Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

cere se, & alio Verbo,seu per Verbum dicitur similiter Pa. ter,& Filius diligere se Spiritu S seu per Spiritum . qui est Amor subsistens, seu personalis; & appropriate amor Patris, & Fili j. Vnde sicut Pater omnia, quae Iunt in sua scientia dicit Verbo ; sic Pater, & Filius diligunt Spiritu

S. non solum se, ipsumque Spiritum S. sed etiam creaturas, quatenus Spiritus S. procedit ab illis, ut Amor bonitatis primae, secundum quam Pater, & Filius amant se, &omnia alia. Verum haec propositio Pater, & Filius diligunt creaturam Spiritu S. non est ita propria, ut docet Sco . in I. d.32. q. I. ad ult. Immb non facile usurpanda sine suilicienti declaratione ; ut cum alijs tradit Herincx P. I. disp.a. de processe. q. 6. Videndus etiam Pater Macedo in tom. r. collat.9. diis. I. sect.q.

QVAESTIO IV.

Vtrum nomina Amoris, o Dori competant Spiritui Sy

tio, seu Amor in Diuinis potest sumi tripliciter,

nempe essentialiter, notionaliter, & personaliter. Amor Primo moto denotat vitalem tendentiam in rem amatam, di sic est communis tribus Personis, ac proinde racte dicitur Pater est charitas, seu Amor,& haec est pr imaeva nominis significatio. Amor notionaliter idem est , quod actus spirandi, seu spiratio activa, & huic in productione Verbi correspondet dictio; &sic est communis Patri, & Filio; csto non soleat vocari Amor, seu charitas. Denique Amor personaliter sumptus significat Amorem productum, qui . in Diuinis est Persona spiritus S. & in hoc sensu compo tit proprie Spiritui S.&huic correspondet in Filio nomen Verbi, quod significat terminum productum per inteli cium, sicut Amor per voluntatem. Nol. 2. Quod donatio sumitur hic, prout describitur a Phylosopho 4. Top. c. . Est datio irredibilis, idest gratuita, & liberalis, neque facta intuitu compensationis. Vnde

tria concurrunt ad rationem doni. I. Res apta donari, quae appallatur donum . a. Donans, qui possit aliquid tribuerς . s. Donatarius, cui aliquid in debitumineu liberalis.

612쪽

sue,

ter tribui possit. Et sicut Amor esultipliciter sumitur, sic

Pariter donum. Vnde si sumatur essentialiter, & in hoc sensu Competit toti Trinitati, conformiter ad illud Ioan-

C. I 4. Ad eum voviemus, ct mansionem apud Oum faciemus . Haec

enim mansio est totius Trinit. a se ipsa donatio, cum pos sit idem se ipsum quodamodo donare; sicut etiam potest se ipsum vendere, & in seruitutem tradere. Si sumatur notionaliter, &sic significat rem donabilem cum habit dine ad donantem realiter distinctum , ratione cuius d . Dum sit donantis, quae habitudo in Diuinis nequit esse alia, quam originis; & in hoc sensu est commune etiam Filio ueuidorus ast nobis a Patras Ioan. 3. & Isaiae s. & Spiritui Sancto. Denique si sumatur personaliter est proprium Spiritus S. & significat rem a Persona distinctam, donabilem, exui,&modo suae processionis. Vnde Scotus in I. d. I 8. ait. Solus autem Spiritus S. ex vi proceisionis suae est primus Amor, & infinitus, & procedens Ier actum am ris a Patre , & Filio, cum liberaliter, hoc est, non coacte producentibus, & paulo ante praemiserat. Inter omnia dona donantis , primum donum, quod dat, & quidquid dare potest, est amor eius, quem primo dat amato, qui est ratio cuiuscunque alterius doni; nihil enim habet rationem doni, nisi in quantum cadit sub actu amoris; & ita

pariter docet D.Boncu. in I. d. 18. art. I. q. I.

Conc. Si Amor sumatur personaliter est proprium Spiritus S. qui dicitur Amor productus, ex spiratus; & ratio est,quia si nominin moris addatur productus, tunC nequit accipi nisi personaliter; sed sic est proprium Spiritus s. ergo est proprium Spiritus S. &c. Verum, si donum sumatur essentialiter, conuenit toti Trinitati iuxta sentent. Ioan . superius adductain; si notionaliter, sic competit etiam Filio, di hoc patet ex Io. 3.

proprie, & personaliter, & sic soli Spiritui S. competit Ratio est, quia ad rationem doni proprie sumpti, duo requiruntur, scilicet datio ad creaturas,& processio per mo dum libertatis Quare, licet datio creaturis conuenire possi t toti Trinitati, & Verbo seorsim sumpto; solus tamen Spiritus S. procedit per modum libertatis,i in hoc sensu est illi .proprium, ut iudicauit Scot. ubi supra. Id-

An. a circo

613쪽

eirco D. August. probat Spiritum S. esse donum Dei his

Cum igitur Pater, & Filius sint spiraror Spiritus S. sunt i

etiam dator, & sicut non possunt recte dici duo spiratores, ita nec duo dator , sed duo dante . . . . Caeterum pro complemento, & pleniori intelligentia aduertendum, quod nomen doni dicit duplicem respeetum, unum dationis ad creararaS, quibus datur, alium realem ad Patrem,& Filium,a quibus datur. Quoniam V .rb illae creaturae, quibus datur, non sunt ab aeterno, ideo Spiritus S. non dicitur donum, seu datus actualiter ab arterno, sed tantum aptitudinaliter. Insuper perpendendum est, spirationem passivam, & donum non esse duas proprietates Spiritus S. sed unam,esto ratione distinguai tur. Dicitur namque Spiritus,quia a voluntate procedit,& dicitur donum, quia est Amor productus liberaliter,

quatenus Connotat Creaturas, quibus communicatur.

Sunt, & alia nomina preter donum Altissimi, quae Spiritui S. attribuuntur ab Ecclesia,& breuiter explicantur a Doct. Seraph. in Compendio Theol. verit. lib. I. C. 0.

DISP ATIO VII. l

De circuminoessione Diumarum Personarrem de earumdem missione, di de modo loquendi iuri ierio in abili SS. Triadis.

QUAESTIO I.

Hreum una Persona D. sit in alia per

circumincessionem.

Novet. Quod circumincessio est subsistentis in subsi

stente realiter distincto, mutua , & intima pr sentialitas in eadem numero natura. Dicitur subsistentis i II

subiistente, ubi subintelligitur incommunicabiliter, Ocssic cilientia,& attributa non sunt in personis per Circumii Cessionem, quia nec essentia, nec attributa incommunic

biliter subsistunt. Dicitur realiter distincto, nam b c eit

alia

614쪽

alla ratio, quarὰ essentia non sit in personis, nec persona in essentia per circum incessionem, quia non distinguuntur reat iter a se inuicem . Additur mutua, & intima prς- sentialitas, ad indicandum, quod Deus non est in creaturis per Circumincessionem; esto enim Deus sit intime pro 1ens creaturis, & si in illis; creaturae tamen non sunt proprie in Deo; sicut licet Anima sit in corpore, corpus a tem non est in Anima. Additur denique in eadem num xo natura, quia ad circumincessionem requiritur identitas numerica naturae; ideoque duo corpora se se mutuo penetrantia non sunt in se inuicem per circumincessionem ratione distinctae numero naturae.

Not. a. Quod, etsi Theologi conueniant in asserendo unam personam D. esse in altera iuxta S. Scrip. discordant tamen in assignanda ratione huiusmodi inexistentiae.N malij dicunt, quod origo unius ab altera sit ratio talis mutuae praesentialitatis. Alij volunt, quod sit essentia sola. Scotistae vero cum Scoto, afferunt, quod ratio circumi cessionis sit essentia simul, & relatio. Vnde sit.

Nem secundum se totas, non secundum partes, idest non tantum ratione naturae, sed etiam ratione personae. Est Scot. in I. d. I9.q.2.contra Henricum, cuius fundamentum afferetur in parte argumentativa. Prob. nc. quoad I. partem auct. S. Scrip. & praesertim

Ioan . Iq. ui videt me v1dat, ct Paιrem meum . Non craditis , quia ago in Patre, o PMιν in mo est ρ Et rursus, Pater in me manens ipso facit omnia. Vnde S. Fulgent. lib. de fide ad Petrum

cap. I. dicit: Par hast unitatem naturalem rotus Pater, an F3sio ,

edi in Spirstis S. totus Filius io Patra, ct ia Spiritu S. θ ratus Spiriis sus S in Patre, o Filio.

Prob. 2. pars. Subsistere incommunicabiliter conuenit sersonae , ut persona est, sed circumincessio est inexistentia subsistentis&c. incommunicabiliter, ergo circumii cessio est subsistentis in subsistente, ac proinde una pers na est in alia non solum secundum essentiam, ut putat Henricus, sed etiam secundum personalitatem. II. Concl. Ratio circum incessionis non est origo sola , nec essentia sola, nec sola relatio; sed essentia simul cun relatione. Conc. haec habet quatuor partes. Prob.quQad

615쪽

6sI. Licet origo, seu productio immanens dicat terminum

Iroductum remanere intra producentem, tamen non inert, quod producens sit in producto; ergo licet ratione

originis Fili j sit in Patre, & Spiritus S. in Patre , & Filio,

nihilominus Parer, qui est producens non est in Filio, nec Filius in Spiritu S. quemadmodum Verbum mentale, estost in intellectu , non tamen intellectus est in Verbo. Hac ratione utitur Scot. ad infirmandam opinionem D. Thomae. Prob. quoad a. partem. Circumlncessio est m tua praesentialitas subsistentis &c. sed personis non habent , quod distinguantur realiter per essentiam, nec quod subsistant incommunicabiliter ; ergo ratio Circumincisonis unius personae in alia non est essentia sola. Prob. quoad partem. Ad circumincessionem requiritur, quod illa inexistentia mutua plurium fiat in. Ca- .dem natura ; sed natura non est eadem per relationem;immo si posset diuidi, & distingui per relationem diuidere- 'tur, ergo nec sola relatio suti cit ad circumincessionem. Prob. quoad 4. partem. Ad circumincessionem duor ' Praecipue requiruntur, nempe realis distinctio person Cum, quae in se mutuo existunt, & quod talis inexistentia mutua sit in eadem natura, sed relatio primum facit, alterum essentia, ergo ratio alaequata circumii ectionis est essentia simul cum relatione .l Arg, contra I. conc. ab Henrico. Si Pater secundum

se totum est in Filio, erit in Filio secundum essentian a, re Paternitatem, & sic Paternitas erit in Filio, ergo sicut Filius dicitur Deus, quia habet Deitatem, ita etiam dicetur Pater, quia habet Paternitatem. Resp. Quod Paternitas reuera est in Filio, & viceversa, Non tamen sequitur, ergo Filius est Pater paternitate; si- cui est Deus Deitate, quia Paternitas non est in eo, Ve- Iuti per informationem, sicut Deitas, sed solum per cir-

camincessionem, seu per mutuam praesentiam . .

Dices ex tali inexistentia Personarum oriretur confusio, Personarum, quod est absurdum ; ut dicitur in Symbolo I . Athanas j;-ριν, onas, nequa sub lautiam fe-pa 'ut Resp. neg. huiusmodi seque l. ciuia stat distinctio a lis Personarum simul cum ipsa inexistentia. abis. Ioan. diciti Filium exire a Patre, ergo &

Resp

616쪽

Resp. Filium exire Patre, nil aliud significat, nisi ge

neretria Patre , Vel ab eo mitti ; at quodcunque sit, semper rema net in Patre, ut alibi testatur S. Scrip. Sc.

QVAESTIO II. l

suid sit missio, o cui missio competat.

Not. r. Quod missio multis modis fieri potest. I. per

imperium, &sic Dominus mittit seruum. a. fit per modum consili j, ut quando consiliarij mittunt Regem ad bellum. 3. Obsecratione, ut quando aliquis per preces aluum mittit. 4. sit permotum localem, sicut mittitur sagitta , epistola oec. vel legatus, vel amicus &c. s. sumitur pro manifestatione personae productae in aliquo eilaetuco terno; & in hoc sensu procedit quaestio, nam ali j modi supradicti cum dicant imperfectionem,locum non habent in DiuiniS. Not. a. Quod duplex est missio, passiua , &actiua . Passiua iterum duplex est, nenipe visibilis, & inuisibilis. Inuisibit is est ea, qua persona mittitur sine ullo signo sensibili ad producendum aliquem effectum insensibilem, &sic persona D. mittitur ad Animas interius sanctificandas per dona gratiae sine aliquo signo sensibili talis aduentus.

Vnde dicitur ad Rom. Chari a diffuse eli in eordibus noris par SMrιιAm S qui datus est nobis . Missio sensibilis duplex est, alia in essendo, alia in repraesentando prior est illa , quae ordinatur potius ad essendum,quam ad repraesentandum;& talis est missio Verbi in Incarnatione, quae potius ad esse unionis hypostaticae ordinatur, quam ad aliquid reprς- sentandum, & dicitur sensibilis, si non in se, saltem in termino, seu in homine, cui unitur, unde dicitur: Et Verbum caro factum est. Posterior est illa, qua mittitur ali- qua persona sub signo sensibili repraesentante effectum in- , sensi bilem ; sic missus est Spiritus S. in forma Venti,& Columbae . Insuper missio sensibilis duplex est, una, quae est repraesentativa effectus,qui actu producitur,sicut quando Spiritus S. in die Pentecost. missus fuit ad Apostolos,talis missio repraesentabat gratiam, quae actu illis dabatur.Alia est repraesentativa effectus, non qui actu producatur, scd

617쪽

s68 qui iam productus erat antea, ut quando missus suit Spia ritus S. super Christum in Iordane, talis missio significabat gratiam, quae illi iam collata fuerat in primo instanti Conceptionis. Tandem missio visibilis, & inuisibilis se ha-'bent tanquam includens, & inclusum , eo quia quando missus fuit Spiritus S. super Apostolos, missus est etiam inutii biliter in eos per gratiam. Not. Quod ab aliquibus reuocatur in dubium: An missio requirat, ut Persona missa emanet, seu procedat a Persona mittente. Nam grauissimi Scholastici, inquit noster Herinox obreuerentiam Magistri sent. &August. probabilem censent eorum loquendi modum, iuxta quem missio importat manifestationem Personae, quod sit, seu manet ab alia, & si non a mittente; & hoc videtur doc re D. August. 4. de Trinitate c.2o. dicens. aeuo. mitti si e

gnoIeresse ab alio , esto non is mitιente ; ac proinde secundum ,

hanc doctrinam competere toti Trinitati mittere; & in hanc opinionem sic intellectam D. Bonau. inclinat, &Scot. d. I . q.uri. est problematicus, ut aduertit HerincX,& etiam D.Thomas problematice procedit p. I. q.43.art.8.

Verum isti Doctores non distilentur,immo afferunt, quod magis proprie, & iuxta sensum Sac. Scripturae missio importet habitudinem iesius missi admittentem, tanquam

ad principium: ideo sitI. Conc. Missio est manifestatio Personae productae in aliquo effectu externo de nouo producto, vel qui signif-cetur productus, visibili, vel inuisibili. Explicatur defi-aaitio, & simul probatur. Dicitur manifestatio, ut india

Cetur respectus rationis ad eum, cui fit missio; missio nim dicit duplicem respectum, unum realem admittet tem, qui est relatio originis; nam mitti a Persona, est produci ab illa; & alium ad creaturam, vel humanam , vel Angelicam, non vero irrationalem, quia iuxta D. August.

de Trinit. lib.4. C. . Mitti est e nasci es Filio, quod a Parrasit.

Qui quidem respectus ad creaturam est rationis tantum . Dicitur, Personae productae, & sic missio conuenit solum Personae emananti. Vnde inmissione duo reperiuntur, manifestati dextra, & processito ad intra. Dicitur in aliquo effectu de nouo producto, quia mittitur Persona

in tempore, ut creatura rationalis aliquid accipiat de iam

618쪽

uo Quare creatio alicuius creaturae, & illapsus perim- mensitatem in eandem, non est aliquid accipere de novo; cum in hoc sensu debeat praeexistere; & sic dicitur missum Verbum D. ad humanitatem, ut illa reciperet terminationem ; sic pariter missus fuit Spiritus S. ad Apostolos, ut de nouo reciperent gratiam. Dicitur, vel qui significetur productus, quod patet ex dictis. Dicitur denique visibili, vel inuisibili, ut denotetur modus, quo mittitur Spiri- tus Sanctus, mittitur enim visibiliter, & inuisibiliter, ut explicatum est supra. II. Conc. Personae productae competit missio passiua, &producenti conuenit activa. I. pars patet, quia missio passiua includit duo, nempe relationem originis, seu pr cessionem a mittente, & mani stationem ad extra; sed sola Persona producta ista duo includit; ergo sola Persona 'pxoducta mittitur , & sic solus Pater non mittitur, quia ab a lio non procedit. Secunda pars est euidens; quia sicut missio passiua dicit relationem originis ad producentem, a quo mittitur, sic etiam missio activa dicit respectum ad Personam productam, quam mittit; & sic Spiritus S. non mittit; Filius vero, & mittit, & mittitur.

Arg. contra I. Conc. & praesertim contra a. particulam definitionis sic. Verbum mittitur a Spiritu S. incarnandum, ut habetur Isaiae C. 6 I. Spiritus Domini super me , ad au-

ergo&C. maior munitur etiam auctoritate D. Aug. ass xent is a. de Trinit. Filium mitti a/iam a Spiritu S immo is a.

Resp. Sacram Scripturam intelligendam esse de Christo incarnato, idest secundum humanitatem, non de Christo incarnando; & in hoc sensu loquitur viam D. August. dc sic verum est, quod tota Trinitas miti, ac proinde Verbum ipsum D. cum opera Trinitatis ad extra sint indiuissa; Incarnatio autem est opus ad extra, ideo &C. Contra. Si sola Persona producens mitteret, & non tota Trinitas, sequeretur quod una Persona aliquid efficeret, quod alia non faceret; sed hoc est contra axioma Theol gicum allatum, ergo &c. Patet sequela, quia mittere est aliquem effectum producere. i Resp. Inmissione duo reperiuntur. I. manifestatio pasi

sua Personae missae, & haec est propria tantum Person

619쪽

productae; estque tantum respectus rationis. a. pinductis gratiae, & haec conuenit toti Trinitati, quia est optas ad extra, ut de incarnatione dictum est; unde sicut sola Pe sona secunda terminat naturam, ita sista Persona Prod ria proprie manifestatur,& dicitur mitti.Arg. contra a. Conς. Mitritur etiam Pater aeternus, ut habetur Ioann. II. Pater mous culεν eMm , , eum inuremas.

Praeterea Pater potest apparere in aliquo signo sensibili, ut fortasse apparuit in veteri Testamento sub antiqui disrum, sed illa apparitio est misito passiua, ergo etiam Patermittitur passive . - Resp. Patrem non proprie mitti ob rationem allatam;

quatenus nempe missio importat productionem a mitremee; potest tamen dici. . Pater veniat, detur, & appareat, haec enim nomina sunt essentialia ad extra, non notion ita. Quare possent omnes Personae se ipsas communicare, M venire; mitti vero non possunt, ita August. 4. de Trin.

sus, non enim is et o θηρ sit, σην - εηρ procedat; ac proinde licet dici possit datus, non tamen missus, nisi late, & i

Ad illud, quod dicitur, Patrem apparuisse: resp. transeat 1 non tamen exinde recte insertur, quod Pater missus fuerit; Nam admissionem duo requiruntur, nempe ma- alifestatio, & processio, Cum igitur processio Patri non competat, non potest dici minus, nisi lato modo&c. Quaeres. An missio sit aeterna, vel temporalis. Resp. Quod misi,o est temporalis, utpatet ex D. Paul.

ca at. 3. Cum vener ptonitudo remporas misit Deus Filium suum:

Et ratio est, quia licet missio connotet processionem ςtetanam , tamen pro sormali importat manifestationem, ergo

simpliciter est temporalis. inae res a. Sub quibus signis apparuit Spiritus S.quando visibiliter missus est ,& quid denotent illa signa. Resp. Quater missum tuisse visibiliter spiritum S. r. in specie Columbae, quando Christus baptizat suit; quod lignificat Decunditatem operum Christi, & nostrorum per egener tinnem spiritualem i columba enim est animal

620쪽

tione Christi ad monstrandam ipsius maiestatem, ut et lanx in ali js locis S. Scrip. per nubem ostendirur maiestas D. sub specie flatus,quo significatur peccatorum expulsio per Paenitentiam. 4. tandem sub specie linguarum ignitarum, quod denotat virtutem feruidae praedicationis, concessam fuisse Apostolis, qua ido ad eos missus fuit Spiritus S.

Aduertendum tamen , quod Columba erat quidem v rum Corpus, sed non udre Columba secundum veriorem .sententiam, quam tradIt D. Bona u. d. 16. art. I.q. I. ideo.

que statim desiit, & apud Euangelistas legitur sicut Columba Spiritus descendisse. Similitὸr iuxta Doch. Ser

ph. Ignis fuit verum cor us, non tamen verus ignis, quia non comburebat; & ideo dicitur. seruerunt di parti lingMaranquismunis. I. Itaque apparuit Spiritus s. in specie, non veritate ambae,& ignis.

P Raeter ea, quae in hoc tractatu sparsim dicta, & notata

sunt circa legitimum, & sanum modum loquendi de Ss. Trinitate, quem obseruare debemus iuxta praecepta nostrorum Magistrorum, in hac quaestione pro uberiori doctrina traduntur sequentes Regulae. I. Regula. Omnia nomina essentialia recte amrmatiu4 praedicantur in abstracto de omnibus tribus personis D. in singulari; non vero in plurali. Vndd rectet sunt istae pro positiones: Pater, Filius, & Spiritus s. sunt Deitas, sapientia, potentia &c. Item una est personarum Deitas,es sentia, potentia &C. Istae autem sunt illegitimae: Pater, Filius, & Spiritus S. sunt Deitates, sapientiae &C. De pri mis rationem dat Scot. in I.d. 2.q. q. quia essentialia etiam in abstracto dicunt identitatem realem, quae est causa re ctet praedicationis affirmativae cum personis D. ergo&ς De secundis vero ratio est, quia nomina essentialia in plurali usurpata inducunt pluralitatem, &realem multipli,cationem ectentiae D. di attributorum.

ESTIO III. De modo loquendi, qui obseruari debet in x sterio Sanctissimae Triaris. II. Rett

SEARCH

MENU NAVIGATION