Academiarum celebrium vniuersi terrarum orbis libri 8. partim recèns conscripti, partim ita locupletati, vt planè noui videantur auctore Iacobo Middendorpio, .. 1

발행: 1602년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

L 1 η A R I. rό libus studi, leuauerunt. Quid enim Socrati fortitudinem in molestia carceris praestitisseruditio. Quid patientiam Regulo, dum cruciaretur Poenis i Quid Senecae, quid Boetio, eloquentissimoque Ciceroni,dum iniqua ipsis

mors proponeretur, constantiam attulit Er

ditio. Quid tandem Platoni, Solom, Themi stocli, Demostheni, caeterisque Philosophis&Orthodoxis Patribus in exilio apud ignotos

gratiam, auctoritatem,& amicos peperiti sola profecto eruditio. Quae quocunque ierimus nos comitatur , reducit, & in aduersis ves ut clypeus aduersariorum in nos venientes ictus

propulsat,ut nihil homini tam graue possit accidere, quod non ferri animo sorti ipsius as lminiculo possit. Multi quoq; dum vehementer aegri essent,

nec ulla medicorum arte Valetudinem recuperare possent, sola lectione bonorum aucto rum conualuerunt. De Alphonsis Rege prodidit Panormitanus, quod ex Curtii lectione de gestis Alexandri Magni statim valetudinem, propter maximam , quam inde percipiebat, Voluptatem, receperit, quam Medici reddere

non potuerant. .

Similiter porphyrius Plotini magistri suauissima oratione fanitatem cor oris recuperasse fertur. Fabius Quintil. ob lino rtem iiiij tristis; Sed vivirnus, inquit, & aliqua vi vcndi ratio quaerenda est, credendumq; doctissimis lib. ε hominibus, qui unicum aduersariorum t tium literas putauerunt. ita M.' Cicero aeger &

142쪽

ro8 Αε ABBΜIARV Μnor ἐκι, perturbatus, & sic constituta republica, ut in Mi er in ea versari non liberet, ex studio philosephiae v - solatium quaesiuit.Est enim ingens voluptas,&, animorum quasi naturale pabulum, consid ratio naturae,contemplatioque rerum diuin rum&caelestium. Ideoque veteres eos, qui in naturae de rerum optimarum pervestigatione studium ponebant, Deorum immortalium conuiuas appellauerunt, quod diuinis sapientiae dapibus alerentur.

operae igitur pretium, ait Philo Iudaeus,se cerint, quotquot ubique sunt adolescentes, si aetatis floridae primitias eruditioni dedicarint, tam in praesens, quam suturusibi paraturi decus & imperiu. Et Menander: Beatus est, optibus iungens industriam. Praedicatur apud Historicos Euthidemus philosophus & Orator, quod cum ingentes in pes a maioribus accepisset, ipse eruditionem α dicendi gloriam coniunxit. Salium Iulianum, Iuliani Imperatoris pro-- auum longe habitum suisse meliorem scribit bpartianus, quod egregius Iurisconsultus esset. mi, Ruolam dicςrς solitum resert Volaterr ' nus: Turpe,& uniuersae reipub. pernitiosum esse, si viri patritii, & nobiles, atque magistratus scio iam, qua inter ciues quotidie uti oporteret,ignoraret t. Et quod nec diuitijs redie uti,

nec eas aliter conseruare,nec aduersiis omnem

Ortunes iniuria instructi esse possent, nila d - strina&eruditione perpoliti. Quicunque igitur a nobilibus, diuitibusque parentibus orti, sunt

143쪽

aan eorum virtutes superare conentum caeteri

his studiis operam dent, quibus multi homines noui honore, diuitijs,& gloria nobilissimis f milijs praeluxerunt. Est enim haec una via sau. dis, & honoris, & dignitatis. Qui inito phim studio omisso praedae & libidini inniantes, mi litiam sectantur, hos perstringit Horatius lib.

I.Carminum, Ode 29. In eos, qui propter Uo-Iuptates, conuiuia, & luxum philosophiam, &literas, atque virtutes negligunt, quadrat hoe Varronis in Satyra,q περι 'εδω κατιο inscribitur: Si quantum operae silmpsisti, ut pistortutis bonum panem pinseret, eius decimi philosophiae dedisses,ilde bonus iani pridem esses

factiis: nunc illum qui norunt, Volunt emeram illibus centum; te qui nouit, nemo centus sis. Obseruatu dignissimum est hoc Ecelesiastici: Quae in iuuentute non congregasti, quO- modo in senectute inuenies Cum isto Salomonis: Sapientia clam at,& dat Vocem suam in Pr ωλ δε plateis; Usquequo paruuli diligitis infantiam di stulti ea quae sibi noxia sunt cupienti & imis prudentes odibunt sapientiam l Quia vocatavos,& renuistis: extendi manum meam,& non fuit qui aspiceret: despexistis omne consi i tu mmeum: ego quoque in interitu vestro ridebo, S subsannabo cum vobis id, quod timebatis,

euenerit. Tunc inuocabunt me, &non exau- 'diam, mane consurgent, & non inuenient me. i me oderunt, diligunt mortem.

144쪽

iis, ACADEMIA RURI Marcus Cicero quondam Romae senatum decreuisse refert, ut de principum filiis sex,singulis Etruriae populis in diuinandi arte instituendi traderentur, ne ars tanta propter tenuia talem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem & quaestum. Sic mihi, inquit, Frcu Duarenus in epistola de ratione studii legalis, iurisprudentia non aliter dignutatem maiestatemq suam retinere posse,qu,nisi nobilita, capescendς reipublicq auida missio Iuris praecipue excolatur:& velut interdict. aliquo in veterem restituatur possessionem. Nam priscis temporibus ita se huic studion biles adolescentes dabant, Vt eius ordinis proprium quodammodo esse videretur.

ARGUMENTORUM ALIO.

T autem hoc loco omnibus satisfa

ciat, alia etiam argumenta, quae sorte ipsis obiici possent,breuiter explicanda duxi. Licinius Imperator Philosophos& Orato- res Venenum rei pub.&pestem, & aulicos mu res esse affirmabat, & mirifice insectabatur. Pomponius Litus,& Baptista Egnatius in vita. Verum propter hanc rem a sapientibus viris egregie reprehenditur, & praeterea Tyrannus& publicae libertatis oppressor vocatur: & tam indoctus fuit , t decretis suis nomen subscribere non posset, δέ tota resputa mana Eccle- isiaque

145쪽

ssaque Dei sub isto Tyranno plurimum atris

menti accepit. .

Domitianus Philosephos omnes urbe ria..tiaque submouit, atque eiecit, teste suetonio.& Athenaeo lib. 33. di ut. cap. s . Antiochen, Iulianum maledictis insectati, quod Philos phus esset, ac barbam ' luxta .moreri veterum Philo*phorum, nutriret. Ad haec respondet Politianus in Lamiar Hoc non miror, inquitescelesti enim moribus, & facinorosa, luxuriaqΦ& delici, corrupti, supercilia phiilosophiae se

se non poterant. Caeterum non statim malum videri debet, quod est a quibusdam reprehen sum. Nam & dulcis sapor omnium Creditur praestantistimus, qui tamen nonnullis ingratus. Orationes huicsmodi similes umbrae runt ut autem crestente vel decresccte umbra, cor pus tam ε ipsum, cuius illa est Vmbra,propterea nec crescit, nec decresciit ita nec melior fiequisquam dum laudatur vulgo,nec peior dum vituperatur. Si philosephandum tim est, secum

dum animi virtutem vivendum non est: at sia cui animo vivimus, sic virtute animi bene viouimus. λQui igitur vivere no vult, is ne philoseph tur: qui turpiter vivere vult, is philosophiam ne sectetur: qui autem philo phari non vult, is ne sel, quidem esse vult. Simile est huic,quod Caius Caligula Homo ri versus funditus abolere conabatur. Verum

non Homeri sellam, sed Virgilii quoque& LLiui scripta,&imagines ex bibliothecis eiicere

Parabat.

146쪽

rra A C A D E Μ I A R V M parabat: Iuris quom prudentiam inuadere nostverebatur, Vt nemo & scire aut resp5dere posse videretur,praeter se.Tantae enim arrogantiae

sui ut Virgilium milius ingenij minimaeque doctrinae fuisse affirmaret : Liuium Veroye bosum in historia&negligentem aiebat, teste Tranquillo. Qum Tyrannis, arrogantia, & temeritas sempiternam illi ignominiam peperit. Michael Parapinatius Imperator, quia bonis

artibus & Poesi opera dabat, Imperium multum damni perpessum est,&.ipse cum VXOre,&6lio coenobio conclusus, ut in vita eius refert

Baptista Egnatius lib. de Imp. 2. At non propter bonaru artium studia hoc accidit , sed propter ignaviam & secordiam Principis.Nam quando Imperium ab hostibus assigebatur, ipse tamen Imperator nihil de r publ. cositans, sub Psello magistro versibus

tantum factitandis vacabat, in odium populi incurrit: ut ex eodem Egnatio facile deprehemditur. Vtinam obseruasset Iustiniani sententiam et Principem & legibus & armis ornatum esse debere. Nam sicut iuuenem bonis artibus operam dare oportet, quo rectius aliquando imperare possit: ita iam ad Imperium Vocato curad ,

ne quid priuatis studiis de opera publica detr

hatur, Ut pulcherrime docet Cicero liba. Ain de. quaest. Quod in commentarijs ad 72. quae stiones Ptolemaei Regis declaraui. Alios multos Imperatores & Principes,qui

uterarum gloria pra catur, turpia gessisse i ctanti

147쪽

flos affirmare non possum: Nemo enim orator, nisi vir bonus , auctore Fabio. Studendum quidem eruditioni est, sed quae cum Virtute

coniungatur.

Praeterea Dibnysius doctissimus Tyrannus ex optimoru Philosophorum doctrina se parum fructus retulisse satebatur: quia etsi regnuincommodis & malis plurimis resertum esse hoc tamen esse deterrimum quod qui apud Re .gem proximi sunt, plurimum ipsi assentirenta Leonard. Aretimis In Commentariis Grascorum. Deinde nisi hi literis & artibus bonis utcunque imbuti suissent, longὶ deteriores reGpublica illos perserre debuisset. i Alij inmniti his studijs & per rectam educationem op timi euaserui. Principis enim indoles,quo maior est, eo maioribus viiijs inclinari potest : &inqbancunque partem impellitur, eo se gerit vehementius, ut omnes aut virtute aut improbitate superet. Narrat Ioannes Baptista Egnatius in vita

claudij Impi. quod cuia Barbari libros Athes

niniens. comburere pararent, unus ex illis re stiterint: Abstineamus, inquiens,hanc iniuriam

in his codicibus, quibus Graij homines dum studiosius incumbunt, minus ad bella idonei sui. Quod si is no fictε potius, ut bonos libroqvueretur, quam ex animo pronutiauit, magna suam imperitiam ostendit. Recte enim Arist. Iib. 1. Polit. quosdam homines natus a liberos

esse & dominos stantit, qui pro sua eruditione

148쪽

Π4 AC A D F-R v Μ& sapientia Iura & leges agendi praescribam: quoidam etiam, qui non animi. sed corporis robore & viribus valent, qui iussa prudentum assequatur. Qitantum enim artes & disciplina an bello c ducan superius a nobis est demon. fratum. Qiiorundam Poetarum & Philos phorum turpitudines di vitia, &.Doctorum inter Christianos abusus colligunt, atq; in eis disputant, ipsamque doctrinam ex his vituperare non erubescunt.

Sed Isocrates in Nicocle: Haud, inquit, a cusandi res illae sunt,per quas cum virtute alijs praestare possis, sed homines potius,qui aut res illas male tractando corrumpun aut eloquemtiam ad imposturas conserunt. Miror autem, cur ij, qui ita ikntiunt, non etiam diuitias, aut robur in crimen vocant. Nam si propter eos irascuntur eloquentiae, qui decipiunt,&menestiumur, etiam caetera bona quibus aliqui ab tuntur vituperare debent. Verum non conuenit hominum improbitatem in res transfere

sed illi ipsi culpandi sent, qui bonit rebus ab

tuntur, & ciues per ea laedere conantur, quae ad eorum salutem conuertere potuissent. .

Et in Μonodia Basilij Magni Nazianzerius: Si ideo,quod aliqui ex Philosophia noxam co-

traxerunt. ac in errores Varios inciderunt, ea

de causa illlam despiciunt: eodem modo & hi caelum, terramque, & omnia quae in eis conti- .nentur, odio poterint habere: quando plures inueniuntur, qui ha c Deos constituunt, aut his

alioqui abutuntur. bimit ter autem & ignis, di

149쪽

elementa caetera, & cibus ipse, quae interitum ac pernitiem male Vtentibus serunt, ab omniabus mala videbuntur. Sed contra conspicimus,

quod non ilum ea , quae de genere sitnt bonoant,at omnino mortifera, interdum probe accommodantes iuuare inueniantur: iamque ex viperae carne singulare morbis remedium inuentum, quod theriacam Vocant. Pluribus amgumentis hoc sophisma libro I. redargutum

est.

Fallit nonnunquam Dialeisticus, inquit Ru dolphus Agricola lib. a. de Inuentione Dialectica cap 2.&pro veris falsa tradit. Euenit id quide: sed&navim gubernator euertit,& modicus perimit.Hominum sunt ista,non artium: atque vel eo magis fatendum erit, utilem esse Dialecticen, cum & qui oratione seducul, astu id persaepe, nulla etiam arte Instructi, facianti& qui fallitur, si artem calleret, Vel nequaquam id, vel minus utique pateretui. Sane sicut reliquae artes, quae remedio sunt inuentae humanis necessitatibus, non potuerunr succurrere incommodis, nisi prius ea detegerent rsic Dialectice,cum magna ex parte in eo sit posita, quo pacto laqueos captionum fraudum hin dicendo vitemus, necesse habuit aperire insidias, & ostendere quam varie quis capi posse set. Qig si quis inde deprompta utenda sibi putauit, non artis haec est culpa, Vitare fugienda monstrantis, sed improbitatis, sectari vitanda cupientis: aperienda enim sunt, Vt caueantur mala, & nemo artisex tantum remedia nouit. 'r Ha Lodera

150쪽

ris A CADEΜIA RUMLodem in crrore versantur,qui propter improbos quosdam rabulas sorenses, & sanguisugas causidicos almam iurisprudentiam quasi

Sophisticam, fallacem,& publicae pacis inimicam , calumniantur. De quibus in tractatu de Iustitia dictum est. Ipse Spiritus sanctus per Gentium Doctorem, Christi Apostolum, Paulum, ad Collose senses cap a. Videte, inquit, ne quis vos deci piat per philosophiam,& inanem fallaciam,s

cundum traditionem hominum, secundum γlementa mundi,& non secundum Christum.

Sed Paulus, ait Clemens A lexandrinus lib. 6. Stromatum, no reprehendit Philosophiam: sed eum, qui iam est particeps altitudinis cognitionis Diuinae, non Vult amplius recurrere ad Graecam Philosophia, quam allegorice vocat elementa mundi,Vt quae elemeta quodammodo doceat, & sit veluti disciplina praecedes

Veritatem.

Q iocirca ad Hebraeos quoque scribens, qui E fide ad legem reflectebantur: An rursus, inquii cap. 1 opus habetis lacte. & non selido cubo ita ad Collos enses significat elementalem doctrina a Chri si oreuerti ad philosephiam.' 'Intelligentia autem vera a Deo est. Psalmista enim maximum donum existimat intelligentiam, ideoque petit. Seruus tuus sum ego, da mihi intellectum. Bonitatem, & disciplinam,& cognitionem doce me quia mandatis tuis credidi. Dantur autem ista praestantioribus.

Ideo alibi Psalm.i O. Non secit, inquit, sic ulli

SEARCH

MENU NAVIGATION