장음표시 사용
321쪽
PAns I. CAP. V. SEC. II. 29 omnes sine dubio municipes, tanquam cives Romanos, jus an legionibus militandi habuisse existimo , nisi iis aliud forte impedimentum, veluti libertinis, obstaret. Necessitatem quoque omnibus omnino municipiis nisi hac in re speciali gauderent privilegio) incubuisse, certum militum numerum praebendi persuasum habeo. Num vero hac in re differentia aliqua fuerit inter municipia, cum S sine iure suffragii, id nobis quidem hodie in silentio veterum dictu haud est proclive. Quod deinde ad jus honorum spectat, municipes, in ipso suo municipio habitantes,
poterant quidem honores municipales gerere, sed non Romae. Sic v. g. Ciceronis pater & avus, quum in municipio tantum viverent, non pote rant Romae honores gerere, sed in suo solummodo municipio. Ast M. Cicero cum Q. Fratre Romae domicilium collocarunt, & hine incuriam S ad fiammos pervenerunt magistratus Romanos. Est tamen adhuc videndum, num Shac in parte aliqua fuerit differentia inter municipia cum S sine iure suffragii. Municipes sane, qui ex municipio sine iure suffragii Romae adveniebant, ibique domicilium collocabant, non statim
poterant honores petere: sed necesse prius erat, ut certae alicui tribui ct centuriae adscriberentur,& hae ratione ius sibi suffragii adquirerent. Quamvis enim ius suffragii sine iure nonorum consistere posset: nemo tamen jus honorum sine jure suffrani; neque jus suffragii sine tribu S centuria habere poterat. Qui contra ex municipiis cum jure suffragii Romae suum collocabant domicilium , illi jam tribum S centuriam, adeoque jus etiam suffragii habebant in comitiis non tantum tributis, sed S centuriatis: ergo illis nihil amplius deerat, quam ut & curiae cuidam adscri
322쪽
3 o . SEI.ECTARUM ANTHUITATUM berentur. & sic participes quoque fierent somitiorum curiatorum: nam & hoc utique ad aushonorum Romae gerendorum erat neces larium.
5o. Quod denique ad jus sacrorum pertinet, supra in definitione municipiorum proprie sic dictorum tanquam requisitum necessarium posui, ut propriis sitis sacris uterentur. Municipia enim, licet in societatem juris civitatis a Romanis essent luscepta, in caeteris tamen omnia sua instituta
retinebant, & hinc propriis quoque sacris suis
non minus, quam antea, fruebantur. Id quod eo minus mirandum . quum Romani devictis
etiam gentibus & dedititiis sacra plerumque sua restituere S salva relinquere solerent. Licet enim dedititii omnia divina atque humana dedere deberent; licet omnia etiam sacra respectu victoris jure belli essent profana: hoc tamen jure moderate admodum uti solebant Romani, neque facile locum aliquem sacris suis spoliare, nisi illum plane destruerent. Maneat ergo fixum atque firmum , municipia, quae sponte in societatem juris tantum civitatis Romanae veniebant, ct in caeteris rebus omnibus secundum propria vivebant instituta, propria quoque sacra sua in omnibus illibata retinuisse. Neque hac quoque in parte aliqua fuit differentia inter municipia cum, vel
sne jure suffragii: quid enim jus suffragii commune habet cum jure sacrorum 8 Habebant ergo omnia omnino municipia proprios suos Deos tutelares, habebant suos ritus sacrorum, habebant suos festos dies ludosque, habebant denique proprios etiam suos sacerdotes. Nullo enim modo cogebantur , ut sacra Romanorum susciperent,
nisi illud sua sponte sacere vellent: id quod iis quidem erat permissum, ita tamen, ut hoc ip-
323쪽
PAns I. CAP. V. SECT. II. gorsum antiquis suis sacris nullum propterea afferret
detrimentum. Etenim tantum abest, ut Romani sacra illa municipalia abolere Voluerint, ut expressis potius verbis jure pontificio cautum fuerit , ne sacra ista ullo modo interirent: qua de re notabilis est locus FEsTI in Fragmentis, Fag. 3.M. Amsiel. Municipalia hacra vocantur , quae is
ilio habuerunt, ante civitatem Romanam accerram , quae observare eos voluerunt Pontifices, θ' eo
more facere , 3uo adfuissent pro quo verbo Fulvius Ursinus in margine ponit: adsuessent, sine necessitateJ antiquitus. Neque municipes in suis tantum municipiis sacris istis erant adstricti: sed& quum Romam domicilium transferrent, licet
S tunc in societatem sacrorum Romanorum susciperentur, nihilominus tamen observare adhuc debebant pristina sua sacra municipalia, non tantum publica , sed S gentilitia atque familiaria.
Uid. e. g. cIcERO Orat. pro Milone, cap. IO. &de legibns lib. II. cap. I. Praeterea illud inprimis hoc loco notatu dignum esse arbitror, ipsos nonnu nouam Romanos sacra quaedam municipalia reis
cepisse, & cum quibusdam municipiis peculiarem
habuisse sacrorum quorundam communionem. Sic cum Lavinio communes habebant Deos Penates: Vid. MAcnonrus Saturn. lib. III. cap. 4. SER-vius ad Virgilii AEAeid. lib. II. v. 296. AscONIUsPEDIANus in Comment. ad Ciceronis Orat. pro Scauro, pag. I7I. cum Lanuvio sacra Iunonis Sospitae: Vid. Livius lib. VIII. cap. I . ibique Inter Ap. CIcERO Orat. pro Muraena, cap. 4 I. &fortaius cum aliis etiam municipiis sacra quaedam habuerunt communia: neque ullus dubito, quinct municipia contra quaedam sacra interdum Romanorum susceperint. Exinde ergo nova muni-
324쪽
eipiorum divisio oriri posset, quod alia scilicet
sacra quaedam cum Romanis communia haberent, alia vero nullam sacrorum cum Romanis communionem. Id interim certum tamen est, exceptis paucis illis sacris, quae inter Romanos & municipia quaedam ex peculiari modo instituto
erant Communia, in caeteris nullam fuisse inter municipia S urbem Romam sacrorum communionem. Quando vero municipes Romam migrabant, ibique domicilium collocabant, tune
Jus etiam sacrorum Romanorum omnium , ne
curialibus quidem exceptis, sibi adquirebant.
Longe alia vero necessitudo erat ratione sacrorum cum Coloniis: coloniae enim omnia Romanorum instituta secum afferebant, & hinc nullum est dubium, quin sacra quoque secundum ri.
tus Romanos instituerint. Hinc inter colonias ct urbem Romam, tanquam metropolim saerorum utique omnium erat communio , exceptis sacris tantum curialibus, quippe quae ad solos intra pomoerium cives pertinere poterant. Immo fuisse hoc olim commune omnium coloniarum, etiam liberarum, institutum, ut sacra me.
tropoleos suae retinerent, late jam probavit ΕΣ ehiel Spantemius de usu θ' Praestantia Numismatum, Tom. I. Disi. IX. Pluribus vero de differentia quoad jus sacrorum inter municipia S colonias egerunt Henricus Norisius in Cenotaph. Pisan. Die. I. cap. s. pag. M 4. III. Opp. S Vir. Ampli us Evectardas otio de AEdilitas Coloniarum N Municipiorum , cap. I. qui notarunt quoque Suomum, qui statuit, colonias suscepisse s cra ejus loci, in quem deducebantur. Ego tamen Sigonii sententiam non plane rejiciendam, sed limitandam potius censeo. Licet enim colo-
325쪽
nite sacra Romana secum afferrent, ct sacra sua secundum ritum potissimum Romanum institue. rent, potuerunt tamen simul quoque antiqua loci illius sacra retinere, quum Romani imprimis nou facile sacra antiqua interire paterentur, adeo, ut & ex devictis saepe urbibus sacra evocare &Romam transferre solerent. Voluerunt enim in omnibus nimii potius quam parci Deorum cultores videri Romani. Sed haec obiter. Potest & alia adhuc distinctio municipiorum S I. excogitari, quod alia scilicet prorsus fuerint immunia, alia vero non fuerint immunia. Munbcipia quidem omnia cum jure civitatis in societatem quoque munerum publicorum suscepta fuisse, supra me jam dixisse memini. Conveniebat enim
omnino, ut pro communicatae civitatis honore cum civibus munerum etiam publicorum S on rum partem ferrent. Nihilominus tamen non omnium municipiorum hac in parte unam eamdemque fuisse conditionem certum est: ct quo major erat honor, eo majus quoque onus fortassis fuisse, probabile mihi fit. quum ergo m jori utique honore essent municipia cum jure
suffragii, quam sine isto iure; hinc illis quoque
majora ut plurimum onera, quam hisce, impos, ta fuisse existimo. De Caeritibus saltem narrat GELLius Nost. Artis. lib. XVI. cap. 23. Priamus aiatem municipes Ine δε ragii jure Caerites se factos accepimus , concessumque illis, ut civitatis Romanae honorem qiadem caperent , sed negotiis tamen atque oneribus vaearent, 'o sacris bello Gallico receptis custoditi M. Habemus hic municipium Prorsus immune: sed alia non ita immunia min1e, S immunitatem quoque aliorum pleniorem fuisse, quam aliorum, satis nobis indicat cicoo, dum
326쪽
3o4 SELEcTARUM ANTIQUITATuM dum, lib. V. Accusat. in Verrem, cap 22. ita imquitur : colonia est in Italia ram bono jure,
quod tam commane municipium, quod pre hosce annos tam commoda vacatione si usum omnium rerum , quam Mamertina civitas per triennium. Erant quidem municipia civium Romanorum oppida, ct , ut supra probavi, habebant quoque quoad solum jus Italicum ; & hinc non eodem modo obnoxia erant, ut oppida provincialia, neque tributo capitis S soli in recognitionem dominii gravabantur: nihilominus tamen non ab omnibus oneribus , tributis & vectigalibus erant immunia, quum ne ipsi quidem cives in urbe agroque Romano essent omni tempore prorsus immunes nisi speciali privilegio plenariam impetrassent immunitatem. Quaenam vero diversorum pro diversis temporibus municipiorum hae in re conditio fuerit, nobis quidem explicare non licet, quum testimoniis veterum destituamur. Possiimus quidem generatim dicere municipes illos, qui nullo speciali privilegio nitebantur, Moad tributa & vectigalia ut plurimum si miles suiste civibus in urbe agroque Romano degentibus: ast probabile tamen est, quibusdam interdum municipiis specialia quoque onera fuisse imposita, ut T. g. haec materiam ad naves aedificandas praestarent, alia vero alias res, quae ad reipublicae salutem & conservationem pertinerent: sed , ut dixi, speciali us hoc in silentio veterum exequi haud possumus. Haec ergo de diversis etiam municipiorum proprie sic dictorum generibus sufficiant: ex quibus omnibus sine dubio quilibet jam abunde perspicere poterit, quid in sensu proprio fuerint municipia. 52. Non vero ita accurate semper locyti fuerunt
327쪽
PAns I. CAP. V. SEcr. II. 3os veteres , ut municipii vocabulum non nisi hoc stricto S proprio sensu adhibuerint: sed saepissime illud in multo latiori sensu apud probatos quoque scriptores accipi debet, ex quo confusio facile oriri posset, nisi quis probe semper animad- Vertat , quo sensu oppidum aliquod municipium appelletur. Ex hoc enim confuso loquendi more
illud venit, ut unum oppidum interdum vocetur colonia, interdum vero municipium. Sic etiam unum interdum oppidum vocatur praesectura, interdum municipium: idque non tantum contingit, quando scriptores de diversis loquuntur temporibus: nam ct status oppidorum, ut infra dicam , saepenumero mutari solebat sed etiam quando de iisdem temporibus sermo est, ut adeo
satis appareat, municipii vocabulum non uno eodemque semper sensu esse accipiendum. Nam
in proprio quidem sensu nullum oppidum eodem tempore & eodem respectu colonia simul & municipium, neque municipium simul S praesectura esse poterat, ut partim jam ex hactenus dictis, partim ex infra dicendis abunde apparebit. Ut igitur ii de evitetur confusio, illud tantum in praesenti dico, in sensu latiori omnia civium Romanorum oppida dicta fuisse municipia, licet caetera deessent requisita: immo & in sensu latissimo omnia omnino, . in quo incolae modo Om .
nes essent cives Romani, oppida ita appellata fuisse observavi. Hanc latiorem vocabuli municipii aeceptionem non facile ante legem Iuliam, qua jus civitatis cum omnibus Italis communicatum fuit, obtinuisse arbitror: postea vero latiori saepe sensu omnia Italiae oppida vocantur municipia. Latiori adhuc sensu municipii vocabulum acceptum fuit post communicatum cum Om-Para I. V nibus
328쪽
sois SELROTARUM ANTIQuITATuMnibus in orbe Romano ingenuis jus civitatis per eonstitutionem Antonini Caracallae : tunc enim sine ulla distinctione omnia in orbe Romano oppida plerumque vocata fuerunt municipia : id quod indicant GELLIus 2VOct. Attic. lib. XVI. cap. 13. qui quidem ante Caracallae tempora vixit, sed eo tamen, quo jam jus civitatis cum multis admodum in provinciis communicatum, & Vera municipiorum jura jam obscurata S obliterata propemodum erant & ULPIANus in L. I. l. I. D. ad niunicipat. Conser, praeter Spanhemium, Viri Amplibysmi Eserhardi Oitonis librum doctissimum de AEdilibus Colon. θ' Municip. cap. I. g. 4.& cap. 7. g. 6 Licet enim quod aliquoties
monui) neque per legem Iuliam, neque per constitutionem Antonini. quicquam in ipsis oppidorum juribus & conditionibus mutatum fuerit: ocincasionem tamen hae omnino leges praebuerunt, ut & nomina, ct jura oppidorum confunderentur. Id quod melius adhuc apparebit, si prius veram praefecturarum S liberorum oppidorum naturam & constitutionem eX posuero. . Interim ob materiae assinitatem paucis prius de diversis etiam significationibus vocis . uniceps est agendum. Hoc vocabulum plures adhuc significationes, quam ipsius Municipii admittit. . Quaedam significationes sunt merae grammaticae, quae dam etiam juridicae: quaedam propriae S. strictae, quaedam impropriae & latae. Municeps nomen habet a munere capiendo, & hinc in sensu grammatico municeps est quicunque nobiscum munus aliquod capit. Vid. VARRO de lingua Latina lib. IV. pag. 42. L. I. I. I. D. ad niunicipat. L. I 8.
D. da v. S. Et in hoc quidem sensu grammatico municipium nomen potiva habet a municipe.
329쪽
PAns I. CAP. V. SECT. II. gor quam municeps a municipio: sed juridice res est invertenda. Municipes enim juridice nomen omnino habent a municipio, non vero municipium a municipe. Oppida enim apud Romanos fiebant municipia, & tunc cives ejus non omnes incola:) eo ipso erant municipes. in sensu igitur juridico , Squidem stricto ac proprio, Municeps est civis municipii proprie sic dicti. Neque etiam alio
modo municipes definit GELLIus Noct. Attici XVI. cap. I 3. nisi quod plura adhibeat verba, quae a nobis non sunt addenda, quia ad municipii magis, quam municipis definitionem pertinent. Sed sicuti ipsum municipii vocabulum inlatiori saepissime sensu sumitur, ita etiam municipis: hinc municeps in genere Vocatur civis, immo etiam incola, municipii in sensu etiam latiori . Postquam ergo receptum fuit, ut omnia κomnino in imperio Romano oppida vocarentur municipia, invaluit quoque, ut cives, Vel inc lae , cujuscunque oppidi vocarentur municipes.
Vid. GELLius loco laudato, & L. I. g. I. D. ad municipalJIam paucis etiam videbimus, quid FEsTvs S4 ejusque epitomator PΑuLLus de diversis vocis Muuicem & Municipes significationibus asserant in loco illo obscuro & saepe ab eruditis jam tentato, de quo jam supra paucis sententiam meam
generatim declaravi. Licet enim PAULLUs praese ferat, aesi magis vocis . Manicipium significationes enarrare velit : revera tamen Vocis
potius significationes tradidit, id quod
sine omni dubio eruditis errandi praecipue occasionem dedit. FEsTus in schedis, pag. 8O. ed. Amsi. quidem ita loquitur: MUNIcEPs es, ut ait AELIUs GALLus , qui in municipio liber natus est.
Recte se hoc habet, qui liber in municipio natus Va ust,
330쪽
aog SELECLARUM ANTIQUITATUM est, ille etiam municeps est: nativitas enim mu. nicipem faciebat, ut supra capite tertio vidimus,
ubi etiam cautelas hae de re observandas exposuimus. Non tamen necesse est, ut quis liber si natus, quemadmodum mox videbimus. Pergit FEsTus: Item, qui ex alio genere hominum munus funcIus es. Hoc pertinet ad significationem mere grammaticam , de qua supra dixi. Porro ali FEsTus: Item, qui in municipio ex servitute se Iiberavit a municipe: id est, qui a municipe erat manumissus: S recte, nam municipem S manumissio faciebat , ut supra capite tertio vidimus. Neque necesse est. quod etiam vidit eier ut cum Postpho Scaluero legamus: item quem municipium a servitute liberavit. Sine dubio enim Festus non tantum loquitur de servis publicis municipiorum, sed & de servis a privatis in municipio manumistis. Haec definitio cum prima simul sumta comprehensa est sub nostra, quando diximus: municeps est civis in municipio: perinde enim est, sive sit civis natus, sive factus.
Hactenus quidem Festi verba sunt facilia: sed quae jam sequuntur, majorem habent dissicultatem, si praesertim cum Paulli verbis conferantur. Pergit enim ita FEsTus: δε- municipes erant qui ex aliis civitatibus Romam venissent, quibus non licebat magisratum capere , sed tantum muneris partem. Quae ad hunc locum affert Dacerius in notis pag. 2SI. M. Ampel. ea sunt partim
vulgaria. partim falsa , ex Sigonio hausta , quae nihil saltem ad hujus loci interpretationem faciunt. Sunt vera haec Festi verba conferenda cum illis PAULLI: pag. 232. ed Amsel. Municipium dicere potius debuisset: Municipes id genus hominum dicitur , qui quum Romam venissent , neque cιves Romand essent, participes tamen
