장음표시 사용
301쪽
Pans I. CAP. V. SECT. II. 27 mi & hereditatum, teste CIcERONE OGI. pro cinna, cap. 3S. Non Vero Propterea requirebatur , ut oppidum civium Romanorum omnia haberet jura civitatis Romanae: sed susticiebat, si modo istis gauderet praerogativis , quae ad juscivitatis Romanae prorsus erant necessariae, qua- lesillae, ut priori capite docui, erant, quae ad statum privatum pertinebant, eXcepto adhuc connubii jure, quo non omnia semper civium Romanorum oppida inter se utebantur. Requirebatur deinde communio ipsius tantum juris Civitatis , non Vero totius iuris civilis, ita . ut
oppidum iitud , suis relictis legibus, omnes Romanorum leges recipere teneretur. Hoc non
postularunt Romani e sed autonomia, ut jam supra dixi, cum ipso civitatis Romanae jure optime consistere poterat. nisi oppidum ejus esset conditionis , ut legibus a Romanis praescriptis uti debuerit: sed hoc ex ipsa oppidorum civium Romanorum natura, de qua nunc sermo est, non Ueniebat. Porro requirebatur etiam communio
munerum publicorum, quippe quae Omnino ex ipsa juris civitatis communione sequebatur. Qui enim juris civitatis, illi etiam munerum publico- 1 lrum erant participes. Et ab hacce quidem mu- x , nerum publicorum communione & municipia, & x
municipes nomen etiam accepisse videntur , ut praeter GELLIUM l. c. indieat VARRO de lingius Latina , lib. IV. pag. 42. A munere etiam municipes, qui una munus fungi debent , dicti. Addo L. I. I. I. D ad municipaL S L. 18. D. AV. S. Ex qua tamen lege nescio quomodo B. oh. Gottileb. Helvectaus in App. ad lib. I. Sγnt. 'Antiqq. f. I 2o. concludere potuerit, hoc de militaribus praecipue mnneribus esse intelligendum,
302쪽
ρ3o SELECTARUM ANTIQUITATUM quum ipsa tamen lex dicat: Igitur municipes disti, quod munera civilia capiant. Civilia tamen munera hic sine dubio in sensu lato sumuntur, ut militaria non excludantur: sed id tantum moneo, ne quis doctissimi Heineccii auctoritate deceptus de solis hoc militaribus muneribus accipiat: Omnino enim civilia etiam munera, veluti tutelae, aliaque intellisuntur. Non vero cives, incolae oppidorum civium Romanorum , magistratus quoque Romae capere poterant, aut in senatum venire, nisi prius domicilium Romae collocarent. ) Requiritur denique receptio, quo nempe Verbo oppida civium Romanorum illa , quae extrinsecus in civitatem recipiebantur, distinguuntur a coloniis , quae ex ipsa civitate sunt propagatae, ut loquitur GELLIus. Hisce explicatis, jam ea in definitione addo requisita, quae municipia prOprie sic dicta constituunt, eaque ab omnibus aliis civium Romanorum oppidis separant. Dico enim: ut tamen pro iis suis legibus, proprio publico consilio , propriis magistratibus, proniis δεηiqus sacris uterentur. Haec quatuor requisita omnibus quidem liberis S laederatis civitatibus conveniunt: ast oppida tamen libera S scederata non ierant in communione civitatis Romanae, & hinc per ea, quae antea in definitione posui, satis a municipiis distinguuntur : quando vero ista incommunionem civitatis quoque Romanae recipiebantur, salvo in caeteris statu suo, tunc statim ex oppidis liberis & laederatis fiebant municipia. Contra alia civium Romanorum oppida
non omnia ista habebant requisita, sed vel quibusdam, vel omnibus destituebantur, & hinc insensu proprio Municipia quoque dici haud pote- νῆnt; quando vero S lim iu statum municipii
303쪽
PAns I. CAP. U. SECT. II. 28 Iredigebantur, tunc ut tria quoque ista jura acciperent necesse erat. Haec quatuor itaque requisita, cum prioribus, quae hactenus exposui, . mul sumta, ideam municipii proprie sic dicti manitus absolvunt. Hinc de singulis jam pauca erunt dicenda, excepto jure sacrorum, de quo infra sub diversis potius municipiorum generibus agam. Requiritur ergo: . ut habeant publicum aliquod . consilium, sive speciem aliquam senatus, qui in municipiis, ut S in coloniis, proprie dicebatur Ordo Decurionum. Tale quidem publicum consilium non tantum in municipiis S coloniis reperiebatur: sed in plurimis etiam aliis, quae alicujus erant momenti, oppidis in toto imperio Romano , adeoque etiam in provincialibus, ut nemini, qui modo Ciceronis, aut Plinii scripta legit , ignotum esse potest: neque oppidum facile quoddam illo prorsus spoliari solebat, nisi in poenam , id quod praeseriuris imprimis contigisse,
infra videbimus. Facile tamen credo, in municipiis, coloniis, oppidis liberis S scederatis or. dinem illum non majori modo dignitate, sed Spotestate gavisum fuisse, quam in oppidis provincialibus. β) Ut porro proprios suos habeant
magistratus, a quibus immediate regebantur, licet mediate magistratibus etiam urbanis in Italia , ct provincialibus praeterea in provinciis
subessent. Ηosce proprios magistratus habebant, praeter municipia, coloniae etiam, cujuscumque juris, nec non oppida Latina, itemque oppida libera & foederata: non vero praefecturae in o
pida provincialia. Licet enim in praesecturis quoque & oppidis provincialibus species magi1tr tuum quasdam deprehendamus. V. g. Jdilium, Censitorum: eos tamen magistratus ViX vocare
304쪽
z82 SELEcTARuM ANTIQUIΥΛ TUM audeo, sed potius pro ossicis tantum civilibus , administrationibus, vel curationibus habeo. γ) Ut denique proprias suas habeant leges, non a Romanis praescriptas , aut eX necessitate acceptas. Quoniam vero haec praecipua est nota characte-dtica municipiorum, hinc de illa paullo diligentius quoque est agendum. Per autonomiam enim municipia propria sic dicta ab omnibus aliis civium Romanorum oppidis, veluti coloniis, praefecturis aliisque optime distinguuntur: & licet eam communem haberent cum oppidis liberis &foederatis, ab hisce tamen pζr uris civitatis Romanae communionem facile distingui possitnt: ut sileam, ipsam quoque municipiorum autonomiam alterius plane naturae esse, ae eam, qua Oppida libera ac foederata gauderent , ut ex sequentibus euivis haud dissiculter apparebit. Hanc vero autonomiam ita propriam omnibus fuisse municipiis, ut ista sublata , oppidum desinat esse muniincipium proprie sic dictum, & non amplius ita, nisi in sensu lato & improprio, appellari queat,
constanter assirmamus, ct ex loco praecipue illo GALLii classico demonstramus. Concedimus quidem facile, fuisse quaedam civium Romanorum oppida, quae non propriis utebantur legibus: non vero concedimus fuisse municipia proprie sic dicta sine autonomia. a Ut vero ista, quae municipiis competebat, au-' tonomia eo rectius intelligatur, & justis quoque
circumscribatur limitibus, breviter repetendum
est id , quod jam plus simplici vice monui, juris
nimirum vocabulum Vel de attributo persisnae, vel
de lege, sive potius complexu legum sumi, &in utraque significatione illud esse .vel publicum, vel privatum. Porro , quando jus sumitur da
305쪽
PARs I. CAP. V. SECT. II. 283 ipso jure civili, sive de legibus Romanis, tune illud intelligendum esse vel de legibus a Romanis aliis praescriptis, vel de ipsis illis. quibus cives
in urbe agroque potissimum Romano utebantur,
legibus, pariter jam supra monui: ubi tamen illud adhuc notari volo , Romanos in praescribendis aliis legibus, sive toti alicui populo, integraeve provinciae, sive singularibus tantum oppidis leges praescriberent, jus suum ut plurimum civile secutos fuisse, ita tamen, ut oculos simul ad statum eorum , quibus leges praescribebantur , dirigerent: & per hanc potissimum, inter alias, rationem factum fuit, ut juris aliqua uniformitas in magno illo imperio Romano sensim magis magisque fuerit introducta. Legibus a Romanis praescriptis uti ex necessitate simul S in poenam debebant devicti & dedititii. Hinc integris regionibus, sive provinciis, Romani leges praescri- here solebant: hinc in Italia etiam oppidis, quae in poenam in praefecturae formam redigebantur,
leges praescribebantur. Ex sola vero necessitate leges praescribere coloniis consueverunt Romani. Coloniae enim illae , quae a Romanis deducebantur, ut si ra monui, non erant liberae, sed manebant imperio illorum subjectae: hinc quoque non conveniebat, ut Romani illis jus proprias sibi leges constituendi permitterent: sed per senatum potius Romanum, S per magistratus, qui coloniam deducebant, leges novae Coloniae. cujuscunque esset conditionis , praescribebantur , quibus deinceps necessario uti debebant. Non vero dubitandum est . quin istae coloniarum leges , civium praecipue Romanorum, ad exemplar ipsarum legum Romanarum fuerint conscriptae,
quum S in legibus provinciis praescribendis, ut
306쪽
αῖι SELvcTARuM ANTIQUITATUM paullo ante dixi, Romani leges praecipue suas Iequi solerent, ct alias quoque coloniae, liberae
etiam, ut plurimum leges S instituta metropoleos suae sequi consueverint. Non tamen ideo putandum e1t, leges coloniarum in omnibus convenisse cum legibus , quibus cives in urbe agroque Romano utebantur : hoc enim fieri nullo modo poterat. Coloniarum enim status , earum praecipue, quae jus civitatis Romanae non habebant, non in omnibus conveniebat cum statu ipsius urbis Romae : immo & omnium coloniarum status non erat unus idemque: & hinc unicuique etiam coloniae proprias suas praescribebant leges Romani. Secundum haec ergo, quae hactenus dixi, interpretanda sunt Verba GELLI i , quando
ille loco laudato de coloniis dicit: Et jura insinrutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii habent e quae proinde non de solis civium Romanorum coloniis, ut existimasse videtur B. Span-h mim in Orbe Romano, Merc. I. ωρ. IS. pag. 9o. sed de omnibus prorsus coloniis sunt intelligenda: verba enim: jura insituraque non pertinent ad jus civitatis ipsum, sed ad leges potius
a Romanis praescriptas. Est tamen considerandus adhuc paullo accuratius locus notabilis LIVII lib. IX. cap. sto. Et postquam res Capuae flabialitas Romana disciplina fama per socias vulgavit , Antiatibus quoque, qui sesne legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab sienatu ad jura sabiliendayps*s coloniae patroni: nec arma modo, sed
jura etiam Romana late pollebant. Antium esse coloniam, non ex ipso tantum hocce loco, sed etiam ex alio LIvII lib. VIII. cap. I 4. apparet:& nihilominus tamen Antiates hoc loco queruntur , se sine legibus certis, sine magistratibus
307쪽
P a n s Ι. C A P. U. S E C T. II. 28sagere: est ergo utique videndum, quomodo hic locus cum iis, quae antea dixi, sit conciliandus. Estne forte statuendum, Romanos non semper proprias .coloniis leges praescripsisse, sed illos anterdum quoque colonias suo permisisse arbitro IIoc quidem vix est credendum, S hic tamen locus illud non tantum persuadere, sed demonstrare penitus videtur. Mallem quidem hac de re aliorum audire, quam proprium interponere judicium: interim libere tamen dicam, quid sentio. Ex collatione duorum locorum LIvII n mirum lib. VIII. cap. I 4. & lib. IX. cap. 2o.
paullo accuratiori, colligi posse mihi videtur, in ultimo loco non sermonem esse de Antiatibus colonis, sed de ipsis potius veteribus Antii inc lis. Quum videlicet Antiates rebellassent, S a
Romanis essent devicti, non videbatur consultum, ipsum oppidum Antium, propter Opportunum situm veteribus relinquere incolis. Hine Antiatibus jus quidem civitatis suae donarunt Romani: sed totum tamen populum a mari longius removerunt, ut diserte narrat LIvius lib. Vli I. cap. I . Hinc veteres Antii incolae in locis m diterraneis domicilium necessario collocare debuerunt, qui nihilominus postea quoque Antiates vocati sunt. In ipsum vero oppidum, Antium, miserunt coloniam Romani. , quia fortassis non aderat sufficiens colonorum numerus, veteribus etiam Antiatibus permiserunt, ut quidam ex iis coloni adscriberentur. Hoc igitur modo veteres Antiates exceptis iis, qui coloni adscripti erant) distincti prorsus manserunt a n vis Antiatibus colonis. coloni sine dubio a se- 'natu Romano S deductoribus suis leges statim acceperunt. Sed veteres Antiates, qui ipsum
308쪽
286 SELEcTARUM ANTIQUITATUM novis colonis oppidum concedere debuerunt, Snunc fortassis dispersit, sine certis saltem legibus id magistratibus, vivebant, ut LIvIus lib. IX.
cap. 2O. loquitur: quamVis enim ciuitate Romana et Tent donati, suo tamen in caeteris arbitrio sine dubio erant permissi) hi inquam veteres Antiates a Romanis petere leges, quam ipsi sibi
constituere malebant. Hocce ergo negotium coloniae patronis fuit permissum a Senatu Roma.no: ex quo tamen minime est concludendum , patronos hosce coloniae magis, quam Veteribus
Antiatibus jura dedisse. Si ita hic locus intelli- satur, nullum exinde dubium nasci potest: contra illa, quae supra tradidi. & firmis etiam per se
fundamentis nituntur. Licet vero novis semper
coloniis ab ipsis Romanis jura constituerentur, negari tamen propterea nequit, potuisse deinde in ipsa colonia iam constituta ab ordine Decurionum S populo, in casibus nondum determina. tis . nova quoque iura constitui: id quod sorsan indicare voluit SERVIUs , dum verba VIRGILII AEn id. lib. V. v. 738. Patribus dat jura vocatis, ita explicat: Dat condendi juris potestatem his, quos appellaverat patres. Cons. Marci Vel ri Rerum Aurusio-Vindelic. lib. V. pag. 266. Tom. I. O J Videntur etiam . magistratus in coloniis
facultatem Edicta proponendi habuisse: Uid. C1cERO Agrar. Orat. II. cap. 3 id quod ideo non tam simpliciter negare debuisset Amplissimus
Everbardus Otto in libro de AEdilibus Colon Municip. cap. I 2. l. 3. Praeterea inficiari quoque nolo, quando urbs quaedam, quae suis hacte' nus legibus vixit, honoris causa jus coloniae impetrabat, tunc potuisse illi simul starum legum arbitrium Telinqui: cujus rei exemplum eX PAU-
309쪽
PAns I. CAP. V. SECT. II. 287s1NIA lib. VIII. pag. 432. annotavit Ezechiel
Spanhemius in Orbe Rom. E:zerc. II. cap. 12. me.
2 3. id quod tamen ordinarie factum non fuisse ex GELLII loco supra laudato colligi potest. Haee obiter de legibus Coloniarum inspergere volui, ut eo melius disserentia hac in re inter colonias ct Municipia in oculos incurrat. Iam ad municipia, de quibus nobis sermo est, s. redeo. In hisce sane nulla aderat causa, cur Romani illis leges praescriberent. Veniebant enim extrinsecus in civitatem, S suis nitebantur radicibus, ut loquitur GELLI Us: ergo jam proprias suas habebant leges. Donabantur a Romanis jure civitatis, plerumque ob aliquod meritum: cur
ergo illa propterea legibus suis spoliare debuissent 8 Quum praesertim Romani frequenter, 'etiam in provinciis, oppidis quibusdam , sine
jure quoque civitatis, autonomiam concedere solerent. Enimvero posset tamen aliquis cogitare,
Romanos fortasse per ipsum civitatis jus totum quoque ius civile cum municipiis communicata Sed omnes tenebrae, quae hic se offerre possunt,
facile dispelluntur, si modo , ut dixi, diversa
juris civilis signisicatio paullo ac curatius eruatur. Si jus sumatur pro attributo personarum , tunc verum utique est , Romanos municipia incommunionem juris civilis assumsisse, sive privatitantum, sive etiam publici. Nimirum quando oppidum aliquod civitate Romana donabatur, tune
cives illius omnium jurium civitatis & Quiritium fiebant participes, S pro diversa quidem conditione, vel privatorum tantum, Vel etiam quorundam publicorum, qua de diversitate infra latus dicam: immo ipsum quoque solum, sive territorium istius oppidi, ut supra monui, juris ci-
310쪽
r 88 SELECTARuM ANTI UITATUM vilis particeps fiebat: S ita communio juris est intelligenda apud UELLEIUΜ PATERcucuM lib. l. cap. I . & aequum jus apud LIviuκ lib. XXVI. cap. 24. quae loca supra jam illustravi. Si vero jus sumatur pro ipsis Romanorum legibus, quibus cives Romani utebantur, tunc cum distinctione quadam loquendum est. Nimirum, ut notum est, leges pertinebant vel ad jus publicum, vel ad jus privatum. Leges Romanorum, quae ad jus publicum pertinent, non tantum sunt illae . quae ad ipsam formam S statum reipublicae publicum immediate spectant. quaeque adeo ab omnibus in imperio Romano observari debebant: sed S illae huc referri solent, quibus singularia
civium Romanorum jura confirmabantur S determinabantur , v. g. leges de provocatione aliaeque.
Hinc de omnibus juribus civium Romanorum singularibus, etiam privatis , V. g. testamenti factione , tutela, aliisque, dici solet, quod ex jure publico competant. Hujusmodi ergo generis leges omni sine dubio ad municipia etiam pertinebant. Praeterea vero leges quoque de criminibus publicis, deque quaestionibus , ad jus
publicum reserri consueverunt: hasce autem leges ad omnes pariter cives Romanos, adeoque
etiam ad municipes pertinuisse, facile est ad m-telligendum. Leges Romanorum, quae ad jus privatum spectant, proprie illae tantum vocabantur quibus controversiae privatorum in negotiis privatis dijudicabantur & determinabantur. Hisce legibus non obligata erant municipia , nisi quatenus illae necessariam cum ipso jure civitatis
haberent connexionem: in caeteris vero privatorum lites in municipiis secundum proprias leges municipales dirimebantur. Interim siquis jura civitatis
