장음표시 사용
291쪽
PAns Ι. CAP. V. SECT. II. 269 magis factas suisse. Hoc enim ad praefecturarum omnino naturam pertinet, ut nullum habeant publicunt consilium, nullos publicos populi conventus , non propriis legibus, nec propriis magistratibus uterentur. Ergo municipia saltem propriesie dicta facta non fuerunt ista oppida, ut infra probabitur. Immo in hac etiam sententia me praeterea confirmat FEsTUS, qui Anagniam expresse inter Praefecturas numerat. Iis Vero, qui forsan putant, praefecturas. ante legem saltem Iuliam, non habitisse 'us civitatis Romanae, infra satisfaciam. Quid si ergo dicamus, prioribus etiam populis, qui non rebellaverant, optionem ita oblatam sui se a Romanis, ut oppida eorum vel cum jure civitatis fierent praefecturae, vel ut manerent oppida libera sine iure civitatis 2 Ego sane non video, quid impediat, quo minus quis haud absurde hanc amplecti possit sententiam. Verba etiam illa aequorum apud LIUIUM cap. 4S. quae paullo ante attigi, ex hac hypothesi commodum quodammodo sensum accipiunt, ut neminpe in iis intelligatur jus civitatis conjunctum simul cum statu praefecturarum: sic enim jus civitatis aliquo modo pro poena haberi posset. Quamvis enim ipsum jus Romanae civitatis nunquam fuerit poena: fuit tamen poena omnino in statum praefecturae redigi: licet & hoe, intuitu dedititiorum, non tam pro poena, quam pro beneficio potius haberi potuerit. Porro si ipsa LIvit verba cap. paullo accuratius considerentur, deprehendemus, illum ne expresse quidem dicere , istos Hernicorum populos, qui in deditionem venerant, cum jure ci Vitatis Romanae omnibus simul legibus suis spoliatos fuisse : posset tamen hoc quodammodo ex ipsa verborum connexione
292쪽
colligi, si modo recte se haberet vulgaris loci
hujus interpretatio. Enimvero , quemadmodum priora etiam verba , ut mOX ostendam, alio modo intelligi potΙunt: ita dicendum potius est,
hosce quoque populos non omne legum suarum arbitrium per ipsam iuris civitatis acceptionem; sed per antecedentem magis deditionem amisisse . Neque praeterea LIVIus unquam dixit, devictis
hisce populis ipsum Romanorum jus civile suisse
obtrusum, quum potius, si in praefecturarum statum oppida horum populorum redacta fuerunt, ut probabile est, legibus omnino a Romanis praescriptis uti debuerint. S) Interim, si hoc etiam accipiamus, Oppida horum, qui rebellarunt, populorum in praefecturae statum fuisse redacta, fateor tamen libenter , non exinde sequi, prioris generis Hernicorum populorum, qui in fide scilicet manserunt, adeoque nullam meruerunt poenam, oppida, si jus civitatis Romanae accepissent, propterea in statum quoque praefeeturarum redigi debuisse, quandoquidem hoc semper propcena apud Romanos censebatur. Si quis igitur priora LIuri verba cap. 43. ita etiam accipere vellet, populos illos fideles maluisse suis vivere legibus, quam municipes fieri, aut, quod idem est, pati, ut oppida sua in municipiorum statum redigerentur; ego tamen adhuc dicere possem, exinde minime sequi, quod viri docti volunt, municipia omnem olim legum suarum libertatem amisisse. Possunt enim leges in hoc LIvII locos ut & in altero cap. 43. accipi, non de legibus uricte sic dictis, sive de iure civili Romanorum privato , sed de legibus potius, sive conditionibus scederis, aut de statu horum populorum publico. Erant enim Hernicorum populi antiqui
293쪽
PAns Ι. CAP. U. SECT. II. 27 IRomanorum isderati, perinde ac Latini, ut ex variis DIONYsi I HALICARNAss Ei locis libb. VII. VIII. IX. apparet. Hocce foedus ab iis quidem,
qui rebellarunt fractum erat ; ratione vero ali rum , qui cum iis consilia non miscuerant, salvum adhuc permanserat, quibus proinde Romani optionem fecerunt. utrum mallent, ut Redus antiquum cum iis renovaretur, an in communi nem ipsius juris civitatis recipi potius vellent: non ut propterea omnes proprias leges suas amitaterent, ct totum Romanorum ius civile suscipere tenerentur: sed ut eatenus tantum in juris civilis communionem cum Romanis Venirent, quatenus illud cum ipso jure civitatis cohaereret. Hi igitur populi praeoptarunt suas leges , scap. 4S. id est maluerunt in antiquo suo statu publico, tanquam Dederati populi, manere, & ita plane sui juris esse, quam civitatem Romanam accipere, S eatenus injuris quoque civilis communionem cum Romanis venire. Hinc redditae illis a
Romanis suae leges cap. 43. id est prioris sca-
deris conditiones cum iis renovatae sunt. Significant ergo in hocce loco verba: stiae leges, nihil aliud, quam in priori CicERONIs loco quem supra ex Orat. pro Balbo, cap. 8. adduXimus verba : foederis, sive juris sui libertas. Si hi igitur
duo loci inter se comparantur, unus alteri egregiam faenerari lucem potest, id quod viros doctos hactenus non observasse , jure mirandum est. Eodem etiam modo alius explicandus est locus LivII lib. XXVI. cap. 24. yam inde a majoriabus traditum morem Romanis colendi socios: ex quibus alios in civitatem, atque aequum secum jus civitatis scilicet, aut jus civile, quatenus cum ipso
civitatis jure necessario est coanezum accepissent:
294쪽
a a SnLEcTARUM ANTIQUITATu Malior in ea fortuna haberent, ut socii esse, quam cLmes mallent. Huc etiam pertinet locus VELLEII PATERcULI lib. I. cap. I . qui pariter lucem, ex hisce, quae dixi, accipit: Huic rei per idem tempus civitates propagatas, Mallem legere cum Pusa Liuio in notis pag. 2S7. edit. Gruteri: civi- rem propagatam , Romanam scilicet: quicquid obloquatur Iob. Henr. Boeclarus in adjectis suae editioni notis, pag. 86.J auctumque Romanam nomen
communione juris civitatis scilicet haud intempse sive subtexturi viismur. Obiter monere debeo, Virum Amplissimum Everba dum Gitonem in libro
de AEdilibus Coisa. Municip. cap. I. g. 3. pag. I 8. non satis ad Uerborum connexionem attendisi
se , dum locum hunc ad colonias trahit, quum de municipiis tamen sit intelligendus. Vult enim Velleius tignificare, se simul cum coloniis conditis enarrare quoque Velle, quaenam singulis temporibus civitates municipia facta fuerint.JQuocunque vero modo quis priorem Livii locum, de quo in praesenti inprimis agitur, accipere velit, ex iis tamen, quae hactenus dixi, satis jam apparere arbitror , Sigonii saltem senistentiam nullum in isto reperire praesidium posse: Livius enim nusquam significavit, prioribus populis cum jure suffragii civitatem fuisse oblatam, immo de posterioribus expressis dixit verbis, eos accepisse jus civitatis sine suffragio, ut adeo hie-ce locus magis contra, quam pro Sigonio faciat.
Sed quilibet etiam facile jam perspicere poterit,
caeteras, quae a Viris doctis afferuntur, distinctiones non magis ullum in hocce loco reperire praesidium: immo jam huncce utique locum non amplius obstare, quo minus statuere possimus, omnia prorsus municipia, proprie saltem sic dicta,
295쪽
PAns I. CAP. V. SECT. II. 273 omnibusque temporibus, illud habuisse ius, quod illis sine distinctione tribuit GELLius , ut propriis
nimirum legibus suis vivere potuerint. Ne tamen hoc latius, quam par est. exten-42.
datur, non sine ratione addidi, me id intelligi tantum velle de municipiis proprie sic dictis: non
enim praestare audeo, omnia omnino civium Romanorum oppida habuisse quoque propriarum legum arbitrium. Nam, ut intra dicam, coloniae etiam, praefecturae, aliaque civium Romanorum oppida generali interdum municipiorum nomine comprehenduntur: de quibus tamen omnibus hoc
dici propterea nequit: Gellium enim de solis tantum proprie sic dictis municipiis locutum fuisse,
satis ex ipsius loci connexione apparet. Operae pretium igitur erit, ut ante omnia diversas Municipiorum & Municipum significationes paullo diligentius enucleemus, ut exinde quaenam proprie oppida ita dicta fuerint, quaenam vero proprio sensu ita dici haud potuerint, determinari queat. Sunt enim in municipiis probe discernenda essentialia & accidentalia, ut diversae tantum vocis significationes distinguantur ab ipsis proprie se dictorum municipiorum diversis generibus.
Spothemius in hac doctrina unice ad FEsTUκ, tanquam ad sacram ancoram confugit. Dicit enim eodem, ex quo superiora excerpumus, loco: insuper lucem ex iis capiunt, quae de haud una municipum classe vel conditione tradit iis verbis FEsTus,
quorum genuinum siensum non videntur satis percepisse,. qui ea caeteroquin haud semel adduxerunt vi, i doctissimi, o harum litterarum principes , Sigo nius aliique: ιria enim ibi, non duo, ut vulgo fidem, municipum genera distinguit FEsTus. Recte quidem Spanhemius locum illum non suisse a viris Pars L S doctis
296쪽
274 SRLECTARUM ANTIMUITATUM doctis intellestum dicit: ast num ipse illum rectius intellexerit, aliisque clariorem reddiderit, id aliis dijudicandum relinquo. Mihi sane, ut ingenue
fateor , doctissimus iste vir obscurum explicasse videtur per aeque obscurum. Immo Vir quoque, dum viveret, illustris , Pob. Gottheb mineccius in Append. ad lib. I. Synt. Antiqq. t I 22. etsi laudet Spanhemium, quod primus accurate locum hunc exposuerit, videtur tamen , quod pace tantorum manium dictum sit, neque Festum, neque Spanhemium satis intellexisse. Legant eruditi S Spanhemii, & Heineccii scripta iuconserant inter se, sine praejudicio tamen auctoritatis, S spero, illos ipsos veritatem eorum, quae dixi, esse deprehensuros. Opto igitur, ut vir aliquis dostus locum hunc FEsTI obscurum in meliorem adhuc lucem ponere possit: nam ego quidem libenter fateor, me nondum Verum hujus loci sensum assequi posse. Ast volo tamen, ut alios saltem attentiores reddam, breviter indicare , ouaenam mihi causa potissimum obscuritatis in hocce loco esse videatur. Primo quidem mirandum est, eruditos attendisse magis ad
locum, qui exstat sub voce Municipium, quam ad alium, qui exstat sub voce Municeps, quum hic tamen apsius sit FEsTI, & exstet quoque in Schedis illis a Fuisio Ursino editis, pag. 8o. edit. Amstelad. prior vero tantum sit PauLLI Epitomatoris , neque usqllam appareat in Fragmentis &schedis Festi hodie superstitibus. Sciunt vero eruditi abunde, quam pessinie FEsTus a Paulis isto habitus sit, quod statim vel exinde apparet, quod bonus ille Ρaullus distinguere nesciverit voces : municipes S municipia: quae enim FEsΤUs
sine dubio dixerit de variis significationibus vocis
297쪽
PAns I. CAP. V. SECT. II. 27s-ιnicipes, illa Paullus retulit ad vocem et ipium. Quomodo enim dicere potuisset FEsTus: Municipium id genus hominum dicitur : item : uti municipia esseηt tuae cujusque civitatis. Nonne sine
omni dubio ipsum FgsTuu hic ἱ scripsisse: Muni
cipes, apparet 8 Ast Paulli petate haec tamen vocabula , ut multa alia, confusa sunt. Sanior ergo est locus FEsTI ipsius voce: Municeps: eX quo tamen loco aperte quaedam a PAuLLo in hunc,
qui sub voce: Municipium legitur, locum sunt transsuis. Quia tamen PΑuLLus ille non dilatavit S auxit b estum, sed potius in epitomen contraxit, necesse omnino est, ut vel Festi ille locus olim Paulli aetate longe integrior exstiterit, quam hodie in Schedis legitur; vel ut Festus duo. bus hac de re locis egerit, quorum alter hodie prorsus desideretur, quique tamen a Paullo in unum sint articulum contracti. Fortassis etiam Paullus ea, quae Festus olim tam sub voce μηiceps, quam sub voce Municipium habuit, imperite in unum contraxit artieulum. Mihi enim totus ille Paulli locus male ex Festo, quem non intellexit, consutus esse videtur, ut adeo hodie . lnos incassum in hocce loco interpretando laboremus. Id tamen Video, tam in Festi, quam in Paulli loco, enarrari potius diversas quasdam vocis Munieeps S Municipes significationes, qua partim propriae , partim minus propriae sunt, quam ut in illis diversa municipiorum, sive proprie, sive minus proprie sic dictorum, genera
distincte tradantur. Interim de hisce tamen locis nos infra sententiam quoque nostram uberius proponemus, dummodo prius genuinam municipiorum proprie sic dictorum notionem sormaverimu .
298쪽
276 SgLECTARuM ANTIQUITATuΜ43. Nullus est scriptor, qui nobis naturam ct proprietatem Municipiorum proprie sic dictorum melius descripsit, quam GELLius, loco jam saepe
laudato, Dtic. lib. XUI. cap. I 3. Ex quo sequentem Municipiorum definitionem construxit Vir Ampli us Emerhardus Oito in libro de AEdialibus Colon. θ' --0. cap. I. I. g. Municipia eranι civitates a populo Romano in munerum, id est incirem civilium societatem receptae quae separatam a Romanis rempublicam habebant. Sed, quod
pace tanti viri qui ICtorum hodie viventium Iacile princeps est dictum sit, haee mihi definitio naturam municipiorum non eXhaurire videtur , neque per eam municipia ab aliis civium Romanorum oppidis satis distinguuntur. Omnia enim civium Romanorum oppida munerum publicorum societatem cum civibus in ipsa urbe Roma habebant, omnia etiam separatam quodammodo habebant rempublicam. Ego igitur omnibus probe consideratis municipia ita potius definire volo: Municipia sunt oppida, jure civitatis Romanae donata, ct sic cum omnibus civibus suis in communionem juris civitatis S munerum publicorum recepta , ut propriis tamen legibus suis , proprio publico consilio, propriis magistratibus, propriis denique sacris uterentur. Dico Municipia I esse oppida: minora enim loca, veluti castra, vici, pagi, fora, conciliabula, honorabili illa municipiorum denominatione non Ornabantur, licet incolae essent cives Romani. Non vero illa urbes vocavi, quia non constat, omnia ritu Τsto Hetrusco, quo solo urbes proprie sic dictae fierent, ut primo capite exposui, fuisse exstructa. Colonias quidem Romanas Omnes urbes vocatas suisse dicit VARRO loco ibi laudato. quia
299쪽
PARs I. CAP. U. SECT. II. . 277 quia Romani omnes isto ritu condere solebant: ast de municipiis silet ibi Varro: ergo oppida ea dicere malui. Dico vero 2 esse oppida lure civitatis Romanae donata. Non ergo sufficit, ut incolae tantum in aliquo oppido cives sint Romani : sed ipsum necessario oppidum cum omnibus civibus suis per universitatem jure civitatis Romanae donari, S sic in Municipium erigi debuit. Prioribus enim jam cNitibus plus simplici vice docui, multum intereste, utrum homines tantum jure civitatis Romanae donarentur, sine ullo loci respectu, an vero ipsum simul oppidum jure civitatis donaretur. Nam hoc demum casu ipsum oppidum fiebat oppidum civium Romanorum, Shinc omnes quoque cives illius oppidi erant cives Romani, non tantum illi cum posteris suis, qui eo tempore vivebant, sed omnes etiam illi, qui in tali postea oppido in civium numerum jure recipiebantur. Ipsum praeterea solum, vel territorium istius oppidi juris quoque civilis fiebat particeps, adeoque jus Italicum accipiebat. Addidi tamen: sic in municipium erigi: quia non Omnia civium Romanorum oppida statim simul erant municipia proprie sic dicta, sed sensu tantum generali. Requirebatur ergo adhuc, ut ipsum quoque oppidum cum jure civitatis in municipii simul statum erigeretur: id ouod fiebat, si& sequentia omnia aderant requilita, quae mox enarrabo, quando sequentia prius verba, quae adhuc ad oppida civium Romanorum in genere Pertinent , explicavero. Dico enim: 3 'mcum omnibus civibus suis in communionem juris civia ratis θ' munerum publicorum recepta. Requiritur
ergo αὶ ut ipsum oppidum in communionem juris civitatis recipiatur, non tantum homines in isto
300쪽
oppido. Ex hac enim ipsius oppidi receptione in communionem juris civitatis sequebatur, ut pariter in antecedentibus jam docui omnia quoque praedia, quae ad istud oppidum pertinebant, jure civὶli simul fuisse donata. Praedia vero in quibus jus civile locum habebat, quaeque adeo in legitimo secundum jus civile dominio esse poterant. juris erant Italici: sequitur ergo, omnia municipia, immo omnia civium Romanorum Oppida, quemadmodum id de coloniis civium Romanorum jam supra probavi) fuisse etiam quoad solum juris Italici, ubicunque essent .sita. β) Ut ipsum oppidum, cum omnibus simul civibus suis,
in communionem juris civitatis recipiatur. Dico vero cum cietibus, non cum incolis : exploratienim juris est, incolas omnes non esse municipes. Per solam enim habitationem non adquirebatur jus municipale : ergo per solam etiam in municipio aliquo habitationem nemo adquirere poterat jus civitatis Romanae, quum ne quidem per solam in ipsa urbe Roma habitationem jus civitatis Romanae adquiri potuerit. Qui vero in aliquo municipio justo.& legitimo modo in civium, sive municipum numerum recipiebantur, illi simul quoque fiebant cives Romani, ut paullo ante indicavi. M Necesse etiam est, ut ipsius juris civitatis communicatio facta fuerit: hinc non lassiciebat, si una modo alterave juris civitatis species fuisset communicata , non vero ipsum jus civitatis Romanae. Nam ct coloniae aliaque oppida Latini juris species quasdam juris civitatis habebant, non vero propterea ipso civitatis jure Duebantur. Sic e contrario Sylla,
quum oppidis quibusdam ipsum eripere vellet jus civitatis, reliquit tamen illis jus dominii legitimi
