장음표시 사용
311쪽
Pans I. CAP. U. SECT. II. 28svitatis Romanae paullo accuratius conteinplari velit, facile deprehendet, per ipsam horum jurium acceptionem non potuisse non magnam in municipiis contingere mutationem, ut adeo longe liberior adhuc oppidorum liberorum S laederatorum hae in parte conditio fuerit. Sic, ut hoc specialius declarem, per ipsum jus libertatis civilis magistratibus sane in municipiis lacultas fuit erepta in municipes suos virgis verberibusque, multo magis ergo ultimo supplicio animad-Vertere. Erant enim municipes cives Romani,
ct hinc civium quoque juribus ex legibus Valeriis, Portiis, Semproniis gaudebant. Non igitur de capite eorum judicari poterat, nisi a populo Romano, aut iis, quia populo quaestionibus praefecti erant. Hinc saepe legimus m Uistratus RO-manos Senatusconsulio sic populi jussu quaestiones in municipiis Italiae exercuisse: in provinciis vero quaestiones ad Praefides etiam mero imperio instructos, Imperatorum saltem tempore. pertinebant. In oppidis vero liberis S foederatis major sine dubio potestas fuit propriorum magistratuum in incolas , qui hisce scilicet juribus destituebantur. Sic etiam per iura gentilitatis atque agnationis, patriae potestatis, connubii, dominii legitimi, ex quo speciales etiam modi civiles adquirendi dominium fluunt testamentorum, hereditatum , tutelarum , magnam admodum injuribus municipalibus mutationem contingere potuisse, facile quilibet perspiciet. Non tamen propterea nego , potuisse in hisce rebus etiam omnibus locum .adhuc habere speciales leges S consuetudines municipales, dummodo ipsis civitatis Romanae juribus non adversarentur. Sic poterant v. g. in municipiis speciales observari so-Pars I. T lau-
312쪽
styo SκLκcTARUM ANTINUITA Tu Μlennitates in nuptiis, in testamentis, L. 9. C. d. i/stam.) in dominii transtatione: poterant speciales leges esse de hereditatibus, de tutelis occuratelis, de termino pubertatis S majorennitatis, aliaeque innumerae. Sic in omnibus privatorum controversiis, quatenus nullam cum ipso civitatis Romanae jure connexionem habebant, proprii municipiorum magistratus non nisi secundum proprias municipales leges judicabant. Sicuti enim ipsum ius civitatis, ita etiam jus civile
Romanorum nomini invito obtrudebatur. Neque etiam illi, qui jus civitatis Romanae accipiebant, propterea necesse habebant, ut totum acciperent jus civile Romanorum. Dum enim OP-pida libera jus civitatis Romanae accipiebant, &Ita in municipii statum redigebantur, fundi tantum eo ipso fiebant in eas leges, quae ipsum jua
civitatis complectebantur , quaeque cum illo necessariam habebant connexionem : non vero in Caeteras leges Romanas : sed in caeteris potius rebus liberum legum suarum arbitrium retinebant. Alio quidem modo res comparata est cum populis oppidisque devictis S in deditionem acceptis: illis enim, licet interdum civitat e donarentur, saepius tamen nihilominus leges praescribi, dc magistratus etiam praeponi solebant: ast talia oin pida nemo pro municipiis proprie sie dictis habebit. Si oppidorum tamen liberorum S scederatorum statum cum statu municipiorum confera mus, facile ex iis, quae hactenus disputavi, concludi posse arbitror, priora posterioribus in amronomia fuisse potiora : ast hanc praerogativam ingens sane civitatis Romanae beneficium facile rursus compensare poterat. Quia tamen se acceptio juris civitatis quodammodo pro immin
313쪽
PARs I. CAP. U. Sac T. II. 29 Itione quadam propriarum legum haberi poterat: licet ipsa autonomia non periret hinc intelligitur cur quidam iuris sui paulo tenaciores malueis rint foederati S liberi esse, quam cives Romani. Hoc igitur etiam sensu vulgaris quodammodo lectio & interpretatio locorum CIcERONIs Orat. pro Balbo , cap. 8. S LIUII lib. IX. cap. 43. admitti posset, ut hi nempe populi juris sui plenariam libertatem , vel leges suas in omnibus illibatas habere maluerint, quam civitatem Romanam accipere , ut tamen propterea non inseratur, municipia in totum amisisse autonomiam, quippe cujus sententiae falsitas ex hactenus dictis satis jam apparebit. Eligat ergo quis lectionem S interpretationem horum locorum, quamcunque velit. nihil tamen in iis praesidii reperiet, quo vel Sigonii, vel aliorum, de amissa municipiorum autonomia, sententiam tueri amplius queat. Habebant tamen municipes, non minus quam 46. populi liberi & foederati, eam libertatem, ut sponte leges quasdam Romanorum, quas statui suo bene convenire deprehendebant, possent recipere, & in eas fundi, id est auctores fieri, ut de sociis S populis liberis praecipue declaravit CI-cERO in Oratione pro Balbo ; de municipiis vero illud in specie loco laudato indicat GELLI Us per
eam conditionem: NI IN QUΛM POPULUs EORUM FUNDUs FACTUs EsT. Poterant praeterea munici-
Ita etiam Ma Romanis petere , ut leges sibi pecu-ares praescriberent. Cujus rei exemplum asserre possem luculentum ex LIVIO lib. IX. cap. 2O. ubi narrat: Eodem anno primum Praefecti Capuae creari coepti, legibus a L. Furio Praetore daris: quum utrumque las pro remedio aegris rebus discordia intestina petiissem: dummodo certo constaret Capuam T E CO
314쪽
2 2 s Llle TARUR ANTIQUITATUM eo tempore suisse municipium. VELLEI Us quidem PATER cu Lus, id suadere indetur, dum libo I. cap. 14. dicit : D. Postumio. Veturio Calvino
Cog. id est A. U. C. CCCCXXXIII. aeris Visseronianae, adeoque tribus annis ante, quam id contigit, quod ex Livio narravi) Campanis data esseisitas: sed Livius aliique nihil hac de re habent. Vulgo locum LIvII ita accipiunt, ac si Capua jam tunc Praefectura facta fuerit: sed hoc iam
. refutavit Vir. Ol. Arnoldus Drahenborgius, pag. 9 I9. tom. II. editionis suae praestantissimae. Et sane, si verum dicere amamus, illa etiam sententia prorsus consistere nequit: nam I) in praefecturae statum oppida non nisi in poenam redigebantur: non vero legimus hoc loco, Capuam
aliquid contra Romanos deliquisse. sed Campanos a Romanis leges tantum petiisse, ob intestinas discordias. χ) Praefecti non solebant creari in ipsis praefecturis: sed ex urbe Roma in praefecturas potius mittebantur: hinc nulli alii hoc loco Praesecti possunt intelligi, quam tales, qui ex ipsis Campanis Capuae creabantur. Hoc ergo Certum est, Campanos ob intestinas discordias a Romanis petiisse, ut illi statum urbis ordinarent, legesque sibi praesciiberent. Senatus Romanus hoc negotium demandavit L. Furio Praetori: is ergo leges Campanis praescripsit, & secundum eas leges eo anno Capuae primum Praesecti ita
enim tunc magistratus Campanorum Vocabantur creati sunt. Quo vero statu respectu Romanorum Campani eo tempore fuerint, id non adeo definire expeditum est. Interim negari tamen nequit, hoc etiam municipiis potussie contingere, ut certas ob causas leges a Romanis peterent : sed & illud autonomiae eorum nulla rati
315쪽
Pans I. CAP. U. SECT. II. 293 ne nocuisset: nam leges illae praescriptae sponteque susceptae , non aliter postea, quam propriae
municipales leges considerari poterant. Ne tamen libertas & autonomia municipio- 7. rum latius forte, quam par est. extendatur. quae dam adhuc cautiones notandae veniunt. Nimirum municipes in suis quidem municipiis propriis vivebant legibus, ct intet se quoque secundum eas leges contrahebant, controversiae
etiam illorum, quae inter eos intercedebant, a propriis suis magistratibus secundum leges municipales dijudicabantur: ast videndum tamen adhue est, num a magistratibus etiam Romanis, S in foro Romano , ad leges municipales respiciendum fuerit 3 omnes municipes erant cives Romani : erant nihilominus cives in suis etiam municipiis: nec duarum propterea civitatum cives erant: nam municipia ut partes civitatis Romanae considerabantur. Omnes tamen municipes duplicem habebant patriam, unam originis, municipium nempe suum; alteram iuris, Romam scilicet, quippe quae omnium civium Romanorum
communis erat patria. Hinc omnes quoque municipes duplex habebant forum, proprium nempe originis, in suo municipio; S commune omnium Romanorum civium, Romae scilicet: idque non tantum, quamdiu in solo suo municipio domicilium habebant, sed etiam quando Romae domicilium collocaverant. Sicuti enim municipes, qui in suo habitabant municipio. nihilominus commune illud omnium civium sorum, Romanum nempe, ognoscere debebant: ita etiam
post domicilii transsationem 'nihilominus forum illud pristinum originis retinebant. Neque cum auibusdam statuendum est. hocce forum non nisi
316쪽
294 SELEcTARUM ANTIQUITΛTUM ad munera municipalia pertinuisse: sed fuit sine dubio generale, & ad omnes pertinuit causas. Poterant ergo municipes S in suo municipio, Romae conveniri. Videndum igitur jam est, num causae in municipiis semper secundum leges proprias municipales; Romae vero semper secundum leges Romanas dijudicatae fuerint. Ego existimo, in utroque utique foro respici debuisse, utrum negotium aliquod secundum speciales municipii leges gestum atque contractum fuerit, an vero secundum jus commune civium Roman rum : S priori quidem casu litem secundum leges quoque municipales fuisse decidendam, non in ipso tantum municipio, sed in foro etiam Romano. Quamvis enim non sine ratione dubitari queat, an lex quoque municipalis actionem in
foro Romano tribuere potuerit: nullus tamen dubito, quin exceptio, non secus ac eX pacto,
ex lege municipali data fuerit: immo in negotiis bonae fidei juclicem ex officio legis municipalis rationem habuisse arbitror. Posteriori vero casulis non tantum Romae, sed in ipso etiam municipio secundum jus civile Romanum sine dubio fuit decidenda. Verosimile tamen interim est, secundum proprios municipales leges non facile. nisi unius municipii cives contraxisse, S hoc casu controversiam ex tali negotio ortam non facile alibi, nisi in ipso municipio suisse pertractatam. Contra quando municipes cum civibus Romanis aliis, qui non ex isto erant municipio, negotium gerebant, . tunc sine dubio hoc ordinarie secundum jus cominune Romanum faciebant,
immo S ita eos nisi aliud disertis verbis esset
expressum contraxisse semper praesumebantur :hoc igitur casu si controversia intercederet, eam
317쪽
P A a s I. C A P. V. SECT. II. 29shaud facile alibi, quam Romae decisam fuisse puto. Licet enim municipes in suo quique municipio secundum proprias viVerent leges: erat ta- men inter omnes cives Romanos juris civilis communio, S hinc secundum jus quoque civile erat inter eos commercium, S recte inter se secundum jus civile contrahebant, cives ergo Romani diversorum oppidorum magis jus commune civium Romanorum, quam speciales alicuius oppidi leges, aut consuetudines prae oculis nabuisse Iraesumebantur. Quid ergo probabilius, quam oc quoque casu litem in communi magis, quam in proprio rei foro fuisse institutam. Si tamen actor mallet reum in proprio suo foro convenire , tunc S municipales magistratus negotium secundum jus commune , quod utrique secuti erant, dijudicare debuisse existimo. Ast aliter se plane res habebat, quando cives Romani, Vel municipes, negotium gerebant cum non Civibus. sive peregrinis , ex liberis etiam ct foederatis populis, aut oppidis: tunc enim negotium magis nisi aliud expressis verbis declaratum) secundum jus naturae S gentium gestum sui se videbatCr , ct hinc causa secundum illud quoque erat dijudicanda, in quocunque demum foro lis in judicium perduceretur. Romae in specie tales
controversiae non ad praetorem urbanum, sed ad peregrinum pertinebant: quippe qui non tantum inter ipsos peregrinos, sed ob eandem causam i
ter cives quoque S peregrinos jus dicere debebat. Ex hoc igitur capite etiam sui S ex iis, quae in prioribus de connexione ipsius iuris civitatis eum legibus Romanis dixi dijudicari quodammodo potest, quomodo per communicationem juris civitatis, primo cum omnibus Italis .
318쪽
2ρ6 SELECTARUM ANTIQUITATUM deinde cum multis provincialibus , tandemque cum omnibus orbis Romani incolis, ipsum quoque jus civile Romanorum sensim communicatum, jurisque uniformitas quaedam in imperio Romano introducta fuerit. ita tamen. ut nihilominus autonomia quorundam oppidorum salva 48. semper permanserit. Sed haec obiter. Jam enim, ut ad scopum meum redeam, illa quoque
quaestio hic excutienda est, num jus civile Romanorum in municipiis in subsidium saltem suerit receptum, ita ut iis casibus, quando nihil in specialibus municipiorum legibus esset determinatum, negotia secundum jus civile Romanorum fuerint dijudicata 2 Mihi sane hoc perquam verosimile videtur : erat enim sine dubio jus civile Romanum commune omnium civium Romanorum jus: rua ergo ratione melius potuissent controversidei judicari, de quibus nihil jure muniet piorum
speciali cautum erat, quam secundum jus illud commune 2 In oppidis contra liberis S scederatis in dubio causas potius ex jure naturae, sive ex aequo S bono, dijudicatas fuisse , quam ex Romanorum jure civili, prorsus existimo. Post
communicatum Vero cum omnibus in orbe Romano jus civitatis . non dubito , quin in illis
etiam oppidis, quae autonomiam retinebant, in subsidium jus commune Romanum valuerit, ut hac etiam ratione pedetentim magis magisque juris aliqua uniformitas in imperio Romano Introduceretur. Quum enim saepenumero in jure Romano cautum sit. in consuetudinibus in dubio respiciendum esse ad consuetudinem ipsius urbis Romae r concludere exinde possumus, injure magis scripto, quoties nihil in specialibus oppidorum, quae autonomiam habebant, legibus
319쪽
determinatum erat, respiciendum omnino fuisse ad jus commune Romanum. Accedebat ipsius juris Rorriani uignicas, quae iacile quibuscunque populis oppiditque persuadebat, ut se, quantum salva autonomia sua facere possent, quam libentis iiiDe juri civili accommodarent. Denique &illud adhuc non est praetermittendum , quoties generali quadam lege absolute aliquid in imperio
Romano erat determinatum, toties contra illam
nullam valitisse legem specialem municipii alteriusve oppidi liberi in imperio Romano. L. 3. f. s. D. de sepulcro v:οὶ Haec de municipiis proprie sic diAis in genere. praecipue de eorum autonomia , paullo plenius S accuratius , quam hactenus factum fuit, exponere volui. Possent quidem adhuc multa de magistratibus municipalibus, deque eorum iurisdictione atque imperio , nec non de disserentia eorum a magistratibus in coloniis, S in oppidis liberis ac scederatis addi: sed haec omnia partim jam ab aliis sunt occupata, partim ita sunt obscura, ut nihil certi de iis tr di. possit; ergo hac quidem vice ab hae tradiatione abstineo, quum praesertim, quod libens fateor , nondum omnia, quae ad hane doctrinam spectant, ipse plene excusserim. Alio tamen loco S hae de re sententiam forte meam interponere non intermittam.
Iam ergo progredior ad diversa municipiorum 49. proprie sic dictorum genera. Haec doriuntur ex diversis, quae ad municipium proprie constituendum non pertinent, accidentalibus , quae jam sunt excutienda paullo diligentius. Dixi supra, omnia municipia esse oppida cum omnibus civibus suis in communionem juris civitatis recepta: priori vero capite docui, Romanos non semper
320쪽
α98 SELECTARuM ANTIQUITATUM omnia civitatis jura communicasse cum aliis. Quaedam enim jura absolute erant necessaria omnibus Omnino civibus, qualla privata: quaedam non absolute erant necessaria , qualia publica. Prout ergo Romani plura pauciorave cum municipiis jura communicaVerant, eo meliori, aut
deteriori civitatis jure utebantur: hinc igitur diversa jam municipiorum genera orta sunt. Praecipua vero differentia in eo consistebat, utrum haberent jus suffragii in comitiis tributis S cem turiatis, nec ne: nam curiata quidem, ut nOtum est, ad solos, qui in urbe ipsa habitabant, cives pertinere poterant) exinde enim municipia distinguebamur cum S sine jure suffragii. Cum hoc ruffragii jure arctissimo, ut supra dixi, nexu cohaerebat jus Census. Quae ergo suffragii jure utebantur municipia, illa & Romae in certa tribu centuriave censebantur. Hinc vel statim eum ipso suffragii jure tribum plebiscito accipi bant, vel a proximis saltem censoribus in tribum,& per consequens etiam in centurias referebanis tur. Quae vero jure suffragii destituebantur, illa
etiam Romae in tribu centuriave censeri non consueverunt, sed generatim tantum a Censoribus in Caeritum tabulis scripta sunt. Municipes tamen sine dubio omnes a propriis suis censoribus immediate censebantur; mediate vero a censoribus quoque Romanis. Sed haec omnia alio in- posterum capite pluribus erunt explicanda : id tantum hoc loco monere Volo, per legem Iuliam omnia in Italia municipia jus suffragii accerisse; de municipiis vero extra Italiam nusquam egimus , ea ullo unquam tempore jus suffragii habuisse. Quod porro ad jus tributorum attinet, de eo mox dicam: quod autem ad jus militiae,
