F. Nicolai Concinae ... Origines, fundamenta, et capita prima delineata juris naturalis & gentium

발행: 1734년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PRIMA DE LINEAT A

IURIS NATURALIS ET GENTI UΜ

Ω U ME EXPLICABIT

IN GYΜNASIO PATAVINO,

A Μ ENSE NOUEMBRI ANNI Μ DCCXXXIV. it

o sequentem annum Literarium ,

FRATER NICO LAUS CONCINA

Ordinis Praedicatorum ,

ECONGREGATIONE B. IACOBI SALOMONII,

I. Tmmm Etaphysicam universam iam tum triparιitam

feci, cum primum rerum , a me in hoc Almo Gymnasio, dicendarum, edidi: atque duobus superioribus annis posteriores par tes duas, ' olomam, ac Theologiam Naturalem explicui ; quantum quidem rerum ipsarum amplitudo , ac temporum rationes tulerunt. Nunc rectus docendi ordo , atque ipsa partitio nostra postularet, ut partem Primam , Ontologiam quam dicimus tradendam susciperemus hoc anno I qui pariter primus est recurrentis periodi triennalis , quae nobis ruit ad provinciam nostram obeundam , AMPLISSIMORUM REI LITTERARI E TRIUMvIRUM Prae scripto , jam ab antiquis temporibus constituta . Sed quia Pars haec veritates, notionesque exhibet admodum generales , ab omni re singulari, & a sensibus, vulgarique intelligentia Valde sejunctas, atque in abstrusiore positas contemplationc, qui

3쪽

-- expcrament dicimus, icci

co eand c partem anno hoc iἡ tactam duximus relinquendam , eam opportuniore tempore tradituri . Speramus enim tandem aliquando factum iri, 'ut nostrates quoque juvenes resipiscant ,& non modo amoenioruna litterarum, & eruditionis, sed etiam scientiarum amore flagrantes, summam videant ad omnia prorsus genera doctrinarum O/atologiae, sive Philosophiae Primae, atque Universalis necessitatem quemadmodum eam perviderunt rere

eoque magis id nos futurum esse confidimus, quod certo noyimus, pler que nostrae nationis 'eorum librorum ieetrone magnopere delectari , qui toti spirant universalioris Metaphysicae subtilitatem ; illorumque etiam quod maxime dolendum est)

qtiae est ipsa Oxiologia ita scribit. me es , mae generales entium disserentio perscrutatur , quae attrabura essentialia a ceterit adiunctis rerum Esernere docet , qua ideM , Ibu principia aeterrae v ritatir sum dirat , quibus omnet veritaret Miarum scirerratam probentur , ad que tanquam ad regulam expendantur rennium mei inarum priui a pecisi ia. Igitur necessaria in primit est illa , qui non leviter imbui Philosopbia , ed ad intimor ustae recessus illuus pervenire cupium. P. Busser, de la C. de I. Traiiε dex Premidres Udriim . Avertissement . Iamati Iasileue der primiAei ve iseet quae est Omologis) n' a plus ms, ite d' artention , quae dans un tems comme se n.ne , oti tour is monis se mίle de narier de Ioui , b, -me d'en iacider. Christi . 'Κ uossius Ontologi in p. p. feci. III. cap. I. In Ontosio recludimus omara cogniti is humanae fontes. Idem ibi L in Proleg. g. 6. I uoniam nilosophia Prima contologia in methodo demonstrarma pertractanda , ut Afri inae milosophicae ceterae omnes eadem metbodo tradi arant, quemadmodum ex demonsa Iisne anteriori liquet . q. ; ideo nunc piatu, quod' in dascar I. Praelimiorei . 73. servi mus , absque mihsamia Prima , philosopbiam in universum omη memodo demoUtrariva pertractari non Me . Atque ea potissimum rutio nos impulit , ut tenebras ex Fbilosophia Prima ex siere in , ne disti inae ceteris luce discisine destituerentur . Pateiat sane expertractatione sequente . quam turpiter sese dent insto de retas maximi momenti misere ratiocinantes , qui notionea in Philsopbia Prima ex Pandas ignorant. Idem ibid las. Leonisii acumen admirantur intoniti quo haerent, quando is Pbώνυθα- Primam , Principem illam scientiam, oppellat . Ex hoc ipso autem elogio colligitur , A vel aliunde misime constaret ,

Leibnitium Hiram summum, missi iam Primam , seu intologiam pro texico amisist leo misin me habuisse. θ Videantur praesertim Viri Clarissimi , Ludovicus Antonius Muratorias In Tractatu Italico, cui titulus est: Risessioni somnii re Gusto e. p. ΙΙ. eap. XV aliisque in locis ejusdem

Mperis: Paulus Μathias Doria in sua Philosophia Platonica Italice scripta : Iohannes Bapti- ista Vicus, De Antiqui na Diso um sapientia lib. I. c. IV. q. I. ubi ait : Illus adprime verum , 'd Μera sica Hest Generalis. iniae est ipsa Ontes ia) fit omnis teri fans, unde in asin l

4쪽

rebus maximi momenti disputatur : quos tamen libros certo

certius vel ipsa constat experientia , nequaquam ab iis intelligi satis posse, qui in Ontologia , seu Phylosophia Prima diu mul tumque via & ratione versati non sint. At vero haud credibile est, non demum sore , ut quemque Pudeat , tales versare libros, eosque laudibus celebrare, ac de iis rebus velle disserere,& judicare, quibus assequendis se videat necessariis praesidiis destitutum. Donec ergo ad spem nostram e Ventus respondeat, atque in his nostris etiam regionibus Ontologr.e, aut universalis intimaeque phylosophiae desiderium Vehementius accendatur, omnem curam, cogitationemque meam ad materiem ejusmodihoe anno explicandam converto , quae Vel ex Vulgi sententia , toti humano generi non modo utilissima, sed etiam maxime necessaria habeatur: quamque a me pertractatum iri Amplissimos hujus ce Academiae Moderatores aequi bonique facturos, nullus dubito.

Nam De Iure Naturae Gentium mihi est: idque eo duxi lubentius faciendum, quod ex juris istius cognitione, atque custodia maxime universa religio pendeat: non enim fere aliunde ortum ducit impietas, quam ex iniquitate a . Deinde ex hac ipsa tractatione nostra apprime studiosi juvenes cognoscent, quantum sit, non modo Ontologia , sed tota plane Metaphysica necessaria ad praefati juris intelligentiam, & defensionem contra homines ex leges, & iniquos; tum ad ejusdem veram originem, naturam, proprietates, & amplitudinem consequendam: in quorum certe explicatione nonnihil peccarunt hactenus bene multi ; atque

illi ipsi, qui ejusmodi juris principes professores habentur, &sunt

Gemini Grotii, Seldenus, & Pulandorfius. Nemo vero a me in te grum hoc anno expectet, suisque numeris absolutum commentarium . Latissimus hic namque dicendi campus aperitur, ex quo longe uberior seges rerum assurgit, quam ut intra unius anni litterarii angustias colligi possit, atque distribui. Quae igitur ordine

prima sunt, &potiora, quaeque adeo reliquis fundamenti loco 1lent, praesenti curriculo explanabo: sicuti ex sequenti enarratione fiet perspicuum . Reliqua , quae veluti aedificium superstruuntur, si Deus Opt. Μax. vitam, ac bonam dederit valetudinem , duobus cὀnsequentibus annis Persequemur.

5쪽

muni ego anticipatione duetus, factaque tantisper hypothesis quam postea in thesim redigam ) jus esse, non opinione, aut cujusquam arbitrio, sed necessitate naturae constitutum , hac , inquam, ductous anticipatione, schola prima compertum efficiam, quam necessarium sit diligentissimum ejusmodi juris studium, cum ubique gentium, tum in hac nostra vel maxime Republica Augustissima, quae ut in naturali libertate nata est, aeternumque stabit, vero statore Deo; ita naturali etiam jure ,& aequitate potissimum regitur, litesque componit: quod longe satius est , quam jurisperitorum , caussarumque patronum cavillationibus, ac saepe durissimis latis legibus, earumque interpretationibus adhaerere . III. Schola altera , ne ego forte viderer alicui in alienam me susem falcem immittere, aut plus justo proferre pomerium , &multis invictisque rationibus, & plurium sapientum virorum auctoritate declarabo, omnino Metaphysicae partes esse de Iure Naturae, & Gentium disputare . Quod quanquam mediocriter ego ipse docuerim parte altera orationis meae popularis, quam

habui, cum primum ad Μetaphysicam publice profitendam accessi qua in parte eo spectavi, ut hoc Pnilosophiae genus humanae societati per haec maxime tempora necessarium esse probarem ) ; praestabit tamen iterum una integra Schola, itemque fortasse altera totam rem hanc fusius persequi , & accuratius demonstrare : quam etiam certis de caussis mea interesse putavi , hoc ipso in loco duobus praeclarissimis Ciceronis testimoniis confirmare ; ex quibus qui silue possit certo cognoscere, ab omnibus tribus, quas ego feci , Μetaphysicae partibus jus naturae necessaria manatione oriri , eisdemque indis lubili nexu alligari. Libro itaque primo de legibus sa) M. Cicero, ad Atticum , & Quintum Fratrem , affirmantes se cupere vehemeni ter de jure ac legibus aliquid uberius audire, quam usus forenti sis desideraret : Et reete quidem nam sic habetote , nullo in genere disputationis se pateferi , quid sit homini natura tributum , quan

tam mim rerum optimarum mens humana contineat, cujus muneris co

lendi , inciendique caussa nati ,-in lucem editismus, quasi con)unci

6쪽

Sio hominum, quae naturalis Iocietas inter iugos. Hi enim explicatis, fons legum in iuris in eniri potes. Atticus. Non ergo a Praetoris edicto, ut plerique nunc , neque a XII. Tabulis ut Superiores , sed penitus ex INTIMA PHILOSOPHIA hauriendam juris digeiplinam putas. Marcus ..... Nobis ita complectenda in hac disputatione tota caussa ummersi ruris es, ae legum ut hoc et iis quod dicimus , in paret um quemdam mangustum locum concludatur naturae: -- tura enim juris explicanda est nobis , atque ab hominis repetenda

natura. Et paulo post sa) idem Cicero Atticum alloquiturne igitur hoc nobis Pomponi nam stincti nomi sententiam) Deorum immortalium mi, natura, ratione, potesate, mente numine,

si ve quod est aliud merbum, tuo planius signisicem , quod molo,

naturam omnem regi es Nam si hoc non probas, ab eo nobis cauisa, ordienda est potissimum. Ex his, credo, neminem non apertissime intelligere, Ciceronem in ea sententia fuisse, ut arbitraretur , Metapnysicam universam quam etsi hoc nomine ignoravit, re tamen ipsa, ex parte saltem, perspectam habuit )fontem esse Juris naturalis, atque juris adeo universi. 'Nam intimae philosophiae nomine, ex qua hauriendam juris disciplinam putabat ille, sicut ex ejus quidem verbis Atticus colligebat, quae alia, quaeso, philosophiae pars recte potest intelligi, quam primum Μetaphysica universa, & generalis ; quae primas, intimas abditasque rerum omnium notiones, Origines, caussasque vestigat quae maxime finales caussas scrutatur, quaeque, ut paucis dicam, gene

ratim de caussa & ratione sussicienti cujusque rei, de vero & b no, de pulchro & perse sto, de unitate, distinctione, & ordine, de constantia & mutabilitate, de aeterno, ac temporario,

de possibili & impossibili, de necessario , fortuito , & arbitrario , deque aliis communibus rerum adjunctis , S: assectionibus disquirit . IV. Deinde vero cum Cicero idem subjungit, naturam juris ab hominis repetendam esse natura , an non luculentissime peculiarem Metaphysicae partem designat, idest Noologiam quam dicimus nos ; in qua unice agere nobis Proposuimus , de Μente , sive Anima hominis , a qua tota hujus

natura pendet i quaeque a mente divina secunda eaquc incorrupta de immortalis tabula juris universi.

7쪽

. V. Postremo dum Cicero , posteriore loco adducto, profitetur, se de jure ac legibus verba sacere non posse, nisi illidetur

ab Attico Deorum immortalium mi , natura , ratione , potestate ,

mente , numine .... naturam omnem ecquis non videat, ab

eo prorsus Theologiam naturalem denderari ad perfectam juris legumque tractationem Z Nam & ipse ex Divina providentia ,& ex humanae naturae cognitione conabatur juriserudentiae princia pia repetere s non praestitit tamen s ut inquit praelaudatus Iohannes Baptista Vicus De ummersi, juras uno Principio Fine uno ,

i lib. uno , cap. 49. Quamobrem disciplina Iuris Naturalis &Gentium mihi recte dici posse videtur magna quaedam doctri nae de Anima hominis, Theologiaeque naturalis appendix ; nisi

vero etiam pars utriusque. Haec cum pro sua ipsorum conditio ne, & pro jure meo vindicando satis expendero, ad fundamenta praeIati juris ponenda accingar. VI. Quoniam vero ex Ciceronis sententia paulo ante recitata, natura juris explicanda est nobis , atque ab hominis repetenda natura, oportebit profecto, ut quantum praesenti quidem in stituto videbitur expedire )naturae humanae cognitionem investigemus : quam omnino a fonte & capite arcessere necesse est ,

propterea quod cum Hobbesianis, Spinosistis, aliisque hujusce furfuris impiis iniquisque Sophistis , qui rerum omnium radi

ces vitiant, fontesque perturbant , manus conserendae sunt . Principio itaque demonstrandum erit, humanum genus, sicut,& mundum universum, non aliunde originem ducere potuisse , Praeterquam ex creatione & essicientia unius Praepotentis Dei , summa intelligentia , adeoque libertate praediti : cujus existentiam & naturam , distinctam atque diversam ab omni mundo corporeo, multis eisdemque germanissimis demonstrationi bus , anno praeterito ab impiorum cavillationibus vindicavi . . Utrum autem homines plures, an contra unus tantum, & kzlmina una a Deo primum conditi fuerint, id ex naturali ratio-l ne scire non possumus, scd ex divina solum traditione ediscere . At enim unum saltem , & unam procreari debuisse , a Crevera fuisse procreatos , certum & indubitatum faciam . Siquidem , ut nunc ex necessaria lege naturae fit , ita quoque semper ex maris & foeminae conjunistione homi-

8쪽

eam ab omni aeternitate minime essici potuisse ; nam tempore aliquo , quantumvis parvo necessario debet abselvi : quam insuperabilem rationem Aristotelem , alios ite non filisse assequutos , mirabile dictu est. Sive autem ab uno primo conjugio , sive a pluribus primis homines generatione propagari coepisse fingerentur, utrumque ad finem , quem ipse mihi praestitui , aeque conduceret . Uno namque, & altero casu homines eandem obtinent naturae communionem . Ac Proinde in utra

que hypothesi locum habet, quod Cicero sa) optime ait: Sicut una eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret, ac nititur , sic omnes homines inter se natura

confusi, ramitate dissentiunt , nec se intelligunt esse consanguineos ,σ subjectos omnes sub curam eandemque tutelam : quod se tene

retur , Deorum mitam omnes e severent . .

VII. At forsitan non deerunt , qui hoc loco de me iis ipsis verbis mirentur, quibus b) Atticus de Cicerone prae laudato,

mirabatur immortales , quam tu longe juris principia repetis ego velim etiam, ut quisque illorum, qui de me mirabuntur, una cum Attico ipso haec subjiciat: Atque ita , ut ego non modo ad illa non properem , quae expediabam. de jure cimili , sed facile patiar , te hunc diem totum in isto sermone consumere . Sunt enim Lee majora , quae aliorum caussafortasse complecteris , quam ima illa , qu rum haec caussa praeparantur . Tale igitur &de iis , quae ego pret paro , cupio feratur judicium ; quod facile spero ab aequis rerum aestimatoribus impetrandum : quos nimirum haud latet , quam pestifera per haec mala tempora circumferantur 'generado strinarum ; de quam longius ac subtilius conquisitis fallaciis confirmentur . Pergam porro tenere viam , quam semel institui. VIII. Itaque creationi hominis demonstratae corollarii loco subjiciam, comnem ordinem , qui in homine ipso ceterisque rebus splendet, quique inter has&illum intercedit, a Deo pariter inductum fuisse; eundemque ordinem, facta creationis hypothesi, partim necessarium, partim ex libera Dei electione profectum esse. Quemadmodum enim rerum naturae & essentix alibero divinae voluntatis delectu non pendent , sed in divina

9쪽

substantia & natura propter hujus summam foecunditatem ,

tanquam in idea archetypa, necessario relucent, eademque necessitate ab intellectu divino percipiuntur ; ita etiam in eadem divina substantia , praeter omnem divinae voluntatis deliberationem , ordo aliquis eisdem rebus conveniens , ac necessarius

apparet , cum quo ipsae debent produci , atque consistere , si quidem producantur & conserventur: quod sane totam in summo Dei arbitratu positum est , sed ex infinita tamen sapientia praelucente , sine qua nullum potest esse arbitrium . IX. Sic hominis detecta origine , illius subinde partes , naturamque expendam . Ut vero hominis partes duae sunt , compus , & anima; cujus naturam immortalem , &ab omnico cretione materiae solutam , alias demonstravi; ita etiam totius abminis natura, aut vita duplex est; una sentiens , quam pri- itus homo Νivere incipit: altera rationalis , cujus usus de ossi-c1a non illico a primo hominis ortu se produnt , sed aetate solummodo ineunte, confirmatoque paululum corPore. Utramque hanc vitam , seu naturam , experientia magistra , ostendam cognitione & appetitu absolvi, ac perfici ; sed utriusque

cognitionis , & appetitus ingentia esse discrimina . Sensu tantum , & imaginatione duci, voluptate ac dolore cieri vitam sentientem dςclarabo ἔ adeoque eam non aliud bonum & malum percipere , neque 'aliud prosequi & aversari, quam quod

dolorem & voluptatem per corpus , & rerum corporearum o

casione ingerit . I inc aperiam, hominem hujus sentientis naturae vi neque discernere , neque appetere ordinem I in quem tamen fertur eadem natura , si sibi relinquatur ; sed caeco impetu , ex legibus physicis ab Auctore naturae praestitutis : ex quibus etiam homo suae sentientis naturae impulsu ad eam solam fertur conjunctionem , qua humanum genus Propagatur quar propagatio , ipsa indicante natura , est caussa finalis , seu finis omnis conjunctionis, quae marem inter &foeminam inter- cedere debet. Ex eadem porro caussa finali necessaria demonstratione conficiam, omnem alium membrorum genitalium liberum usum quatenus ad generationem ea sunt destinata qui in Praefatum finem non tendat , gravissinum naturae ordinem erVertere, de labefactare . Ouod si aliud quandoque natura'

10쪽

possunt a Caussa Suprema ad universum ordinem flecti ; secus omnino a caussa privata , .sed de hoc alias sermo redibit , cum de primo Iuris Naturalis praecepto , quod est honeste et severe ,

agendum erit . .

X. Postquam de natura hominis sentiente , quantum nostra postular institutio, dixero ; in illius naturam rationalem diligentius inquiram; utpote ex qua omne bonum , & malum morale , omne honestum, & inhonestum, atque jus Omne unice fluit, & quae propria est hominis natura. Homo enim , ut inquit S. Thomas a) in specie constituitur per animam rationalem , ideo id, quod es contra ordinem Rationis , proprie est contra naturam hominis , in ruantum es homo: quod autem es secundκm Rationem , est secundum naturam hominis, inouantum es homo. Bonum autem hominis es secundum Rationem esse , malum hominis praeter Rationem esse. Hanc naturam hominis propriam tribuam in partes duas, in Mentem , Voluntatem. Illa circa omne verum , omnemque ordinem cognoscendum occupatur . Haec appetitus

est, sive facultas appetendi omne bonum , sive hoc ad sentientem , sive ad rationalem vitam pertineat. Mentis cognitio, quae ad rerum cognoscendarum naturam, & ordinem conformatur, se eritas dicitur, & est: at contra cognitio illa, quae ab ipsarum rerum natura & ordine dissentit, error, & falsitas appellatur . Voluntas, quae etiam appetatus rationalis nomen habet, . necessario Ordine naturae quod intimo sensu patet omne bonum appetit ex mentis cognitione, & consilio, atque sententia Rationis, de qua paulo post. Atque hinc est, quod voluntas nuncupetur appetitus rationalis e qui tectus, honestus, ac bonus est bonitate nempe morali; si cum rerum appetendarum natura, &ordino, a mente cognito propositoque , consentiat. E contrariolidem appetitus praVus, turpis, inhonestus, ac malus est, malitia morali, seu in genere morum, cum a natura & ordine rerum men te comprehenso desciscit, atque dessectit.' XI. Mentem rursus, quantum ad praesens attinet, dividam in Intelligentiam , & Rationem. Intelligentiae nomine hoc loco iani fico eam mentis facultatem , quae prima principia practica ar- A ii ii i j tingit.

SEARCH

MENU NAVIGATION