Aduersus Georgij Buchanani dialogum, De iure regni apud Scotos, pro regibus apologia, qua regij nominis amplitudo, ... ab hæreticorum famosis libellis, & perduellium iniuria vindicatur. Per Adamum Blacuodæum ..

발행: 1588년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

cio iuris ordinarij solennia maxime vige- ibani, ut esset accusator, testis, citatio post trinundinum. Neque enim praehenso reo. statim audiebatur feralis illa vox horrendi carminis,I lictor, colliga manus, caput ob nubito, in elici arbori suspendito. Hic autem nec accusator vllus idoneus, nec testis,

nec iudex auditus unquam fuit. Sed ipsi parricidae, qui legitimam non habent ullam in iudicio standi personain , huius criminis ecaccusatores,& testes,& iudices cxtitere, co- scientiae furiis agitati, ne veritas innotesceret. Nam huius paricidij vindices videri volunt, ut eius suspicione se liberent, quos

omnium mortalium iudicio constat no modo consensisse sceleri, verum etiam eius au'. istores extitisse.Nam egregij veteratores toties proditionis infamia notati, toties damnati perfidiae,toties a furca redempti, stante legum auctoritate, saluo imperio, incolumi principe., iusti supplicij metu conquiescere non poterant. Eorum princeps apostata, noregis ille quidem,ut vulgo praedicabatur, sed 'terrae,nec terrae, scd Orci filius, post adepti,' Morauiae comitatum, quasi natalibus rest tutus, falsa criminatione regnum sibi parat bat Nota sunt secreta illius colloquia, nota, con silia cum Lyndesaeo, cum Knoxio . Maliis α

52쪽

aliis coniurationum architectis agitata.Notum matAs somnium , cui praegnanti visum est, utero se draconem gestare , qui leonem. Scolorum regum inligne ) pessundaret, Quid vero, quod importuna stagitatione rς-ginam quotidie fatigabat,& prope conuitiis cxtorserat, ut suis haeredibus regni iure spoliatis , eius potiundi speni quatuor familiis adiudicaret Ac inter eas suam primo post principem loco esse volebat. Versi ubi multis repulsis praecidi postulata sua cognouit,se propitiis hymenaeis coceptum, se iustis nuptiis procreatum,matrem regis uxorem elogitimum regis filium iactitare. Nam S eius rei tabulas quasdam proferre in suorum his

redum necem ingeniose compositas. Eius conatum Mortonius adiuuare , non amoro hominis ullo,non beneuolentia, no ossici in sed partim iudiciorum metu, partim predae opinione, quod animo fixum ae costitiitum haberet, spurium de rerum summa deturba. re , quemadmodum ille Hamiltonum gento regni spe summouerat. Neutrum fefellit o pinio. Nam eiecta legitima prinςipe, uterquo tyrannide regnum occupauit:

At hic saepius ob scelera, ob flagitia profug', C

53쪽

L. qui accusare. M

accusat.

' si accus. Diata post.

saepius volente, si pius inuito principe restitutus , debita legibus supplicia declinauit. Sed parum bene consultus id in comitioru

acta referri passus est, ac publicis monimentis consignatum infamiae testimonium posita is extare. Caeteri vero qui in hoc crimen subscripserunt, partim ex infima nobilitate partim ex plebe , suo commodo patrocina bantur, si quo iure, qua iniuria, regio stemmate profligato,in spurij familiam atque ge-tcna regni fasces transferre potuissent. Nam horum alij eius magna parte cognati, fami--liares mici: alij cxcursores & emissarh: alij ni ercenarij,satellites,asseclar: alij quadrupla tores improbi,§ores regiae supellectilis: omnes incesti, sacrilegi, perduelles: omnes infami aliquo iudicio notati,c5 turbari rem publicam,quam nimis valere malebat,quod salutis spem nullam saluo impciij statu sibi relictam esse putarent. Igitur quod genus hominum iura non patiuntur in causae pecuniariae testimonium adhiberi, nec priuato crimen intendere i id in principis accusa

tionem admitti potuit, ac non accusatorum modo, verumetiam testium personam sustinere Vetant antiquae leges Christianos a Iudaeis,orthodoxos ab haereticis, episcopos

a laicis, a liberis parentes , ά libertis patro-

54쪽

APOLOGIA. 3ynos,maiores a minoribus accusari. ' Arcadius & Honorius augg. solenni lege caue- runt , ne serui dominorum delatores audirentur, sed si quis eius existimationem , caput atque fortunas peteret,cuius familiarit, ii vel dominio inhaeserit, ante exibitionem testium,atque examinationem iudicij in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriretur. Vocem e--nim funestam, aiunt illi, amputari potius oportet quam audiri. Quae cum ita sint, qua fronte mancipia nequissima aduersus dominam, profani sycophantae aduersus sucrosanctum magistratum, impuri apostatae Contra Christianam principem, & vice patriae colendam,in iudicio consistere potuissentὸ It

ne summi vis imperij patere debuit infimorum ludibrio 3Ecquis impune tulisset ista iu-

. deXλMOrtonius,credo,aut spurius,qui causae summae disceptationem sibi deposcebant. Ius,mos,leges,respectus imperij, reuerentia legitimi magistratus quem post haec vel retinebunt pudore,vel metu coercebunt'Clandestina cu hostibus solloquia iniis custer' nis populis factiones maiestatis iudicio vindicantur. si Hi vero quo supplicij genere pers diei luet sua, qui cum adepta bi quaestionis exerceniis facultatem anim*duerterent,

L si quis,

c de his qui aceu

55쪽

ne penitus extincta Balioli posteritas vid retur, dc principem & patriam alienae ne diacam host li) iuri dictioni & imperio subiec runtὶ At illa quanquam ea in re ius omnium gentium violatum intestigebat,& se fori pret-

scriptione tueri posset, anteactae vitae com scientia,quasi aheneo se tecta muro sentiens, nihil morata periculum , quod inesse negotio non ignorabat,ne tergiversari, ne latc- bras quaerere videretur,accusatores ipsa suos iudicio prouocabat. Qil id inde consecutum est 3 Hostibus ita suam probauit innocentia, ut accusatorum infidelitate , barbaram, crudelem & impiam coniurationem abominarentur. Quid si testibus obrutam & oppressi

sam,quid si iudicio conuictam, quid si parib

cidij compertam, delegati iudices in noxa esse,ac manifesto teneri pronuncias entyIure innumerum coacta videretur ' At apud eos iudices lege agi no potuit. Privatorum cnim cosensis iudicem non facit, nec quod is sta- L. t c d. iudicats vim-auctoritatem habet. iutilia. Cum igitur occupadi regni spe & opinione, null0 iure, nullo ordine, sed priuati quaestus seius de emolumenti gratia, populo non interpeli L. v x. lato,prodita patria,causam hanc susceperinti mpis perduelles, & crimen ibs se perpetratu in principem innocenteni mendacio contin

56쪽

APOLOGI A. 37lerint,iure meritoque d5 nant hanc in ea persequenda seueritatem, qui prioris atrocitate facinoris execrantur.Vides nunc,Buchana-ne,quam solidum ac stabile sit fundamentu, cui totus dialogus ille tuus incubit 'Sed esto quod nemo bonus unqua animo praesumpserit caedis conscia fuerit, quid tum λ quid si

verbo uno rationes tuas omnes eluserite

Quid si tuo te gladio iugulaueritλNam si tibi

constare velis,tyrannum fuisse fateberis, ac proinde iure caesum. Siquidem ille Dauidem Riccium,hominem haud vulgaris sapientiae, fidei, probitatis , & religionis integerrimae, nullius conscium sceleris,nulla causa, stipplicem,& ius,fas,leges inuocantem , in oculis Dominae vim & iniuriam deprecantis, in augusto regiae caenaculo, in sanctioris aulae penetralibus,immaniter paucorum perduelliulibidini mactauit. Paru hoc erat, nisi de uxorem, ex cuius nutu res illius omnes rationeiaque pendebant, cuius benignitati quidquid

erat acceptum ferre , in cuius amore atque beneuolentia conquiescere debebat, ac fortunam,quod aiunt, reuerenter habere, in arctissimana custodiam ablegasset. Atqui ut iusti doloris ac vindictae specie tui pissim una fariCimis adumbraret literis ad Christianissimurege, ad exterps principes rc populos datis,

57쪽

38 rRO REGI 3 vs impiorum paricidarum, quoru nomina tum crebris sermonibus usurpare cogor, consilio & suasu,ne dicam imperio, dominam sinistra pudicitis fama traduxit.Ecquid hoc crimine grauius in optima castissimamq; principem vel admitti, vel confingi potuit Z Sed eo inductus cst,co pertractus incautus adolescens perduellium fraude ac dolo , qui ambitione caeci, qui regnandi cupiditate flagrantes,mariti facto primum uxorem tollere,deinde iusto supplicio maritum, maiestatis lege dam-

natum, uxoris manibus immolare decreuerant. At, inquios, hoc illius unicum facinus est, tyrannidis vocabulo minime designandum. Sed Sc illud unicum est reginae: ecquod enim aliud obiectum est illi λ ecquod aliud . Vnquam a vobis excogitatum λ At est alienae religionis , & illius iugo libertus euangelii nos obcemit. Vestrae religionis nemo bonus unquam fuit, & publicae pacis ac tranquilitatis amans.Illa Christum,prophetas& apostolos,illa maiores hostros suae religionis au- .ctor habet ac magistros, quorum tanta sapientia fuis e videtur, ut satis supbrque pru- dentes sint, qui illorum religionem non di- cam assequi, sed quata fuerit per spicere possint. Illa patriae legibus receptam, d a Donat

di primi temporibus in haec usque stacula po

58쪽

il reta, nostrorum iudicio probatum religio, nem colit: vos sontico morbo attoniti, praei noua & inaudita Caluini rebellione patrias e leges,maiorum sapientiam,pietatisdi: iustitita sacra contemnitis. Sed non est huius loci de 1 religione Controuersia, nec patitur institutii ratio, ut insolentiam leuitatemque vcstram, cum illius constantia re animi moderatione: Contendamus.Positu hoc sit nobis,quod in- i. ficiari saluo pudore non valetis, unius eam a

, vobis noxiae postulari. Illa tyrannidis appeli latione censebitur. Tyrannidem ergo fuissua fatebere priorem illam Dauidis, innocentis, viri,caedem.At haec, inquies, in maritum, in regem:illa in extraneum, in abiectum& vileii homuncione perpetrata fuit. Quid indeὶ Tuli personaru no vis vlla, sed criminii modo ra-ὸ tione haberi,eandoinq; lege sit minis viris di- . cta & infimis. Na,quod ipse ex poeta refers, P g 'i, rege danat ac csteros. Sed cui perseaserisvn- qua facin' illud adolescetis optimi, ad quod . no sponte sua,sed imprudelia,sed perduelliui; astu pellect' est,captionibus & insidiis, eu uti una cu uxore perderet quanqua id ita Haruest orbi terraru,ut negari no p ossit tyrani

C iiij

. Vbi enim in ius ventu est, regis persona de- , ponitur,& legis voX,omnibus eade, perinde

59쪽

infami notatione vindicadum: inanio minus tyrannicam fuisse probaueris regins dominationem ob uniciani illud eius nomini. falso conssatum scelus , cuius eos auctorCS fuissἡ norunt omnes,qui vitandi supplich, M suspitionis a suis capitibus amoliendς gratia, violatae coniugalis fidei vindices populo videri voluerunt Z Non te pudet hominem in literis cxercitatum, unius criminis occasio ne,necdum probati, reginam quasi tyrannudis non iam ream,sed compertam &damna tam, Scotici regni iure in ordinem coactata esse profiteriλ Excusari posses, nisi puer olim didicisses , οῦτε μία ποιεέ ὐπ μία νε- Et tu tyramaidem, quod extremum , s Mi ς tox 'ni insipientis,quod plurimorum Cotta. 'eo,ueh. luuionu flagitiorum ac scelerum , quod in-

lib. r. cap. curabili morum ac naturς malignitate, quod deplorata reipub. ruina conssatur, censes V -

nius facinoris admissione definiri 3 Rex ille psalmographus , tibi maxima cum ingeriij

laude notus, homicidium adulterio cumulauit, ncc propterea tamen a populo caesus nec tyrannidis appellatus, quanquam apud Hebraeorum gentem adulterium Capitis par- na sancitum erat. Sed ut vitiorum milia sint principia, quemadmodum sunt virtutu,nulla 1pcrementa,nulls accessiones,scd v t uno eo,

60쪽

dsimque momento & inchoentur,& cosumo mentur,atque ut Scottae regina, quod tibi fi-ii xum ac c5mtutum esse video, unico hoc fa- cinore nihil ad extremam,& numeris omni-it bus expletam tyrannidem reliqui sibi fece a rit, itάne crudeliter illud animaduertendum 4 Dit,ut indicta causa princeps,ut prs ter reue- ii rentiam sacrosancto magistratui debitam, ut, nullo maiestatis nec diuinae,nec humanae re- , ο spectu damnaretur a suis Itane barbare crimen illud, quod unum aduersus principem a probabili coniectura & argumento aliquo ii ementiri potuistis,expiandum erat,ut patriar

ὰ ius & imperium hosti proderetis Quid si ve

rum illud esset, de cum infinitis eius virtutibus in certamen veniret 3 Tantam ei caligi, nem offunderent, ut ne in Cospectu quidem, relinqueretur. anto aequius Persae rerum capitalium reos iudicio non condemnabat,

niti plura in iis probro quam praemio digna . ', reperissent3 8 Sed nescio quo naturae vitio ς πιυ

comparatum est, Vt non tam quae recta sunt r.&is.1 laudentur , quam quae praua fastidiis adhae- reseant, ' & si quid semel in vita deliqueris, Cla ri=ib. id infinitas aninii dotes , &res quantumuis egregie gestas obliteret. Quo in genere val- de mihi peccare videris, mi Buchanane, qui' adeo Stoica fronte cum tinterrimis illis mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION