Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a o Insituri juri civit. Neapol. stationes imperarentur , quas collectas dixere ; ab iis ecclesiae , bc loca religiosa nequaquam suere exemta . Ubi vero regnum ad Andegavos pervenit, videntur hi ecclesiis,lc religiosis locis plenissimam immunitatem

indulsisse fus) : 8c quod ii summis pontifi

cibus essent obstricti , bc quod ea aetate invaluerit opinio ecclesiarum , clericorumque

hona ab omni tributo , bc vectigali quasi iure divino esse eXemta .Quumque ea immunitas, qua ecclesiae , Scloca religiosa ad nostra usque tempora usa sunt , non parum & regiis iuribus , bc publico civium bono repugnaret, quod tributa, publica onera in laicos redundarent, quibus ferendis pares non erant ; hinc Carolus Borbonius sapientissimus rex conventione cum Benedicto XIV. inita rem ita moderavit, ut bona ecclesarum , bc religiosorum locorum deductis necessariis oneribus, Si impensis medietatem tributi inferrent, quod a laicis penditur : veteri immunitate uterentur bona raro chiarum , seminariorum , atque hospitalium bona Vero, quae post eam conventionem ecclesiae , bc religiosa loca adquirerent , solida tributa , ut bona caeterorum civium , Praemstarent set in .

Ad ultimum duo de feminarum monasteriis ets) Cap. item statuimus 98.

282쪽

Lib. III. cap. I. 27 Lxiis hoc loco omittenda non sunt . Alterum vetitum esse , ne qui sine ordinarii superioris venia eas alloquantur, poena proposita unciarum centum , bc alia extra ordinem : excipiuntur parentes , dc fratres ipsarum , immo,& cognati , & adfines ad secundum gradum.

narum monasteria , ideoque occludendas esse fenestras , tectis cooperienda solaria, unde adspectus in ea sit : quique contra eam formam aedificaverint, centussibus mille esse multandos, aliaque poena extra ordinem sab). Hanc sanctissimam constitutionem plerique forenses , quam lepidissime ad virorum monasteria producere conantur up ) ; quo nihil dici potest ineptius, atque a verbis, & men-ιe legis magi. alienam . CΑ- π) Pragm l. & a. de molliat. & Collect. reg.

283쪽

CAPUT II.

Sum ecclesiae orationi , M sacris mini steriis deliinatae sint , hinc nundinau , iudicia , comoediae , atque his similia

in ecclesiis vetita sunt . Eademque de causeia vis omnis , bc tumultus ab eis arceatur , oportet ; quamobrem inductum , ut qui in ecclesiam se recipit, illinc per Vim ne abstrahatur ; quod etiam 1acri loci reverentiae datum esse videtur . Ea re ethnici quoque ea erant adversus templa , atque aras revem Tentia , ut qui eo confugerant , ne per vim

abstraherent f i ) . Id apud Christianos legelata Theodotius iunior stabilivit u) :

Justinianus confirmavit ; eaecepit tamen homicidas , adulteros , Virginum raptores , atmque eos qui Christianis hominibus vim intu

Langobardi quoque simile quid constituere : etenim prohibuerunt, ne domini servos ad

284쪽

Lib. III. Cap. II. 273 ad ecclesias confugientes vi abriperent : sed voluere ab ecclesiae praelatis , venia impetrata , eis esse restituendos q) . Leviorum qu que delictorum reos in ecclesiis voluerunt esse securos 5) : graviorum nequaquam , quales erant homicidae , fures, latrones , ic iquicunque capitalem noxam admisistent; quos

ab ecclesiae praelatis publicis iudicibus iusserunt esse tradendos : eaque de caussa semel , iterum , bc tertio esse requirendos ; , si tradendis sontibus cessassent, pecuniaria poe

na esse plectendos Ο

Id ipsum mihi persuaserim sub Normannis , oc Suevis apud nos obtinuisse . Sed quum XI. XΙΙ. saeculo ecclesiastica iurisdictio, pontificisque Romani plurimum crevisset auctoritas: atque opinio increbuisset, quae ad ecclesias , domus religiosas , ecclesiasticas personas , earum que bona pertinent , non publicis , sed pontificiis legibus esse diiudicanda ; hinc factum , ut sub Andegavis , sequutisque nostris regibus creverit ecclesiarum, locorumque religiAorum immunitas , atque asylo gauderent paene omnium criminum rei r bc, si quae de ea re controversiae orirentur, eae ex pontificiis constitu-S tio. L. L. lib. u. tit. 39. L. I. & tit. 25.

s) L. L. lib. 2. tit. 39. L. 5. 6) L. L. lib. 2. tit. 39. L. 2. 3. & q. .

285쪽

s 4 Institue. iuri eisII. Neapol. tionibus defioirentur . Quare Carolus II. ita edixit : Item saeuimus , quod ecclesiae in toto regno Siciliae gaudeant privilegio eia per jura communio indulto , scilicet, quod rei, qui ad

oeeloias confugiunt , abinde non extrahantur

duo in loco communium iurium nomine pontificias decretales , bc constitutiones in pelligit : easusque a iure permitas nuneupat, quum iure pistificio licebat reos ecclesia ex trahere. De ea re tandem a Gregorio XIV. anno I 59 I. constitutio edita est, quae incia Pii , quam aliar nonnulli, quae de huiusmodi cadisis apud nos servari solebat . uae res quum non parum publico bono inceret :crimina enim gliscebant , bc controversae ,δc concertationes multiplicabantur ; hinc Carolus Borbonius sapientissimus rex pactis con

ventis eum Benedicto XIV. hoc asyli ius imminuit , ὀc dubia , quaestionesque de ea

xe amputavit.

Constituit enim asyli ius tribui ecclesiae , eiusque atrio , modo muris, porticibusque circundatum sit : scalis quoque , & portis , quae a fronte , vel a latere sunt: muris uexo dunt xat iis , qui sunt a fronte . Idem hoc asyli ius dedit domibus quoque parOchorum, aliorumVe clericorum , qui ecclesiae ministerio addicti sunt , modo ab ipsis inco

U cap. item statuimus, quod ecclesiae 95.

286쪽

Lib. III. cap. II. aps ' latitur , atque aditum ad ecclesiam habeant. Contra asyli ius ademit ecclesiis , quae ruri sunt , scilicet extra urbes , & vicos , exceptis parochiis , quae animarum curae destinatae sunt , vel in quibus eucharistia ad- . seruatur . Pariter asyli ius ademtum fuit privatis sacellis in privatorum domibus exstructis , adhuc si publicarum ecclesiarum iure don ta sint , atque aditum ad publicam viam habeant : ecclesiis castrorum , quamvis in iis eucharistia adservetur : ecclesiis dirutis i hortis, ti viridariis ecclesiarum , locorumque religiosorum , nisi muris septa sint, atque intra ambitum clausuram nuncupant)monasteriorum sint : uti ti domibus , dc t bernis , quae ecclesiis , religiosis locis

coniumstae sunt , modo intra ambitum , seu clausura in monasteriorum sitae non sint. Turribus denique campanariis , quae ab ecclesiis seiunctae sunt, nullum asyli ius tributum

Crimina quoque enumerantur, quorum rei asylo exeluduntur; atque huiusmodi sunt I. incendiarii domorum , tuguriorum dom rum instar exstructorum , messium , gre gum , vinearum , arborumque fructuosarum. II. plagiarii, quos Vulgo recaptatores vocant, qui homines de loco ad locum asportant , ut redimantur . quive per nuncium , Vel e

287쪽

2 6 Institue. Jur. eisII. Nerpol. pistolam lmetu mortis , vel incendii illato pecuniam exigunt . III. venefici, qui dolo malo venena conficiunt, vendant, Vel propinant, adhuc , si cui venenum datum fuerat, forte fortuna illud reiecerit . nec biberit. lv. qui ad homines occidendos operam locant , vel

conducunt ULUmos vocant ) adhuc morte

non Sequuta , modo eum , qui occidendus erat . invaserint . v. latrones , Sc grassatores viarum , etiamsi viatorum vitam , co pusve non lae erint. H. qui adulterinis clavibus , aliove in lirumento ecclesiarum , domorum , vel taberuarum portas noctu aperiant , effringunt , vel comburuat aue iaea loca per tecta , fenestraῖ , parietum leaperturas ingrediuntur , te furta committunt mo te expianda . Vii. qui nocta se tribun lium apparitores se nutantes alienas domos ia- gressi furantur , vel vim mulieribus inferunt. Viti. qui salsa instrumenta corificiunt, quiabus pecuniam e publicis numulariorum me sis eXigant, seu, ut vulgo dicitur , qui fa I fleant si es erediet , mandata , vel apachas anehi . l . mercatores , qui dolo malo pecuniam celantes decoxere . X. . publicae pecuniae arcarii , puta regius thesaurarius , provinciarum quaestores . numulariorum , atque universitatum arcarii a item pignorum 1equeitri , si eam pecuniae quantitatem iub-τipuerint, ob quam poena ordinaria plectendi sunt . XI. perduellioais , vel majeitatis

'reis

288쪽

tis. III. Can II. 'prei , quo reserendi sint , qui regiorum , la Oavero baronaliurn magistratuum personas Offei detint . XIl. qui extrahunt, extrahi e curant confugientes ad ecclesima . X lv. qui in ecclesiis homicidia , aliave ad miti mi crimina, cur poena mortis , Vel triremium sint puniendi : vel ecclesiis egret si ea delicta commitistunt ut in eas reverrentes asylo defenda a tur . Denique, qui asylo abutuntur, si semel id commiserint . enii copi austoritate in aliam ecclesiam transferu atur : si iterum , episcopi sententia asylo privantur . Illud ad extremum additum est constitutiones , seu bullas summorum pontificum , quum alias nonnulli Gregorii XIV . re quo dioina di jurente elementia Benedicti Xlll. bc in supremo justitiae folio Clementis XII. in iis .

quae huiusmodi pactis conventis minime re pugnant , adhuc Valere , & servari opo itere. Qu re ex iupra dicta Clementis XII. comstitutione homicidae generatim asVlO excluduntur , nisi fortuito , vel ad iustam tui defensionem hominem nec uerint b).Μodus tandem stabili tus est , quo rei ecclesia extrahendi sint. Et quidem , si is ad ecclesiam confugiat , qui asylo minimo tu Va tur ἔ publicus magiitratus , si indicia snt ad euin capiendum , ejus ab ecclesia extra

289쪽

o 1 Iollaudi Jur. νIDII. Neapol. hendi veniam ab ecclesiae praelato petere deinbet , nempe ab episcopo , vel eius vicario generali , vel foraneo , M praesente persona

ecclesiastica reum extrahet iuratus cavens

ipsum ecclesiae restitutum iri, si pronuntiatum fuerit eum asylo iuvari . Quod si ea

venia 1uerit denegata , reum extrahet , cautio em ad episeopum mittet . Reo capto , bc in publicam custodiam ecclesiae nOmine coniecto , intra quadrimestre iudiciaria acta conficiet , quae prooeisus informati s dicitur , eaque ad epistopum mittet , ut is in mense proximo pronuntiet , reus Mylo iuvetur , an non . Nisi magistratus intra quadrimestre acta ad episcopam miserit, ecclesiasticis centuris ab eo ad reum ecclesiae restituendum erit compellendus et nisi vero episcopas infra mensem pronuntiaverit , ad

Tribunal Μixtum ejus rei cognitio ipso iure defertur . Ut autem episcopus possit reum sententia asylo excludere , iudicia suificiunt, quae ad eum torquendum essent satis . Post episcopi sententiam publicus iudex novam iurarus cautionem praestare debet de reo ecclesiae restituendo, si is se innocentem ostenderit . Ab episeopi sententia neque accuse- tori , neque reo licet provocare , sed advocato fise1 laici , vel ecclesiastici , quibus permissum est Tribunal Μixtum appellare. Quod autem dustum est de episcopo , id mmme pertinet ad inferiores praelatos, qui

290쪽

Lib. III. Cap. II. 279πIIoopali iurisdictione utuntur: si quid enim in horum territorio acciderit , caussae cognitio ad dioeces anum , aut ad viciniorem episcopum pertinebit , si scilicet in nullius dioecesi situm sit illius praelati territorium i o). Illud. etiam cautum est his , qui ad ecclesiam confugiunt , arma a praelatis ecclesiae esse dimenda : quod ni factum fuerit, po1- se publicum judicem petita , ut sapra dictum est , venia , arma eis adimere . Denique permissam est publicis magistratibus res furtivas , aut vetitas merces conmembanni vulgo dicuntur ) in Occlesiis , aliis- .ve religiosis locis quaerere , petita prius e clesiastici praelati , ut dictum est , venia exceptis duntaxat seminarum monasteriis ,

quae ingredi publico magistratui non licet D).

Disitir Corales

SEARCH

MENU NAVIGATION