De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tionem eorporis massici, non reservantur Episcopo, scut eos-secratio serius Sacramenti Eucharistiae ). Ad Discopum ver)pertinet tradere non solum populo , sed etiam Sacerdotibus ea , ex quibus psent propriis inciis uti . Et quia benedinio Chrismatis , σ olei Sancti, σ ODI Infirmorum alio. rum grex conserantur sputa Altaris, Vestium, & Uasorum)praesar quandam idoneitatem ad Sacramenta perficienda, quae pertinent ad O eium Sacerdotum , ideo tales consecrationes Epriscopo reservantur Iamquam principi totius Ecclesiastici Ordinis. Ecclesiastica porro functio Canonibus prohiberi potest, vel desectu potestatis e speciali , & interiori charactere dependentis: Sic Ordinatio prohibetur Presbyteris; vel desectu jurisdictionis ; sic interior absolutio peccatorum Presbuteris interdicitur, Episcopo minime permittente . Vel desectu utriusque. Vel desectu juris sibi commissi , seu mandati Episcopi, seu alterius superioris. Vel propter decentiam & reverentiam superiori exhibendam. Ex his desectibus postremus

rem illicitam non invalidam ; quatuor vero priores rem illi citam , & invalidam efficiunt . Itaque , ut dignoscatur a , haec vel illa consecratio ex ossicio aut potestate sibi delegata

ab hoc vel illo peragatur , seu peragi possit , videndum an Episcopis illa sit smpliciter , & absolute reservata , an iliis

solum , ut Ministris ordinariis. Per Ministrum vero ordinarium , & extraordinarium hic non intelligo Ministrum , qui frequens vel qui raro consecrationem peragit , vel qui ex commissione seu dependenter alio ; sed qui ex ossicio , vel potestate delegata. XXIX. Sed cum Ecclesiasticae Punctiones, ac praecipue Benedictiones, & Consecrationes ab hominibus impleantur , hinc sensibili aliqua ratione, ac materiali aliquo Symbolo , seu signo perficiantur oportet . Quia vero longum esset singularum ritus exteriores, & sensibiles rationes , ac materialia sign, a exponere , idcirco communia sere omnibus indicare non abs re judico. Sunt autem Unctiones, Cruce signationes, Sc Preces. Ab antiquissimis igitur moribus non Hebraeorum modo,

sed Sc Gentilium repetendus est usus ungendi oleo pid. August. Calmet in Gen. cap. 28. v. I 8. γ alihi. Lapides , Ecclesias, re homines, quod liquor hic communis ac usualis te nactus inhaereat lapidibus, hos firmius ac certius prae reliquis

liquoribus obviis , distinguat , magisque aptos lapides qui

32쪽

Altaria erant redderet , ut super eos Sacrificia comburaniatur . Eo autem magis oleo in Religionis officiis uti homi nes maluerunt, quod certis sensibilibus signis religionis officia implendi cum opus haberent, oleum adhibere prudenter instituerunt, quod analogiam quandam haberet cum interioribus Religionis effectis , ac pietatis actibus , & talem quidem analogiam, ut sensibiles ejus effectus corpori liniendo , eonfortando , & fovendo aptissimi essent , hinc sicuti ad humanos naturales usus oleum adhibuerunt, eoque perungi consueverunt, sic & in sacris ossiciis , & ad Religionis usus ipsum assumpserunt. Oleo autem aliquando Balsamum admiscetur propter fragrantiam odoris, quae redundat etiam ad alios,& licet multa alia sint odorifera , tamen praecipue accipitur Balsamum propter hoc, quod babet praecipuum odorem , &quia etiam incorruptionem praestat, S. Th. g. p. g. 72. t. a. ad 3., in cors. Quoniam vero omne bonum nobis procedit ex virtute Crucis Christi, hinc Crucis consignatio manualis oratio dicitur; quamobrem cum in Benedictionibus bonum dicamus, &quidem sensibiliter manu rem, vel personam, quam, seu cui benedicimus, designemus, gestus hic manus, qui exprimeret Crucem Christi, familiaris est Christianis in omnibus cum privatis, tum publicis sacris ossiciis , & quidem ab Apostolicis

temporibus.

XXX. Sed quia organum, quo animi nostri sensa communicamus, lingua est, hinc hujus articulatis gesticulationibus, seu motibus, qui voces audiunt , preces orationesquelandimus, quibus Deum invocamus, Res, ac Personas bene

dicimus , Fidem , Spem , Charitatem , aliosque Religionis

actus exercemus . De oratione itaque quaedam indicanda . oratio cum nobis sit petitio decentium a Deo , sive mentis ad Deum ascensus , five cordis desiderium dc gemitus ad Deum directus, sive locutio ad Deum, interior ac mentalis erit , si mente Deum honoramus , 3t colimus et vocalis &exterior quando voce , de externis sensibus cultum & honorem Deo deserimus . Sed cum orationis partes discernere subtilioris sit indaginis, duas in qualibet Oratione praecipuas partes cum Catechismo Romano par. IV. cap. g. a quibus tanquam a capite manant reliquae , postulationem dicimus,& gratiarum actionem. Nam ad Deum accedimus, ut cultum

d ei,

33쪽

et , ac venerationem adhibentes , vel ab eo aliquid impetremus, vel ipsi de beneficiis, quibus assidue ab ejus bonitate ornamur , & augemur, gratias agimus, quod vere dignum , & justum est , & aequum & salutare . Fructus autem orationis multiplices sunt , primus autem , quem inde capimus est Catechi . eis. cap. a. quod orantes Deo honorem habemus, siquidem est quoddam Religionis argumentum oratio , qua nos Deo esse subjectos profitemur, quem bonorum omnium auctorem agnoscimus, & praedicamus , in quem solum spectamus , quod unicum incolumitatis , salutisque praesdium atque perfugium habemus. Alter orationis fruetus est

eorum, quae a Deo postulamus, impetratio, cum enim oratio clavis sit Coeli , ascendit oratio & descendit miseratio. Accedit eo etiam ille fructus, quod orando animi virtutes& exercemus, & augemus, maxime vero fidem , Spem , &Charitatem, ac Humilitatem ; Arma etiam in oratione contra salutis hostes invenimus , accipimus innocentiae volunt a tem , & ab omni labe , delictorum omnium imputatione , pur gamur : tandem irae divinae resistit oratio. Haec cum sit orationis natura, atque hi fructus , patent Symbolicae Rituum,& Coeremoniarum orationis vocalis publicae , & exterioris rationes, quae omnes ad necessitatem , assiduitatem , perseverantiam, & devotionem aliasque virtutes interiores comites orationis designandas , vel excitandas revocari debent juxta Canones nostros. XXXI. Duplex porro est oratio sita S. Thom. a. a. f. 8ῖ. art. I a. Communis, & singularis . Communis quidem oratio est, quae per ministros Ecclesiae in persona totius fidelis populi Deo offertur : Et ideo oportet , quod talis oratio innotescat toti populo, pro quo profertur ; quod non posseς fieri,ni' esset vocatis: R ideo rationabiliter institutum est, ut ministri Ecclesiae huiusmodi orationes etiam alta voce pronun tient , ut ad notitiam omnium possint pervenire . Oratio Vero singularis est , quae offertur a singulari persona cujuscunque sive pro se, sive pro aliis orantis : Et de hujusmodi ora tionis necessitate non est, quod Ist vocalis . Adjungitur tamen vox tali orationi , triplici ratione . Primὸ quidem ad excitandam interiorem devotionem , qua mens orintis elevetur in Deum: quia per exteriora signa sive vocum , sive etiam aliquorum factorum movetur mens hominis secundum appre

34쪽

hensionem , & per consequens secundum affectionem . Unde Augustinus dicit ad Probam, estis. Ia I. cost. 9. circ. Arine. rom. a. quod verbis, otiis signi; σου augendum desiderium fanctum nosi os acridi excitamus . Et ideo in singulari oratione tantum est vocibus, & hujusmodi signis utendum, quantum proficit ad excitandum interius mentem . Si vero mens per hoc distrahatur , vel qualitercumque impediatur , est a talibus cessandum et Quod praecipue contingit in his , quorum mens sine hujusmodi signis est sussicienter ad devotionen , parata . Unde Psalmista Psalm. 26. dicebat : Tibi dixis eον meum , exqui it te facies mea. Et de Anna legitur i. Regum I. quod loquebatur in corde suo . seund3 adjungitur vocalis oratio, quasi ad redditionem debiti ; ut scilicet homo Deo serviat secundum illud totum , quod ex Deo habet , idest non solum mente, sed etiam corpore: Quod praecipue competit orationi , secundum quod est satis iactoria.

Unde dicitur Oseae ult. Omnem aufer iniquitatem , σ accipe bonum , σ reddemus vitulos Iabiorum nostroram . Tertio adiungitur vocalis oratio ex quadam redundantia ab animae in corpus, ex vehementi affectione, secundum illud Psal .is. Laetatum es eor meum , O exultavit lingua mea.

XXXII. Sed si communis, ac publica oratio innotescere debet toti populo pro quo prosertur , consequi videtur , quod orationes iliae, quae Meretae dicuntur, & reliquae omnes, neque submissa voce, quae a solo Orante audiatur , neque subiguntio recitandae sint . Ita nimirum dictitant Novatores, quos Theologi iure, ae merito damnant, & castigant, cum constans Ecclesiae Universalis disciplina obtineat, ut quaedam Sacrorum officiorum partes alta voce , quae a fideli populo audiatur, aliae sub silentio, ea scilicet voce , quae nonnisi ab Orante audiatur, reliquae demum media veluti quadam voce, qu nec ab omnibus, qui praesentes sunt in loco orationi sacro, nec a solo Orante, sed ab aliquibus, qui circum orantem stant, audiatur, proserantur. Quoniam longum esset hoc argumentum pertractare , idcirco dicimus Praelatos Ecclesiae provido consilio hanc disciplinam probasse, norunt enim tacita illa , dc sub silentio orandi ratione , os orantis facilius meditari sapientiam, & linguam ipsius loqui iudicium; unde ut

plurimum illae orationes hac voce proseruntur, quarum Origo a devotione orantium repetenda est , cum horum veluti a

35쪽

hitrio inductae sint: vel quae praescriptae fuerunt ab initio, tamquam praeparationes animi orantis, & pro ipsius interiori devotione excitanda: vel illae demum, quae tempore procede te Ecclesia prudentissime censuit tali voce recitanda, cum pro populi instructione seu excitatione, ac aedificatione utile non j dicaverit nec salutare , ut alia voce proferrentur . Ecclesiae autem judicium, & decretum praeserendum privatorum , ac subditorum judicio, 8c voluntati is unus negaverit, qui Deum Patrem non agnoscit , nec Ecclesiam Matrem . Media vero voce illa recitantur, quae omnibus nota fieri Ecclesia vel expediens non judicavit, vel prudenti consilio inhibuit, sunt autem potissimum illae ossiciorum partes, quae vel Arcani disciplina occulenda quibusdam personis adjudicabat, vel recitantur dum populus fidelis , ac Ministri aliis occupati sunt religionis ossiciis, quare si altiori proferrentur voce ab iis implendis disturbarentur. Alta demum voce proseruntur , quae per Ministros Ecclesiae in persona totius populi fidelis Deo offeruntur, & haec innotescere debent toti populo, pro quo& cujus nomine funduntur , sive quae ad aedificationem populi sunt institutae, hujus generis solent esse Lectiones, Praefationes , & Collectae , seu orationes , quae super populum collectum in unum recitantur , vel in quibus populi collecta

vota Deo selectis e Scripturis verbis offeruntur.

XXXIII. Sed quoniam debitores sumus sapientibus , &insipientibus , Canones positos declarare peropportunum judico, & quo pacto in concordiam revoeare satago Suessionen sem , ac Vertium , exemplo petito a Thurificationis usu in Ecclesia Catholica frequentissimo veluti Ob oculos monstrare contendam e quia vero S. Thomae Aquinatis magna est apud me auctoritas, ipsius doctrinam recito. φ. p. q. 83. art. I. agens praeceptor iste Angelicus de convenientia eorum , quπssunt in celebratione Sacramenti Eutharis ei, cum sibi objecisset in novo Testamento non esse observandas eoeremonias δε-terly Testamenti, ad quas pertinebat, quod Sacerdos, o MAniseri aqua lavarentur, quando ad osserendum accedebant, ut dicitur Exod. go. Ex quod Aaron adoleret incensum Davs 4 fragrani super Altare, quod erat ante propitiatorium . Reia pondet, ad primum dicendum, quod ablutio manuum sit in celebratione Mimae propter reverentiam hujus Sacramenti. Et

δoe d liciter: prim) quidem, quia aliqua pretios Iractare

36쪽

non eo uetimus , nis manibus ablutis , unde indecens tue-ςur , quod ad tantum Sacramentum aliquis accedat manIbus, etiam eorporaliter inquinatis σc. Tum ad secundum respondet e dicendum , quod etiam thurificatione non utimur quasseaeremoniali praecepto legis , sed sicut Ecclesiae statuto : und . xon eodem modo utimur , cui in lege veteri erat statutum. Pertinet autem ad duo: Primo quidem ad reverent am hujus

Sacramenti, ut silicet per bonum odorem depellatur, siquid corporaliter pravi odoris, in loco fuerit, guod posseς provocare horrorem et Secundὸ pertinet ad repraesentandum effectum iratiae, quo , Fcux bono odore, Chrsus plenui fuit , secundum illud Genes a . Ecce odor Filii mei , sicut odor Agripleni: Et a Christi derivatur ad Meles incio Ministrorum, secundum illud a. Cor. a. odorem notitiae suae spargit per nos in omni loco : Et ideo undique thurificato Altari , per quod Christus designatur , thurificantur omnes per ordinem.

Et I. a. q. I a. art. q. de Candelabro, & Altari thymiamatis veteris legis haec scribit in responsione ad sextum argumentum , quod sibi objecerat . Candelabrum ver3 erat insi- tutum ad honorificentiam Tabernaculi, pertinet enim ad magnisicentiam domus, quod sit bene luminos . . . Auare ver3ς miamatis erat insiturum , ut jugiter in Tabernaculo esset

fumus boni odoris , tum propter venerationem tabernaculi tum etiam in remedium foetoris, quem oportebat accidere ex

usione sanguinis , σ occisione animalium ἔ es enim , qua funt fetida, despiciuntur quasi vilia ; quae verbunt boni odoris,

homines magis appretiantur. Hactenus S. Thomae testimonia recitavi , quibus Scriptores laudati utuntur ; ut autem doctrina S. Thomae Canonibus nostris consona adpareat , patieris CARDi NALis AMpLissi ME, si ex g. s. Praefationis Tom. U. Cod. Liturg. E. U. quaedam exscribam ex iis , quae contra

Iohannem Albertum Fabricium , & Dodvellum de Thymiamatum adoletione adserui.

XXXIV. Cum homines natura edocti probe nossent suia situm thuris suetorem depellere , grato odore sensus adficere, ac spiritus consortare, ut inde vegetiores reddantur adsunctiones suas expeditius agendas , tymiamatum usum adhibuere: cum autem tymiama rarum esset , unde & preci

sum, factum est , ut quos grata significatione excipere vellent, de speciali cultus signo , iis thus darent . Quoniam ve

37쪽

rd Deus omnium Supremus Dominus omni eultu dignissimus est , hinc religio homines impulit , ut internis animi adfectibus ipsum colerent, & ea exteriora signa adhiberent, quae & honorem designarent , & homines ipsos ad interiores laudatos adfectus excitarent , eosdemque corroborarent , &confirmarent in illis actibus exercendis , & ita quidem , ut remotis omnibus contrariis , hominum felicitatem veram , quae a sincero Dei cultu inseparabilis est, importarent. Porro thuris adoletio adeo honesta & conveniens ad laudatos fines visa omnibus sere gentibus est , ut illam in sacris ossiciis frequentaverint . Cum autem varii hominum essent mores , variae apud eos obtinerent Religiones , hinc Thurificationis diversa apud diversas gentes obtinuit disciplina , seu ritus ; qui ritus testimandus cum sit ex objecto, agentis animo, aliisque adjunctis, culpandus erat in Gentibus, commendandus in Iudaeis, in his quidem laude dignus est, siquidem

ad Dei sanctissimas leges exactus erat, in illis vero damnandus, quod superstitione inquinatus esset , tum quia in honorem falsorum divorum assumebatur , cum etiam , quod Gentium quidam Deo opus ella hoc grato odore delirabant, corporeo sensu scilicet praeditos Deos grato hujusmodi odore vere adfici dictitantes. XXXV. Christus Dominus ubi conflavit sibi domum,& Ecclesiam sibi desponsavit , quam ex Hebraeis , ac Gentibus suo precioso Sanguine redemit , & corpus proprium mysticum effecit , quae in spiritu, & veritate Deum Patrem adorans , salutem consequeretur : haec Christiana Ecclesia a sui prima institutione , & coalitione in religioso Dei cultu eos mores, ac ritus servavit , quibus adsueti erant homines Ecclesiam componentes, modo ritus illi cum Christiana veritate consonarent , & mores praedicti pravi nihil continerent , & ab omni specie mali alieni essent, vid. plura in laudata praefatione , Sc aliis Dissertationibus nostris insertis Codici Liturgico . In Rituum horum censu Thurificatio locum certe habuit , praesertim cum tymiamatum usu Dpus omnino haberent, nocturno squidem tempore, priscis saeculis ita cogente nequitia hominum , in abditis subterraneis, S angustis locis conveniebant ad Religionis nostrae ossicia persolvenda ; unde hoc lassitu aeris intemperiem , foetorem depellebant, eo sensus recreabant, vegetioresque reddebant Dissiligod by Corale

38쪽

ad Religionis ossicia , & Charitatis actus rite implendos rhoc exteriori signo consortati honore invicem praeveniebant,& una contesserati Sancta, Deum Supremum Dominum , dc Dei amicos Sanctos colebant . Thura certe non emebant, nec tymiamata adolebant , quemadmodum Scriptores nostri

in Apologiis , quas pro nostra Religione scribebant , ajunt, quo fere pacto Aras, Altaria, Oratoria, oc Ecclesias Christianis non fuisse iidem Apologistae scribunt , quod nempe, nec publice, nec solemniter, ac splendide Religionis nostrae ossicia Sacra implere poterant , & quae mysteria sancte celebrabant , illa superstitione omni vacua erant , ac non nisi purgatos ritus in Christianum cultum adsumebant , 8c ita quidem prudentissime sese gerebant , ut neque scandalum infidelibus tribuerent, neque MarKaritas nostras ante Infideles porcos projicerent , Christi nimirum Servatoris institutione sormati , qui Ecclesiae suae, in persona discipulorum, sina- iplicitatem Columbae imitandam proposuit , ac prudentiam

Serpentis.

XXXVI. Ex quo vero sedatis persecutionibus , Ecclesia pacata, ac tranquilla Religionis mysteria publice , & lemni ritu, ut aequuin erat, celebrare potuit, Sanctissimi ipsius Praesules curam omnem in eo collocarunt, ut sacra ossicia splendido , & augustissimo rituum , & coeremoniarum congruentium adparatu persolverentur , optime enim noveranuexteriorem hanc pompam necessariam esse , vel perutilem

ad Sacra sancte tractanda , ad Fidelis populi devotionem,& pietatem fovendam, nutriendam, confirmandam, ad Religionis mysteriorum dignitatem, praestantiam , & originem iis etiam significandas qui ex adverso essent . Nec sunt certe audiendi Novatores puerilem suam naeniam decantantes, quod saeculis III. IV. & U. divinorum nostrorum mysteriorum simplicitas multiplici coeremoniarum adparatu ac suggestu tamquam inutili humanorum inventorum mole suerit

oppressa; quin imo si qui ritus, si quae exterior disciplina eo. tempore invecta suit , illa si inficitatem divinorum mysteriorum mirifice ornat , quemadmodum enim uti disserebam contra Dallaeum lib. r. Cod. Liturg. in Disser. de Confir. pag. LXIII. naturalibus rebus quaedam indidit opifex, quae ad illarum Ornatum, sive majorem operandi, ae significandi vim conducunt, ita nil mirum si D. o. M. sacros ritus caeremo . ni is Diqitigod by GOmle

39쪽

niis quibusdam Instruxerit . Arborum simplicitati nihil certe

officiunt folia ; neque capilli hominum capiti; neque membrorum integritas animantium naturam opprimit . Sed quoniam non est praesentis instituti hanc materiem pluribus persequi , hine ut ad Thurificationem regrediar. Et si illa priscis seculis obtinuerit sive necessitate cogente , sive ob exemplum veterum Haebreorum, scilicet & Gentilium, qui in religioso cultu hunc exteriorem ritum adhibebant, attamen neque solemniter, neque publice fieri poterat uti posterioribus seculis facta legitur , & servata, vario quidem modo non solum in variis Ecclesiis, sed in una eademque : sed omnibus eadem est ratio , idem scopus , nimirum foetorem , uti supradicebam, aliaque incommoda depellendi a locis , rebus omnibus, venerationem suam declarandi erga Deum , Sanctos, & ea omnia , quae ad Deum , vel Dei amicos Sanctos reseruntur, honorem cuique debitum signifieandi, ac reddendi, communionem Ecclesiae membrorum ostendendi , dum omnes uno tymiamatis suffitu excipit; quae rationes litterales , ac sym-holicae hujus ritus Scriptoribus caussam , 3c occasionem dederunt multis sensibus adcommodatitiis, ac mysticis, qui sensus si congruant constitutis superius , probandi sunt ; sin autem, tolerandi, uti, & caeterae rationes mysticorum Script

rum .

XXXVII. Verum plura, quam destinaveram disserui, itaque finem huic prae sationi impono , Te etiam atque etiam obtestans CARDINALI 2 AMPLissi ME cum Augustino lib. r. de Trinit. cap. I. ut haec legens, ubi pariter certus es , pergas mecum , ubi pariter haesitas , quaeras mecum , ubi errorem

meum cognoscis revoces me , meque monere non graveris,

quod si a Te , Tuaque in me summa benignitate , quae animum mihi secit, ut hanc Tibi dirigerem praefationem , ob

tinuero, spero brevi, Te Munificentissimo Moecenate, integram ac distinctam omnium , & singularum Coeremoniarum Christianarum originum, caussarumque Rituum ex vero Ecclesiae sensu , me explanationem e vulgaturum , dc quidem ad Canones exactam , quos in hac impolita 8c in rini Dissertatione delinea vi tantum, ut facerem satis Monaldinio, R CL L. Suessonentis , ac Uertii systema in concordiam vocarem. Dabam. RE Diuiligod by Cooste

40쪽

REVERENDISSIMI EPISCOPI SUESSIONENsis

DE VERO ECCLESLE SENSU

CIRCA

SACRARUM CAEREMONIARUM USUM.

SEARCH

MENU NAVIGATION