장음표시 사용
11쪽
fusio dominari videtve , & informe hoc Animadversionum, Adnotationum , Supplementorum , Additionum , Correctionum Chaos nihil aliud nobis offert, quam rudem indigestamque sine ordine, sine serie saetorum congeriem; in qua errores quidam occurrunt , naevi non pauci adparent , expres sonesque scintillantes , temerariae s Suessionensi Auctore ,& audaces ab ipso adhibitae , quare felicibus conjecturis omnia haudquaquam explicavit . Forte , nisi morte praereptus fuisset, tantum opus retractasset, ordine donatum emendas set, & justis contentus limitibus immortalem sui nominis gloriam apud omnes sibi reliquisset, & rectissimum finem apti sismis mediis obtinuisset. V. Suessionensis Praesul commotus perverso Vertit SP
stemate ita nimirum scribit pag. 8. jultaque ira erga hominem accensus, qui non exiguo multorum scandalo, veram Ecclesiae mentem ad ineptas suas conjecturas detorquere conatur, ossicii sui esse credidit illius oppugnationem adsumere, quae autem in Vertio oppugnat ita proponit pag. I a. D. de re contendit unamquamque caeremoniam causam Nasicam,o' naturalem institutiouti suae babere , O' rationem Bmboliacam posterius demum accessisse . Ego contra assero : hanc Religionis nosrae mentem esse , ut nullam prorsus caeremoniam nisi ob rationes ex integro Ambolicas primitus insiluerit . . . . In hae veritate auferenda ita prosequitur pag. ig. Motui sum, illam gue tam certis argumentis comprobasse credo assensu scilicet, & fide humana, non vero divina, nec assensu me taphysico ut eertissimarum demonstrationum vices ea quia veram demonstrationem non continent) obtinere mihi persuasum sit. Hoc enim argumenta hoe sibi demonstrandum proponunt, primὸ Universas Orbis Rellaiones, ae praecipue Ecclesiam Iesu Christi omni tempore id Intendisse in forum caeremonisrum institutione, ut O' eultui religioso inservirent, O ombolorum rationem involperent. Secundo , quod si In admini ratione Sacramentorum , aut solemnitaIIbus Ecclesie officiorum Ritus aliqui reperiantur , qui necessitati solum , σ decori originem suam
debent, esse tamen alias eodem numero, imo majori, qui non
aliam insitutionis fuae caussam habent, quam sensum masti-
eum , O mbolicum tanta pertinaeis a D. de Vert rejectum, Tertio, quod dum Ecclesia aliquas retinuit carremonial , quσoriginem suam necessitati adscribunt , id eam , nec fortuiso,
12쪽
nee ob revereratam eon etudinem egisse , verum quia praevLderat Fideles fructum aliquem stercepturoo ex sensu Aurato, demotionemque edocente , quem sis adjunxu. Lucrid complures sensuum horum allegoricorum , Aymbolicorum minime esseeonsiderandos tamquam Meal pDI quorumdam masticorum ; verum , ut adoptatos ab universa Ecclesia , antiquissimque re ditione , omnium Ecclesiasticorum Auctorum sermone eonia Amatos . Ex his principiar omnia superfruuntur , ρuaecumque eontra D. de Vert opus, ct' dispersas in 39. fectionibus prioribus quibus illud eo ut eomesaras attuli . Non tamen ita vagis , generalioribusue principiis auigatur fum , ut non friptus etiam in exactissmum Vertianorum assertorum examen δε- fendam. Limiter solum rationi fanae eonformes mihi consitui.
Cuncta prorsus impetere, σ modum excessisset, injustam, eon Iear , necesse es, fuisset . Conjecturx D. de Vert quando- ue felices funi, nec adnotaxionei illius semper judicio, solidi- rareque earent: sed mihi fatis fuit eopiosam, G abundantem opinionum asserre messem , fuse nullo conatu , nulla ingeni aut eruditionis vi fustineri, ac defendI queunt, fatis fuit in- fictis demonserare argumentis, quam sat , quam imprudentes , quam ridiculae plurimc earum sint .... meque ipsumes, quod in orgumenxii ρας 39. priores fectiones amplect-tur prcssici, quodque aecuratiori indagine in i o. fectionibus sequentibus a me confectum es. Ultimas denique fectiones adhibeam neeesse est ad detegendam falsitatem argumentorum ,
quibus D. de Vert risuma suum fulcire suduit.
VI. En paucis verbis Suemonensis Episcopus instituti sui rationem explicat, quam si exactiorem paulisper cupis, amice Lector sua ipse pag. I 3. in adjunctam summariorum tabulam , quae pM. I 3. exstat , oculos conjice, atque uno intuitu completa totius operis idea se offeret. An autem Praesul iste modum aliquando excesserit , an argumenta ejus Vertium bene petant, Te Iudicem volui, CARD NALIS AH-PLissi ME , Tanta nimirum doctrina polles , tanta in dignitate es constitutus , tanta tamque constanti voluntate ad se
ctus existis tribuendi cuique quae sua sunt, ut nec Suessionensis , nec Vertius alium a Te Iudicem delecturi fuissent, si Te novissent . Quoniam verb Lectores quique judicium Scipsi suum facile ferre volunt, horum quoque judicium nono refugio, sed eos , ut justi sint , rogo attente perlegant Vertium sDiuiligod by Corale
13쪽
tium , cuius opus e Gallico in Latianum sermonem eonvertendum foret, & vulgandum una cum Suessionensis hocce op sculo. Ego sane Episcopos, quos Deus Rectores Ecclesiae dedit , veneror , nec is sum , qui ipsos dijudicare velim , sed venerationis modum non excedam, si in ipsum regeram quod de Doctoribus , Episcopis , & quibusdam Pontificibus Summis , qui mystici fuerunt, ac mysteria in omnibus etiam minutissimis coeremoniis repererunt, dc symbolis, figuris delectati sunt rerum scilicet adjunctis sese ad temperantes , Scplebis, ac populi aedificationi opportunae consulentes, ac st dentes scribit pag. ao. Concedam tamen, O aliar coe rem nias esse , quae exordium in institutionem fuam necessitati, eomodo, σ decoro debent ; tw3 nee di fiteor quamplures Auctores nimio indoctae pietatis zelo adductos extra justi tramL
in caeremoniis fabricarunt , quibus certe talia adjungere Ee-Hessa negaQuam tu mente habuit : unde fortasse accidit , ut quae fuerit nonnullorum Rituum geusina origo nos Istrat: Suessionensis scilicet dc ipse pietatis, qui aliquando scientiae ad amussim non respondet, Zelo abreptus idaeas quasdam arbitrarias, & pias moralitates, quae coeremoniis pro libito ad nutriendam pietatem adjectae fuerunt , sed quae institutione essent posteriores , - quasque Ecclesia , uti primam , ac sua damentalem rationem , numquam agnovit , obtrusit , atque acrius, quam par mihi adparet , in Uertium invehitur , cuius systema dc conjecturas contemptui, & ludibrio cachinniseque exponere videtur.
VII. Sed haec a me dicta nolim ita accipias CARDINA-Lis AΜPLissi ME, quasi ego Illustrissimum Episcopum damnare velim , aut finem ipsius arguere , & Apologiam pro Vertio scribere , perinde ac si in hujus systema , & verba iura' verim . Dicam igitur ingenue quid sentiam de horum virorum quaestione ; mihi semper visi sunt praestantissimi hi Scriptores persaepe idem significasse dum diversa , dc contraria scribebant , 8c loquebantur ; hanc meam sententiam ubi audivit Monald inius, me etiam, atque etiam rogavit, ut disesertationem hane conscriberem , 3c Doctores laudatos in amicam concordiam , si fieri posset, vocarem, verasque caussas coeremoniarum nostrarum ex mente Ecclesiae explica
14쪽
ossiciis Sacris utimur, brevissime aperirem . Monaldinii votis facere satis aequum mihi visum est , cum & illa a meo instituto aliena non sint , quin tum in Coclice Liturgico maxime tom. 3. 4. S. cum etiam in Institutionibus , quas Auditoribus in Romano Archigymnaso Praesidum auctoritate trado , non semel meum systema ex Tabulis Ecclesiae publicis indicaverim, vel exposuerim . Ubi vero hanc in me provinciam suscepi , illico Moecenas aliquis deligendus fuit , & vir
designandus , qui sua doctrina meos errores castigaret , sua Auctoritate me confirmaret , suo Patrocinio confoveret , 3c benignitate recrearet; Hunc autem frustra abs Τe quaererem, CARDiNALIS AΜPLIssi ΜΕ , cuius doctrinam , virtutem, amplitudinem, & in me bene ad sectam voluntatem longo annorum spatio certisque documentis comprobatam non ego solus, sed& probi, doctique quique homines norunt , ac depraedicant. Ad Te ergo Dissertationem hanc meam dirigere statui , Te Judicem interpellavi, Te Moecenatem volui. Idque primo, ut communi me ad temperarem Doctoruin hominum , qui opera Viris sibi bene visis inscribunt, consuetudini. Secundo, ut meum erga Te animum sincere , ac iterum panderem. Tertio, ut Te Iudice , Te Moecenate prodeunti prae satiunculae splendor accedat , & decus , potissimum cum argumentum adtingat aleae plenum ; Consueta itaque benignitate, ac patientia tua lucubratiunculam hanc qualemcumque meam suscipe , lege, judica, & protege. VIII. Ut igitur recta procedam, a coeremoniarum etymo exordior ; quoniam vero variae sunt hujus nominis etymologiae apud Scriptores Ecclesiasticos , & Lexicographos, sententiam S. Thomae Aquinatis recitare contentus sum , is I. a. q. 99. art. 3. haec habet: ordinatur autem homo in Deum non solum per interiores a s mentis , qui sunt credere, sperare , in amare , sed etiam per quaedam exteriora opera, quIbus homo divinam fervitutem profitetur ; O tua opera dicuntur ad cultum Dei pertinere: qui quidem cultus caeremonia vocatur, quasi munia , ides dona ) caereris , quae dicebatur Dea frugum : eo quod rim3 ex frugibus oblationes Deo offerebantur: Sive ut Maximur Valerius refert lib. I. cap. I. num. Io. nomen carremonic Introductum es ad signi an meultum divinum apud latinos a quodam Onido juxta Romam, quod coere vocaba ur ; eo quod Roma costa a GaIlii, illic Sa
15쪽
era Romanorum oblata sunt, σ reverendυμὰ babita. Coeis remoniae itaque, undecumque nomen deducatur, generatim loquendo Religiosum Dei cultum significant , ejusque actus, quibus homo anima constans & corpore honeste, & secundum ordinem charitatis christianae erga Deum; seipsum , & proximum legem implet , & veram assequitur felicitatem. IX. Coeremoniae in hac amplissima significatione acceptae ad quatuor capita non male revocantur a S. Thoma p. 2. q. I q. art. q. scribente : Caeremonialia praecepta veteris legis ordinantur ad cultum Dei. In quo quidem eultu cons-derari possunt, in ipse cultus, σ colentes , instrumentaeolendi . Irae autem cultus specialiter eo Rit in sacrissetis,
quae in Dei Vederentiam obferuntur. Instrumenta autem colendi pertinent ad Saera, sicut es Tabernaculum , in Vasa , O alia b. m. . Ex parte autem colentium duo flossunt considerari, scilicet eorum insitutio ad cultum, quod fit per quandam consecrationem , vel populi , vel ministrorum ; σ ad hoc pertinent Sacramenta et O iterum eorum singularis conversatio, per quam distinguuntur ab his, qui Deum non colunt; σ ad. hoe pertinent observantiae , puta in cibis , oe vesimentis , σaliis h. m. Quod in veteri lege , id meliori ratione in no
va quam illa figurabat , ad quam illa disponebat dicendum
occurrit: sed illud etiam addendum censeo non in sola ve. teri lege, sed & in lege naturae, atque apud omnes Nati nes cultas, quae Deum quovis pacto noverunt, vel coluerunt non dissimiles cor remonias , & illarum divisiones obtinuisse. Nulla enim unquam exstitit gens , aut natio , cuius historiae aut mores ad nos usque pervenere ita bene discurrit Sue D sionensis q. 8. quae non suis uteretur Sacrificiis, suo cultu, suis coeremoniis : sed missis his r Coeremoniae dividuntur ex mente S. Thomae in Sacrificia cum proprie tum improprie dim
sta , in Sacramenta, in sacra, atque in Observantias. X. Coeremoniae itaque laudatae omnes plures sortiuntur partitiones inspectis caussis illarum . Aliae etenim sunt quodammodo a natura institutae , ut in coelum oculos attollere, pectus percutere , genua flectere, cum Deo sundimus preces, nostrasque miserias exponimus ut veniam , ac subsidium obtineamus. Aliae sunt a Deci institutae tum in veteri, cum in novo Testamento, puta sacrificium Eucharisticum , & Sacramenta . Aliae ab Apostolis , vel eorundem successoribus datae Disiti eo by Cooste
16쪽
sunt ; igitur ex parte caussae essicientis , ac instituentis aliae sunt Naturales, aliae Divinae, aliae Ecclesiasticae, seu huinanae. jam vero vel immediate seruntur ad colendum Deum , ut sacrificia, orationes, adorationes ; vel mediate, & dispositive , ut jejunia coelibatus e vel instrumentaliter , ut Taberianaculum ac vasa . Hinc triplex earum divisio oritur inspecta caussa formali, ut scholae loquuntur. Quadruplex autem illarum est partitio ex parte caussae materialis , vel enim vera antur circa Personas, ut exorcismi , insufflationes, chirotoniae &c. vel respiciunt tempus, ut celebratio Paschatis , dierumque Festorum, vigiliarum &c. Uel res ipsas adtingunt, puta, benedictiones aquae , candelarum , cinerum &c. Vel demum ,
versantur circa modum , ut quod in Ecclesia latina , latine celebrentur . Ex parte demum caussae finalis plures divisiones recipiunt; aliquae enim institutae sunt ad sanctificandum, ut Sacramenta ', aliquae ad aliquos effectus spirituales, vel morales praestandos, sive immediate ex opere nempe operato , ut scholae loquuntur, sive mediate, ex opere se ilice t operantis; aliae ob necessitatem, aliae demum ad solum ornatum, & decentiam, vel ad solam fgnificationem. Vide plura apud Cl.
D. Fortunatum Venerium Presbyterum Barnabitam Theol. to m. s. disp. un. q. I. pag. II9. XI. Hinc Caeremoniae vel sunt universales, vel particulares, nimirum vel communes pluribus personis, ac locis, vel peculiares huic, alterive eae tui, seu loco . Sive particulares vero sint, sive communes, vel sunt perpetuae, vel tempora ne ae seu ad tempus, unde vel sunt in ossicio , ac praeceptim
Vae, quae peculiari aliqua lege praescriptae sunt, vel sine quibus religiosus Dei cultus haberi nequit ; vel directivae seu
consultivae , quarum inobservantia & neglectus seu contemptus animum arguit Religionis expertem , seu confusionem importat,& scandalum. Sed ut in specie dijudicemus an haec vel illa
caeremonia si praeceptiva, an directiva solum, & consultiva, potissi inum ubi agitur de caeremoniis humanae institutionis , prae oculis habenda est in primis illarum origo natura, ac proprietates , tum Canon Tridentinus sapientissime decernens s est can. i 3. se T. q. J Si quis dixerit, receptos,
probator Ecclesiae Catholicae Ritus insolemni Sacrame utorum ad miniuratione adhiberi consuetos, aut contemni , aut sue ρς
coco o Ministris pro libito omitti posse , aut in novos sitos
17쪽
per quemcumque Ecclesiarum Potorem maiori posse , anath
XII. A Coeremoniis ad Ritus digredior , etsi enim con fundantur haec vocabula, & unum pro alio accipiantur, quin& unum alterius accessorium , seu pars habeatur , juxta diversam Scriptorum & Auctorum phrasm , ego tamen , ut clarius me explicem, & a generalioribus ad peculiaria descenda, Ritus nomine Grammaticos , & Criticos morosos non desidero Intelligo exteriores illos corporis motus , gestus, actus , habitudines ac relationes ad eneriora objecta cireum-santia, quc interiores animi nostri actus , motus , habitudines , O satum eonsequuntur, manifestant, excitant, vel promovent ; spe in Agente, Ipse in aliis ab Agente disinctis ,
quibuscum Societatem communem , vel specialem habet. Cum enim arctissima unio corpus intercedat & animam , in quocumque demum haec unio revera consistat, certum est ad imperium Rationis membra corporis, nisi impedita, m veri, & ad illorum motus in Ratione motus aliquos excita ri r hinc habitus mentis in corporis statu cernitur , & vox quaedam animi est corporis motus ; amictus enim corporis,& risus dentium, & gressus hominis enunciant de illo, ex motibus exterioribus homo cordis nostri absconditus aut levior, aut jactantior, aut turbidior, aut gravior, aut constantior, & purior, & maturior aestimatur ride Ambroslib. r.
. cap. 18. σ Eeta. c. I9.) cum igitur verum sacrificium sit omne opus Aug. lib. io, de Civ. Dei eap. 6. bonum , quod agitur, ut Deo inhaereamus sanista societate , relatum scilicet ad illum finem boni , quo veraciter boni esse possimus, corpus quoque sacrificium erit, quo inseriore tamquam famulo, vel ministro utitur anima, cum ejus bonus & rechus usus ad Deum refertur . Nam & orantes de membris sui Aug. lib. de eura gerenda pro mortuis , cap. s. corporis faciunt quod supplicantibus congruit cum genua figunt , cum extendunt manus vel etiam prosternuntur solo, & si quid aliud visibiliter iaciunt, quamvis eorum invisibilis voluntas, Se cordis intentio Deo nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut humanus ei pandatur animus ; sed hinc magis seipsum excitat homo ad orandum , gemendumque humilius, atque serventius. Et nescio, quomodo cum hi motus corporis fieri, nisi motu animi praecedente, non possint, eisdem rursus exterius visi-Disiti od by Gooste
18쪽
Visibiliter factis, ille interior invisibilis , qui eos secit , a
getur ; ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt, crescit. Verumtamen si eo modo quis teneatur vel ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo, & ante oculos Dei in secretissimo cubili, ubi compungitur sternitur. Nemo autem desipiat ut existimet aliquibus usibus Deo esse necessaria, quae in sacrificiis iis Aug. M. de civ. De. eit. dicam ego in Religionis o elis offeruntur , ipse enim bonorum nostrorum, nec justitiae nostrae eget; totum autem, quo recte colitur Deus
homini prodest, non Deo; neque enim fonti se quisquam dixerit profuisse, si biberit, aut luci, si viderit. Exterioribus igitur signis ac Ritibus, &Caeremoniis, quae sunt propter interiora, & horum signum, figura, incitamentum, seu effectus, colimus Deum non propter seipsum, sed propter nos, S propter proximos d. S. Th. g. p. g. go. σrς. q. a I. XIII. Quamobrem cum in societate vivamus cum aliis quos tamquam nos, & ad nostrum instar amare debemus, Ritus ac motus exteriores, signa , dc Caeremoniae ita sunt ordinanda , ut conveniant illis, scilicet eos aedificent, illorum bono inserviant, quare scribit S. Th. a. a.q. I 68.art. I. manifesu es, quod exterior. s morus δεπς per rarionem ordinabiles , ad
imperium enim rationis exteriora membra moventur. - .
manifessum ess quod eirea horum motuum ordinationem virtut moratis consisti. Ordinatio autem horum motuum attenditurquontum ad duo, uno quidem modo secundum conpenientiam persoπα ς alio autem modo secundum convenientiam ad exteriorer
personas, negotia , seu loca. Unde dicit Ambrosius lib. r. de
ossic. cap. I9. Hoc es pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique personae σ' sexui reddere ; σ hoc pertInet ad primum . 2uantum autem ad fecundum , subditur . Hic ordo
gesorum optimus , hie ornarus ad omnem actIonem accommo dus : in quantum ergo eiseriores motus sunt quaedam signa interioris dispositionis , eorum moderatio requirit moderarionem interiorum passonum . In quantum ver) per motus exterIores
alii de nobis judiatam capiunt, illorum moderatio quodammodo ordinatur ad alios fecundum illud Aug. In omnibus motibus
19쪽
riorum cum attemperandus sit, Sc exigendus ad charitatis christianae ossicia , haec autem ossicia vel privatim impleantur, vel publice, sequitur Rituum , quin & Caeremoniarum
omnium originem, ac rationem seu animam ex charitate penis sandam esse . Sit propterea Canon primus,, Illa Caeremonia, is Ritus est bonus, qui internum exhibet animi statum , seu habitum, seu aetum bonum, δc charitati congruum, vel ada get. Is ornatus exterior, ac habitudo bona est, quae ad omnem actionem charitati consor mem est accommoda secundum convenientiam cujuscumque sexus , personae, loci, negotiorum, & aliarum circumltantiarum is Charitati tutem Christianae congruunt Caeremoniae ,& R, tus , qui amorem , timorem , ac fiduciam erga Deum inserant, vel significent; propriam sanctificationem , ac felicitatem veram importent , vel denotent , uti & aedificationem bonumque proximi. Canon secundus, , Illa Caeremonia, Ritus ille malus dicendus est, qui perniciosus sit, vel superfluus is Perniciosum voco eum, qui Religionis, charitatisque naturam rectitudinem , vel christiani hominis habitum, ac statum bonum & debitum destruit, imminuit, seu falsificat. Super. fluus is nobis est, qui quantum est de se non pertinet ad gloriam Dei , neque ad hoc , quod mens hominis seratur in
Deum; qui Religiosi hominis, ac Religionis fini non est proportionatus .
XV. Sed cum alia snt jura, alia ossicia hominis in I bertate naturali viventis, alia verh ejus, qui in societate Cis vili seu RepubIica degit, item homini in Republica constituto, etsi multa liceant , cum solus domi suae ac privatim suas exserit a stiones , non omnia tamen illi expediunt duinin publicum prodit , 8c publice actiones etiam indifferente S., seu Iege non praeseriptas emcit, tunc enim rationem habeat oportet communitatis , & societatis , atque secundum judicium commune Sc eorum potissimum , qui societatis capita R Rectores habentur actiones suas ac motus ordinare debet, Schonestati ac decori publico ad temperare ; Non dissimili ratione alia sunt iura, alia ossicia hominis christiani ita me explico, non quod Christianum hominem extra Ecclesiam, seu Congregationem Fidelium libere posse vivere credam, absit a me tantus error, sed ut clarius quod exponendum suscepi,
20쪽
pliciter talis, alia Christiani hominis in societate ac Republica Ecclesiastica de gentis . Homini item in Republica Ecclesiastica viventi multa licere possunt, cum solus domi suae ac privatim suas exserit Religionis actiones , non tamen omnia illi expediunt dum in publicum prodit , & publice actiones Religionis indifferentes quae scilicet lege praescriptae non sunt efficit. Habenda siquidem est ratio communitatis, Reorum potissimum quos Deus Rectores posuit , & Doctores, ae ejus praecipue, cui in Persona Petri regimen ovium suarum Christus credidit, XVI. Quemadmodum igitur in compositione motuum exteriorum studium vituperatur, per quod aliquis fictione quadam in exterioribus motibus utitur, pari ratione dicendum de Coeremoniis ac Ritibus ; cum enim in omni eo , quod dirigibile est secundum rationem superfluum dicatur , quod regulam rationis excedit, diminutum autem quod deficit a re gula SI b. a. a. q. I 68. art. g. ) Regula autem rationis in
Religionis Officiis petenda est ex Verbo Dei ab Ecclesia Catholica proposito , patet improbandum quemcumque desectum, uti & quidquid usurpatur praeter Dei &Ecclesiae institutionem, communemque consuetudinem . Vid. S. Th. a. a. q. 93. art. I. Sit igitur canon tertius, , Coeremonia illa , ac Ritus ille publicus non est Religiosi hominis christiani, ac Religionis fini proportionatus, qui sit praeter, vel contra Dei, &Eccle-sae institutionem , vel contra consuetudinem communem rationabilem ,, Canonem Inagis exponere placet, ne Novat in
ribus, aliisque Irreligiosis hominibus favere me falso quis opinetur. Ritus igitur ac Coeremonia , de qua quaestio institui potest, vel est contra Dei institutionem ab Ecclesii a Catholica declaratam , & tunc non solum non est proportionatus Ritus, sed & perniciosus; vel est praeter Dei institutionem ab
Ecclesia declaratam, Ritus autem hic tunc non est proportionatus, cum Ecclesiasticam institutionem non agnoscit, Ecclesiastica autem institutio constat i. ex Tabulis publicis a. ex canonibus probatis , g. ex consuetudine communi rationabili, ac legit tima attistoritate comprobata e ea enim hominum est natura, atque ingenium , ut in rebus , quo conversationis admittunt novitatem, scilicet moribus, usibus , ac exteri
ribus disciplinis non semper sibi constent , sed pro temporis Personarum, locorum ecc. adjunctis , varias subeant viciss-tudi-Diuili od by Corale
