Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Ir3 ' De Saeramento Mat, Onz. R. I. Matrimonium ex metu gravi ina juste incussis ad extorquendum consensum celebratum, nullum & Irritum esse , ex cam

Cum locum , de sponsat. quia metus gravis minuit plenam illam libertatem, quam

matrimonia requirunt .

R. II.Ut metus sit gravis ad dirimendum matrimonium, requiritur, I .ut malum quod timetur, grave sit. 2.Ut probabiliter, & rationabiliter quis credat hoc grave malum sibi imminere. 3. Ut metum incutiens notens sit minas exsecutioni mandare. 4. Ut exsequi solitus sit minas vel in eodem Eenere mali,

vel in simili. Mi timens facile non possit occurrere malis impendentibus vel per se, vel per superi orem.' Hinc resolves : si quis deprehensus iastupro a consanguineis puellae, distri io en

se impetitur, ut aut eam in matrimonium ducat, aut gladio transfigi certo sciat , hie timor utpote injustus matrimonium nullum reddir: sin vero parentes dicant, eomducas , aut ad judicem te adducemus , usdebitam poenam luas , & ipse hoe timore perculsus, in matrimonium consentiat, raturnest matrimonium; cum hic timor se juste

incussus, parentes jus habeant ad judicem eum deferendi, nec ad finem contrahencst matrimonii ipsi timorem incusserunt 'Si amiliter si parentes ei mortem minentur ii, vindictam, S ipse ut mortem e dat, matrimonium offerat , validum erit hoc ma-

522쪽

C. III. De Impedimentis Marriaxwmr. Itrimonium; eum timor non sit i ncussus ad extorquendum consensum . Sc libere ipse

matrimonium eligat ut medium ad evade dam mortem. Nullum contra erit matrio

monium, si Titius injuriam passus a Cajoob furtum , aliudve crimen , minetur iulum apud judicem accusare, tilii talem puellam in uxorem ducar οῦ quia quamvis Titius jure potiatur eum accusandi ad damni sibi illati compensationem nullum tametarus haber accusationem minitandi, ut matrimonium extorqueat : nec tale. est crimen , ut in ejus compensationem exigat Contractionem matrimonii LNota I. Metus gravis jure Ecclesiastico matrimonia dirimit quia metus co sensum non tollit sed eius libertatem minuit. Si tamen omnino, consensum ause mi, ut fit lab vi absoluta , quae exteriores assicit potentias , tunc matrimonium nutatum e et jure naturae , ratione desectus substantialis conseas ia- . Nota II Ut nullum reddatur matrimonium ex metu , nihil interest , an metus incutiatur ab alio contrahente , an ab M sis, etiam ipso inscio item an metus i- s contrahentibus , an eorum propinquis v.G. patr, ,. matri , soror, M.. inciniatur .. Denique an metus incutiatur ad contrahendum cum hac , vel illa, imo etiam cum qua placuerit persona cum semper veri Cetur ex metu in;uste incusso ad extorquendum

523쪽

uero De Sacramenta Matrimons . . dum consensum ad matrimonium adisi.

Νota III. Qui directe, vel indirecte

metum gravem incutiunt , ut aliquem ad matrimonium ineundum adigant, sunt ipso facto excommunicati, ex Trissifes XXIV cap. 9. vi refor. Matrim.

De L flamine. Impedimentum ι flaminis est vinculum ortum ex priore matrimonio valide co tracto , quo durante conjux nequit aliud matrimonium valide inire, idque eo jure, quo vetita est polygamia . Hinc coniux nequit aliud matrimonium contrahere, nisi habeat moralem certitudinem de morte compartis, ut dicitur in cap. t. de secundis nis pilis: Nullus ad secundas nup ias migrare praesumat , donee ei coniset , quod ab hac' vita migravit coniux eius .' alioqui enim se exponeret periculo fornicandi Quod si coniux moraliter certus de morte alterius: conjugis, bona fide cum alio contraxerit ,

adhuc teneretur ad priorem redire, dim se posteriore, si de prioris vita constiterit cap.Dominus, is secundis nuptiis . r

524쪽

De Honestate. Impedimentum pub/ eae honestatis est ouaedam affinitas, seu propinquitas orta eκ sponsalibus , & matrimonio rato nondum consummato, ab Ecclesia inducta propter quamdam publicam decentiam , atque honestatem Q. Inter quos ἱmpedimentum publicae honesatis contrahatur , ad quem gradum 8 R. Ex sponsalibus eontrahitur inter sponsum , & consanguineas sponsae , sicute converso inter sponsam & consanguineos sponsi in primo gradu , & non ulterius . Ex matrimonio rato contrahitur inter maritum, , & consanguineas uxoris , sicut e converso inter uxorem , & consanguineos mariti usque ad quartum gradum inclusive. Nota l. Ut sponsalia inducant hoc impedimentum , debent esse valida, certa, id est cum determinata persona, & absoluta. Hinc impedimentum non pariunt sponsa-Ita celebrata sub conditione non verificata. a. Impedimentum istud perpetuum est rHinc non solvitur dissolutione sponsalium, sed Summi Pontificis dispensatione. 3.Quando oritur ex matrimonio rato, matrimonium

dirimit usque ad quartum gradum, etiamsi matrimonium fuerit invalidum; dummodo

525쪽

3ra De Sacramento Matrimonn . do non ex defectu consensus, nec in Pra judicium priorum sponsalium , ex ' nulla R OG Romanum *ectat. Unde resolves I. Ex matrimonio ini . to inter amentes, furiosos, ebrios, metu gravi adstrictos , ficte, vel ex errore personae consentientes , non oriri impedimentum . cum haec matrimonia sint nulla desectu consensus. Oritur vero hoc impedimentum ex matrimonio clandestino, ut, teste Bambosa , Farin. & Rebello , declaravit S.COngregatio Cardinalium Resolves II. Si Cajus sponsalia valide contraxerit cum Berta , deinde matrimonium celebret cum ejus sorore , hoc matrimonium est nullum ob impedime tum ortum ex sponsalibus antece ntibus r& non obstante ejus nullitate , potest m trimonium inire cum prima , dummodo

cum secunda carnale commercium non habuerit ; nam hoc stante nec ad primam redire potest ob amnitatem cum ea contraetam. Ex quo intelligere datur, quod amnitas retroagat, & praecedentia sponsaliadiolvat; sponsalia vero sive de suturo, sive de praesenti non retroagunt , nec valent praecedentia sponsalia infringere . Ceterum si Cajus sponsalia contracta cum Beria, vi rio consensu dissolvat, deinde

matrimonium cum ejus sorore ineat, hoceasu quamvis matrimonium suo robore frustretur ob impedimentum ortum ex tam-

526쪽

C. III. De Impedimentis Matr-onsi. 323silibus. validis , licet dissolutis , cum Pe petuo duret ς ex hoc tamen matrimonio nullo fluit impedimentum ut non possit valide accipere Beriam , ut docent Salmantiae es cum aliis : quia ex matrimonio nullo oritur impedimentum, dummodo hoc non fuerit in prejudicium priorum sponsalium. In casu praesenti matrimonium cum sorore Bertae est nullum , & tamen non est in praejudicium priorum sponsalium, cum ista jam erant vicario consensu disi

soluta, & quod jam dis lutum est , nullo

potest praejudicio affici, adeoque cum neutra contrahere potest : non cum secunda ratione sponsalium, quae cum prima con

traxit , quamvis fuerint di Gluta : non cum prima ratione matrimonii nulli cum secunda initi , quod fuit nullum , & non in praejudicium priorum sponsalium, utpote antea dissesutorum.

: De Aetate.

L. . . . . .

i Dirimens matrimonii impedimentum

in aetas immatura impuberum masculorum infra decimum quartum aetatis annum, se- mellarum infra duodecimum , cap. z. δε θ' sal. impub. quamquis ex cit. cap. b

lutus corporis spectandus magis, quam anni.

527쪽

Ia4 Sacramento Matrimon ta

m . finitate . Nota I. -n tas est propinquitas pe

sonarum orta ex copula carnali inter viarum , ac consanguineas mulieris , sicut e Converso inter mulierem , & consanguineos Viri , in eo gradu , in quo consanguines sunt , cum gradus amnitatis ex consanguia nitate mensuretur . Hinc nota , non oriri amnitatem inter utriusque consanguineos .

Unde duo fratres possimi ducere duas rores , imo nater & filius possimi ducere matrem, & hliam . Sic nec etiam inter virum, & amnes mulieris , & e converso inter mulierem, & amnes viri . Unde filius potest succisve ducere Semproniam , S Beriam , quae fuerunt uxores Caji, &Lucii fratrum : ita etiam Petrus, qui du-Xerat sororem Pauli, mortum Paulo ejusque sorore , potest ducere Bertam uxor Pauli; quia amnitas amnitatem non parit, ut dicitur in east. Quod super his, de co sanguinis. assinit. o taNota II. Amnitas oritur tum eX co puta licita, seu ex matrimonio valido jam Consummato , tum ex copula illicita , seu fornicaria . Insuper ad contrahendam amnitatem ea copula necessiaria est, quae sus-ficit ad matrimonii consummationem. Q. Muo in gradu innitas dirimat ma-' trisumium 8 RAEL

528쪽

αIV De Imperimentis Matrimonἰia 323 R. Amnitas ex copula licita jure saltem Ecclesiastico , matrimonium dirimitusque ad quartum gradum inclusive ; ex copula vero isticita ustue ad secundum tantum, & quidem si assinitas isthaec ex foria sicaria copula matrimonium antecedat ;nam si superveniat , puta si Titius cognoscat uxoris suae cognatam in secundo gradu , matrimonium non dirimit , licet ex parte delinquentis impediat solam debiti petitionem, ut supra diximus.

Dixi, iure saltem Ecclesias co I nam

in primo gradu lineae rectae , ut inter privignum & novercam , inter socerum &nurum multi docent assinitatem jure nat xae dirimens impedimentum parere.

f. XII. De Clandesinitate. U. Defectus praesentiae proprii Parochi ,

duorum testium reddit matrimonium clandestinum, seu secretum, quod a Tria. self. XXIV. cap. Io. irritum declaratur.

Proprius hic intelligitur Parochus domicilii , vel quasi1-domicilii saltem unius Contrahentis, qui potest alium sibi subiti-

tuere , non tamen nisi Sacerdotem . Nota I. Praeter Parochum , & Sace

dotem de ejus licentia assistere possunt matrimonio celebrando Episcopi in suis Dioecesibus, Archiepiscopi in Dioecesibus Sus

529쪽

De Sacramento intrimonia. ,

Suffraganeorum in actuali visitatione , Ca dinaloe in Ecclesia sui tituli, Lebati a latere in Provincia legationis , Capituli sede vacante , sive V icarius Capitularis Abbates Ecclesiae nulli Episcopo subjectae,& V icarius Generalis Episcopi. Nota II. Matrimonio vagorum , quin allibi domicilium habent , quemlibet Y

Tochum assii fere posse, communiter docent

I heologi. Sed Trid. vetat id fieri sine facultate Episcopi, fess. XXIV. cap. 7. de Refori

Nota III. Praeter Ρarochum requiru tur duo testes, qui simul & semel cum Ρ rocho debent esse testes , & eontestes m tui amborum conjugum consensus . Testes alioqui inhabiles hic admittuntur, dummo do factum percipere , & videre Valeant . Similiter Parochus suspensus, excommunia Catus vitandus , dummodo suo beneficio non sit privatus , valide matrimonio assistit. Item communiter docent valere matrimonium initum coram Parocho non v

Cato , nec rogato, sed invito & reluctante,& simul coram testibus, qui casu & transi eunter intersint; dummodo advertant , &percipiant factum , & testari possint . per ctum matrimonium : quod est Concilii

intentum. ri

Nota IU. Clandestina matrimonia anis te Tridentini decretum valida fuisse, communis sententia est ; sicut nunc valent, ubi

Tridentini lex non est promulgata.

530쪽

C.III. De Impia mentis Mair an L 'Q. An validum sit matrimonium Cain tholicorum , qui in fraudem ea loca adeunt, tibi Tridentinum non es promulgatum , ut ibi sene Paroebo tesibus contrahant 'R. Esse nullum ex resolutione Cardinalium , confirmata ab Vrbano VIII. suo Brevi Pontificio ad instantiam Archiepia scopi Coloniensis die I Aug. an. IOZ7. ut apud Salmanticenses legere est. Quid vero sentiendum sit de matriis moniis, quae in Hollandia, Zelandia, Frisia , aliisque sederatis Belgii Provinciis contrahuntur coram Magistratu , absente Parocho, statuit Benedidius XIV. in Consilui. quae incipit Matrimonia , in qua haec statuit: Matrimonia ab haereticis in Belgio celebrata, posthabita Tridentini o servatione, pro validis habenda esse , dummodo: istiud non obse terit eanonicum im dimentum. Quare si uterque ad Ecclesiae

gremium reditum secerit, eodem quo antea coniugata minculo ipsos omnino tener .' Si vero unus tantum catholicus fiat, neutrum

pol e , quamdiu alter superfles erit, ad aiiasa ιρtias transre. De matrimoniis vero contractis a Catholicis cum haereticis , haec subdit: Matrimonium hu/usmodi , alio non

ucurrente canonico impeὰimento , validum habendum este, . mistra m ex conjugibus, donec alter eorum supervixerit , ullatenus

pose sub obtentu dictae formae non servatae,

novum matrimonium inire.

SEARCH

MENU NAVIGATION