prope admodum feriens icto staret in anteriori parte thora cis vulneratus fuit. Huic styli magna intromittebatur portio,& multus aer per vulnus ex luSabatur. Superuenit tandem febricula leuis admodum , mitioraque fuerunt symptomata,quae simili telo laesis superuenire solen t. Nona autem die transacta cum ad excernendas foeces e lecto surrexisset,lectum postea repetens,supinusque quod non dictu magis quam visu mirum praesente Illustri,& Excelselentissimo Doctore Bartholomeo Berta ZZolio eius patre
vitam illico cum morte commutavit,quamobrem aduentantes medici illum curaturi miserando tali casu veluti perterrefacti fuimus. visa deinde fuit pila mediastinum
occupasse, quς cum in illo contusionem, inflammationem, venenosumque halitum excitasset,non mirum si venenum cum ad cor lensim permeasset, & pila cum per corruptum mediastinum in cordis captulam descendiuet, repentinae,
ut ita dicam, in causa mortis fuere. Nulli igitur mirandum nos ab his aliquando decipi signis. candela nanque tali casu cauitatem ingressa erat,&aer in ea cauitate inelusus exibat, immo si per syringam aliquis humor intra cauitatem hanc inij ciebatur, ab hac excipiebatur, neque nisi per tussim ad extra mittebatur. His itaque se habentibus pars thoracis ubi vulnus insidet est perspicienda, atque diligenter indaganda. Alia adsunt signa,quae thoracem ad
intra vulneratum esse demonstrant, quae in quarta,vel septima die superueniunt,ut quaedam grauitas in diaphragmatis regione, dolor partem illam thoiacis multum assi ciens, tussis, sanguinis per tussim ex puitio, valida febris, vigiliae quasi continus,appetitus deiectio,angusta admo dum respiratio, contentae materiae per vulnus ex sustiatio, liuor
75쪽
livor ad extra apparens. At signa quae internas partes laesas esse ostendunt, a Celso praecipue traduntur libro quinto capiti xxvi. ubi inquit, si cor vulneretur sanguis multus Per vulnus effertur, color totius corporis pallidissimus est,
sudores frigidi sunt, & maleolentes. Circa hoc signum
autem videtur adnotatione dignum,quod vulnerato co
de statim perit animal, ita ut per vulnus non possimus sanguinem fluentem videre, sed si caua vena vulnerata sit, ubi per dexteram cordis auriculam in cor ingreditur, hoc de facili accidere potest, quia non ita cito interimitur ae geri & multus copiosusque sanguis per ipsam emanare potest, sudoresque tetri odoris ob natiui caloris extinctione oriuntur,& per consequens totius corporis colorem in liuidum mutari par est. Si pulmo vulneretur,& ab hoc fulmine bellico patiatur, spirandi dissicultas suboritur, san
guis nigricans,&spumans per os,&per vulnus cum spiritu multo effertur, in vulnus inclinari iuuat,unde facile Io-quunturAE econtra si in aliam partem declinent,obmut scunt. Pari pacto,quibus gula vulneratur, singultus,& bilis vomitus aduenit,per vulnus cibum, & potum retici ut, motus arteriarum languidus existit,& vltimo loco sudore diaphoretico corripiuntur. Si spina vulneretur oritur neruorum distentio, illorumque retractio, sensus,& motus partium inferiorum intercipitur,interdum quoque inuolun tari j urinam,&'ces emittunt, unde si non cito saltem interdiu pro maiori parte pereunt. Non enim possunt par tes hς tot tantaque incommoda,& mala perpeti,cum in ter principes connumerentur. Ad curationem itaque deueniens, ut rem breuibus perstringam, & supposita a me principia non repetam, operae pretium fore duco curam hanc in duo diuidere. Quorum unum est inflammationem tam internam, quam externam arcere, & purulentia
ab ipsa insammatione progenitam expurgare. quo scopo
76쪽
contusioni,&veneno occurretur. Si nanque expurgabitur quod putridum est, & ad facile putrescendum parabitur medicamentis actu humidis,quanuis potentia abste gentibus,& attrahentium usu ad extra venenum euocabimus, cum adstringentium usus, ut boli orientalis non ita tutus habeatur. At quoniam ista purulentia descendit facileque in thoracis cauitate colligitur,ut evacuetur,trbbus est procurandum med ijs. Primo per vulneris oris cium . Secundo per os . Τertio per urinam. Per os Gale nus quinto methodi cap. viij. discutientibus pugnandum esse monet: quare poscam tepidam laudat statim a principio, quam potui bis,ter ue exhibet. Et certe si in casu nostro vel bolus armenus,vel terra lemnia,vel melitensis crota exhibeatur illam conuenire credo: quoniam cruores &escharam a pila excitatam incidet, vi igneae ad intra immisse occurret, & veneno obsistet desumpta a terra vel bolo qualitate veneno obsistendi,attamen si infrastripto Iam
bitiuo utetur aeger profuturum arbitror.
de liquiritia Capillorum veneris
Oximell.simplicis drac.j. Boli armen.orienti draciiiij. Misce & formetur electuarium.
Aquam insuper communem pectoralem cum dristis si rupis potatam in mane tepidam ad sex uncias utilem se re credo. Postea cassae bolus, vel manna ad aegrotantis robur pro alui solutione propinabitur. interim consentiunt omnes rationes, ut apertum seruetur vulnus, ut per
77쪽
do medio erit satisfactum. Supposito itaque osculum vulneris ap ertum esse retinendum, tuto turunda a nobis superius adnotato digestiuo illinienda venit ex lineo panno confecta, quousque eschara ad vulneris labia existens decidan, & usquequo vulnus istud in ulcus degenerauerit, hoc nanque tempore transacto unguento de betonica ismdi commixto utendum erit, ut ab altero materia attrahatur , & ab altero osculum seruetur apertum, ad extra vero supra petiam extendendum principio transacto tale prae' scribatur ceratum. Rec. Ol. communis
Sept arietini Picis naualis Picis colophoniae
Thuris Galbani Amoniaci Serapini Misce Cerae quantum susscit ad conficiendum ceratum
Hoc tantum utendum cerato quousque ulcus mudum , atque expurgatum sit, & alia peragere nos cogat neces tas,quoniam si talia vulnera in longum protrahantur, facile in fistulam degenerant. cuius cura cum antea per po tiones sit latis habita, de illa sermonem alium non habe ho,ablutionem tantum perparuum clysterem faciendam proponam ex vino confectam,quo rosae,balaustia, suma
chlawalsa. Igni pauca quantitas incocta sint. Ultimum restat examinandum medium,quomodo scilicet per uiam urinae materia talis educi possit. Materia haec purulenta dum
78쪽
dum intra cauitatem thoracis continetur, per venam supra dorsi spinam delatam per emulgentes ad renes ferri potest. Neque obstat dicere . quo pacto materia haec tale ingredietur vas, cum ita dura membrana sit conflatu,
ut ab illo sanguis haud egredi possit P Respondeo hoc mirum non esse si pleuritide laborantes perpendamus, materiam admodum crassam,ac viscidam, &grumosam cut er excretum ex ore apparet per membranam costasubcingentem duplicem permanere; & pulmones etiam ita crassa &compacta ingredi. Verum enimuero si transacto huius morbi principio diuretica in iure decocta aegro propinemus,utique optime consultum fore existimo, cum natura viam hanc facillime reperiat, qua actiones omnes in corpore nostro molitur,atque sua vi propagat. Circa hoc autem adnotandum est, quod aegro febrienti lςuia diuretica propinam da sunt; non febrienti vero validi
79쪽
p. X V I I. Os T Q v A M Thoracis vulnerum curationem persequuti sumus, iure merito Ab dominis vulnera curanda subsequutur.& illa praecipue quae a pila vulnerante fiunt. Abdomen itaque illud esse circu- scribendum est, quod a mucronata cartilagine ad pubem desinit. Et primo notandum diis'rentiaς horum vulnerum a partibus vulneratis desumi, Vnde oritur quod uniuersalis differentia illa est, quae diuiditur in penetrans & non penetrans quemadmodum thoraece vulnerato accidere dicebamus. Penetrans ilIud esse autumamus quod peritoneo vulnerato internas partes Igdit & econtra non penetrans illud esse quod neque peri toneum neque internas partes assicit, sed musculos tantum usque ad peritoneum inclusiue laedit. Rursus effepotest quod penetrans sit culaesione partiu internarum &absq; illaru sione, Dixi cum laesione partium internam quia si uis corpolis huius lςdentis consideretur atq; Opti me perpedatur vix fieri non potest quod tale telum impetu immissu internas no petat periton ei partes, & no lςdat quoquo pacto partes sibi adiacentes,quae sunt hepar, lien,
ventriculus, reneri nec non intestinorum tam gracilium,
quam crassorum multitudo. Rursus adhuc duplex vulnus istud existit,vel enim est cum exitu alicuius partis, ut intestini, omenti. vel sine partium exitu . & ut facilius
haec vulnera curentur penetrans a non penetrante ex styli, aut candelae immissione cognoscetur. Quo casu candelam huic usui magis commodam fore existimo quia cum
facile flectatur, neque dura, & renitens sit ut stylus inter-
80쪽
nas partes minime laedere potest. & ab ingressit multo c delae facilis erit huius vulneris dignotio cuius magis certum est signum digitus in vulnus immitas, aut exitus corporum ad intra existentium vel eXeuntium permutatio . Cum quod exire non solebat exit, & per vulnus excernitur . vel si magnum admodum sit vulnus,aut latens id penetrare dijudicabitur. haec omnia sunt signa, quae a Celso libro quinto cap. xxvi. referuntur. Quemadmodum& vulnerati iecinoris signa retulit,vulnus sub dextra praecordiorum parte inflictum, sanguinis fluxus, contracta praecordia ad spinam in ventrem cubandi dulcedo, punctiones & dolores usque ad iugulum quibus omnibus iasi- nunquam biliosus vomitus accedit. At silicia vulnere tuti signa sunt haec, sanguis niger a sinistra parte abdominis exit, praecordia & ventriculus ab eadem parte indurata sunt, siti ingenti vexantur, & quia proximum est lienhepati ob id dolor ad iugulum ascendit. At si ventricu Ius vulneretur, & una cum illo intestina eadem a Celso signa traduntur . nec non quod ieiuno intestino vulnera to cibus & potus per vulnus exeunt. At quamuis dicat Celsus quod cibus & potus per ieiunum intestinum ex uni intelligendum est quod de chylo loquatur, cum chy. Ius sapiat fere naturam cibi in intestino illo contenti,&nonnunquam per os bilis exit quia cum a cystifellis deferatur bilis ad ieiunum intestinum facilis est transitus a ieiuno ad ventriculum,ut bilis per os excernatur. Si crassa in testina ladan tur taces exeunt, vel eorum odor per sentitur. Renibus vulneratis dolores usque ad testes descendunt, urina difficulter exit aut cruenta. Vesica isse dolor inguina corripit, locus super pubem intenditur urina per vulnus exit, stomachus asscitur, bilem vomui, aut singultiunt, frigidorque sudor totum aegrorum compus invadit, di tandem mors subsequitur ipsa.,Multa a- '
