Scripta historica Islandorum de rebus gestis veterum borealium, latine reddita et apparatu critico instructa curante Societate regia antiquariorum septentrionalium Historiae regum Hakonis Sverreris filii, Guttormi Sigurdi filii, Ingii Bardi filii et

발행: 1840년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

missis nitro citroque tabellariis de pace agi coepin m. Proximo vere epiScopus Nicolaus Τuns-bergum ad Philippum prosectus concilia cum eo habere coepiti Ilio rex: domine episcope, inquit, quo Spectat iSta, quam SuscepiSti, de componenda pace intercesAio' Cui episcopus: domine, inquit, hujuη principium est, ut, cum tressitis summae auctoritatis viri, quisque vestrum trientem regni habeat, et quidem tu, domine, Utham et Uplanda, cum quibus Thrandhelinus comparari minime potest, cum ibi fames maximaque dissicultas annonae Rit, hic vero magna vilitas. Convenit inter me et archiepiScopum, ut Kristinam, regis Suerreris filiam, quae amplissimis Norvegicis familiis orta est, uxorem ducas. Quod si dederit fortuna, ut filios ex ea procreeS, suturum credo, ut familia Bardi Gut- tormi filii aut Follividi praetoris paret aestimetur. Diu nos non sine magna dissicultate Birhibeinis restitimus; sed Si primum hanc rem concedere velis, fieri potest ut me auspice plura alio tempore concedanti duae conditio grata regi acceptaque sui L Inde episcopus, lectis viris comitatus, Bergas in boream versuΗ proficiscitur, captatoque aditu ad regem Ingium Halionemque dynastam, hanc rem eis proponit, his verbis usus: Philippus cognatus meus, me S Sore, ab Omni adversus te contentione desistere statuit; ejusdem animuS inclinat, ut tecum amnitate Jungatur, Ri velis ei Κristinam, regis Suerreris filiam, nuptum dare; et sane tibi, domine, magnum

adferre praesidium poterit, quicquid postulare

velis. Pauca in hanc rem rex et dynasta loquebantur, dicentes, nullam fore pacem, nisi Ingius notus rex Norvegiae esseti Episcopus callido de hac re disseruit, argumenta in rem Suam Bensim SenSimque proferens. Hoc potissimum inter

62쪽

eos convenit, ut Philippus virginem duceret, si ipsi libitum esset, tantum quo regni haberet, quantum Erihus dynasta, frater regis Suerreris habui SSet, quoque rex Iligius vellet honoris titulo Ornaretur. Quanquam episcopus Birhibet nis omnia, quae polliciti essent, latius interpretari videbatur.

Factum tandem est, ut in comitiis hac de re disputaretur, negotium procurante episcopo Nicolao. Hirhibet ni verba satis inimica jactare, Si lentium imperare, proditorem compellanteri, in reque Superioris perfidiae uti dictitantes. Εpi-SCOpUS vero, quicquid loquerentur, nihil moratus est. Ad venerat. quoque a b arcta archiepiScopus, qui magno Studio eo incubuit, ut compositio sieret. Quibus rebus factum est, ut conventus de pace Hvitingseyis condiceretur, quo utraque para, ut et archiepiscopus et episcopus Nicolauri, conveniret. Hic proximo autumno convenerunt, Bir-

bant; mox, ultro citroque miSSis internuntiis, ipsi congressi sunt, Birhibet nis num stro frequentioribus. Τum vertia facientibus epiScopi S, pacisque conditiones, de quibus convenerat, pronuntiantibus, accidit quod uRu Saepe venire potest, ut utrisque dicta sua aliorsum tracta viderentur. Τandem decrevere Birhibet ni, ut Philippus regni partem haberet, non longius boream ver-Sus pertinentem, quam ad Itynarbitum, neque

longius in meridiem versus, quam ad Suinas undum: regium nomen deponeret, eumque haberet honoris titulum, quo eum donare rex Ingius vellet. Haec compositio jurejurando confirmata. De caedibus hominum ab utravis sactione patratis constitutum, ut neutri ulci Scerentur, neu SatiS-

factionem postularent; item de direptis bonis, utricunque diripuissent. Dein jusjurandum dixe-

63쪽

runt, primo principes, rex Ingius, Hahon dyna sta, Philippus, tum praesecti provinciarum et regionum, iitrinque bis duodeni. Sic sinita comitia, ut sormula mutuae pacies recitaretur, Securitasque si de data praestaretur, praeeunte Gunnare

Gidon haho. Postridie ejus diei Philippus Κristinam regis filiam sibi despondit. Mox utriusque factionis homines, qui honoris titulo ornati

bonorum experteK erant, murmurare coeperunt;

quaro id captum consilii est, ut insequenti vere expeditionem in Hebudas sacerent opesque sibi pararent; cujus expeditionis Societatem utriusque partis homines petierunt. Τum quoque novam rationem inierunt Petrus Steyper ac Reidar legatuS, qui Margretam, regis Magni filiam, in matrimonio habuit; qui terram Hierosolymitanam adire constituerunt. His constitutis digressi sunt, Bagii in Orientem versus, Birhibeini Bergas. Bagii Philippum, uti antea, regem Salutarunt. Vere insequenti Philippus duas celoces Bergas misit, quae Κristinam regis filiam deducerent, praesectis navium Εysteine Roti, Hamundo Busta, Grundio quaestore, quibus comitata regis filia orientem versus in Vihani concessit. Philippus nuptias Suas Ostose celebravit. Tunc eo ex Gothia advenit regina Margreta, quam reX SuePrer in matrimonio habuerat, lilia regis Erihi Sancti, materque Κristinae. Eadem aestatu ex Bir-

lus, Nicolaus Gillius, duodecim navibus vecti, in Hebudas piraticae faciendae causa profecti sunt. Una post hieme Petrus Steyper et Reidar, duabus vecti navibus, peregre profecti Aunt; quorum nputer in patriam rediit.

64쪽

entem versus in Viliam profecti Sunt, remanentibus qui sibi necessaria negotia procuranda habere videbantur. Sorkver Snapus, qui in Har-dangrum penetrarat, inde parva celoce cum duο- decim viries austrum vereuS prosectus eSt. EO

tempore Rogalandiae praesuit Styrhar Stagnata, qui cognito itinere Sorkveris, eum quaeSi tum ivit. Qui cum alteri alteros ad Bard holmum

conspeximent, Styrkar eoS remi S austrum versus in KarmSundum uSque persecutus, adpetente nocte Boeum appulit, ubi subducta nave ad aedes SucceKserunt et in cubiculo requieverunL Sor-kveriani reversi eos quaerebant, navesque Baeum

appulerunt, ubi cognita nave Styrkaris domum ad villam se contulerunt. Sorkver cubiculum primo ingreSMus, suspensa sorte duo gaeSa deripuit, ablataque secum excurrit, hortatus ut repeterent, Satis enim adesse desenSorum. Dein sumtum traham sori hus obdiderunti Styrhar ac Sui exsilierunt et arma ceperunt, Sed multitudinem lares adesse rati, exire noluerunt. Asiabus ad senestras cubiculi admotis, aliquot homineS ea exieruiit. Bagii tectum cubiculi revulseruul, Saxaque iugesserunt, mox libros betuli nos igne accensos in senestras intulorunt, ut cubiculum intus illustraretur; unde factum, ut quidam vulnerarentur, multi latersigerentur. Eo loco septemdecim homines, in quibus Styrhar, interierunt. Sorkver vulneratus; novem hominibus vita donata.

De fas, o et odine.

20. Eadem hieme, aestatem qua pax facia praecedente, post jolense sestum vespera aliqua

65쪽

vir quidam, equo vectuS, ad labrum quendam, qui domicilium in Nesis habuit, pei venit, nocturnumque hospitium petiit, rogavitque, ut quatuor

soleas ferreas equo Suo fabricaret. Annuente colono, cum multum jam restabat noctis, Surgentes fabricam orsi sunt. Colonus interrogavit: ubi noctem proxime praecedentem transegisti ΤAdvena: in Medaldalo; qui locus in boreali

parte Τhelamarhae est. Faber ad haec: tu vero mendaciis Seates, hoc enim esse neutiquam potest. Dein serrum cudere incepit, Oper non ex sententia Sub manu Succedente. Itaque lο-cutus est: Sic antea nunquam rudenti opus cessit. Advena: lac suapte sponte procedat. Hic soleae majores saetae, quam quales ante vidisset, aptatae vero calcibuΝ equi congruere videbantur, quare eas equo inducebanti Τum advena: tu homo imperitus es, inquit, atque inSipiens; cur nihil interrogas Τ Cui laber: quis es Τunde advenisti Τ quove cogitas Ille: adveni ex partibus borealibus, diuque in Νοrvegia commoratus Sum, nunc Orientem versus in Sueciam profecturus, cumque jam diu in navibus suerim versatus, aliquantum temporiS equo me adsve- faciam. Faber: quo proxima vespera pertendere cogitas' In Sparma rham ad orientem VediuS, inquit. Haud vera loqueris, colonus ait, eo enim vix septem diebus equiti pervenire liceti Cum ascenderet in equum, colonus: quis es 8 ille: an mentionem fieri Odinis audisti 8 Hujus ego nomen audivi, respondente colono, advena: hic tibi eum videre licet, si vero de iis, quae tibi dixi, dubitas, animadverte me incitato equo Sepimentum iramsilientem. Cunctantem equum calcaribus concitavit et in cursum immisit; equus vero Sepimentum, palis Septem cubitos longis

66쪽

eonStructum, transiliit, ita ut ne pedibus quidem attingeret. Quem nunquam postea Oculis vidit. Quatuor post noctilius rex Sorkver ac rex Eri-hus in Lenris conflixerunt. Hanc narrationem ipse laber eadem hieme dynastae Philippo Τuns- bergi retulit, is vero nobis retulit, qui tunc reserentem audivit. Villae supra memoratae Pistis nomen eSt, colono vero qui soleas ferreas sa-bricavit, I hordo Vetteri.

67쪽

LONGIOR NARRATIO

68쪽

REX HAGEΝUS SVERRERIS FI LIUS, PRISCUS APPELLATUS.

STAT in post mortem regis Suerreris Birhibet ninaVes ConScenderunt, cum principe suo Hageno Galino sis erat filius Ceciliae, regis Suerreris sororis) et Petro Steypere, qui idem fuit r.

Suerreris ex sorore nepos. Attulerunt secumlit raS, quaS r. Suerrer, ut antea dictum est, ad filium Hagenum scribendas antea curaverat, et boream verSuS navigarunt, una navi a propugnatoribus bene instructa vecti. Et cum ante Stadstia-vum veni SSent, boream verSus extra Scopulos navigarunt ad ostium sinus Τhrandi, ei mensis, quia Bagli id est r. Ingii milites) Oram maritimam Occuparant, Sognum, Hordos, utramque Moriam et

Romsdalum, quae loca ingentibus catervis tenebant. Cumque Nidrosum venerunt, ad pedes regias appulerunt, quo tempore misSa canebatur. Obviam his aliquot ex regiis proceSSerunt, Salutatosque quid novi interrogarunt, in primis ut valeret rex, quem aegrotare audiverant. Responderunt Birhibet ni, ei meliuS esse, et interrogarunt, ubi Hagenus regis filius esset. Audiunt, domi esse in cubiculo suo. Ascenderunt ad sedem Christi, indeque ad aedes regias; Hagenum evocarunt, Se arcana hab re, quae cum eo communicarent, significantes. Hagenus ad lares progreSSuS, Hagenum Galinum et Petrum Stel- perem cum aliquot Summae auctoritatis viris ad Se arceSSivit; amiceque inter se salutarunt. Deiu

69쪽

ei omnia de morte patris exposuerunt, literari tradiderunt, et aliquantum temporis cum eo collocuti sunt. Quo facto Hagenus regis filius convocatis consiliariis et auliciη haec nova indicavit, eodemque ipSο conventu dicto Sacramento totius Norvegiae princeps declaratus est. Vere proxime inSequenti, omnibus Thrand- hei mensis civitatis colonis ad comitia inrensia convocatis, in his comitiis rex totius regni creatus est; colonuSque, cui SkErvordo nomen, regium ei nomen dedit. Quo facto milites adscivit aulicoSque, Omnesque vetereN aulici, patrem quoudam Secuti, ad eum Venerunt; SuOSque provinciis praefeci L Deinde naves bellicas comparavit, res ad expeditionem necessariaου imperavit, et cum suis BergaS navigavi L Bagii oram maritimam tenebant, de quibus varii rumorea nunciabantur: alii boream versus in Thrandii ei-muin profecturos, alii jam in Rogalandum hoc est Iadaremi descendisse dicebanL Quare rex

SuoS adverSum eos miSi praesectis Petro Steipere, Thorgrimo LianesenSi, Einare regis assini, pluribusque magnae auctoritati S viris, qui magna manu Rtipati cum uotum venissent. Bagios Sta-vangriae versari audi verusLMane proximi diei Birhibet ni, Haglos ab

austro, remis ferri et naves ad insulam dirigere conspicati, classem adverSus eos eduxerunt. Quo viso Bagli aufugerunti Birhibeini eos insecuti, unam navem eorum interceperunt; cujuS vectores etsi se sortiter tuerentur, tamen maxima propugnatorum para intersecta est, reliqui in Hordos relictis navibus profugerunt et in mediterranea se abdiderunt. Birhibet ni Bergas reversi sunt. His gestis rex boream versus in

rectius a borea.

70쪽

ΤΙiratidhelmuni proficiscens, niagnam partem aeSintis in Hordis commoratus eSt. Regina Margareta, r. Suerreri SuperateN,pοEt mortem mariti cum filia Κristina et domina Κristina Nicolai filia, nepto sororiS, Orientem versus in Viliam prosecta, in Gotlandiam i. e. Gothiam occidentalem) transcendere cogitaviti Sed cum Birhibeini minus consultum existimarent, regiS filiam e regno excedere, Petrus Sini- per orientem versus Ostoam prosectuS, reginam ibidem convenit. Ubi cum aliquot dies esset moratuΝ, regina sorte lavante, cubiculum ejus ingressus, Kristinae regis filiae Bulos instare nunclavi L Virgo metu perculsa cum Salutaria ab eo consilia petiisset, ille ulnis exceptam ad navem Suam deportavit, tentoria refigi suosque ad remos considere jussit. Qui cum solverente portu, regina Subito in pontes delata, ut filiam redderent, clamaviti Cui cum Petrus Stet per indicasset, oportere eam primo ad regem se trem proficiSci, regina aegerrime rem serens in haec erupit: laxit Deus, ut eum diem videam, qu0 Vobis aeque gravem aegritudinem et dolorem, ut mihi nunc facitis, adferre possim. Sum rege nata, regique hujus terrae in matrimonium data, ex quo hanc Solam peperi prolem, qua me nunc spoliatis, ut si Servilibus aut spuriis natalibus esset. His vocibus abeuntes prosecuta est, dum exaudiri potuerunt; deinde cum cognata sua domina Κristina in Sueciam migraviti Petrus vero regis siliam ad fratrem Hagenum reduxit, a quo bene excepta et liberaliter habita est. Hac aestate archiepiscopus Erihus Ndrosi-engis, episcopus Martinus Bergensis, epiScopus Nicolaus StavangriensiΗ, episcopuS Ivar Hamaret Sis, episcopus Nicolaus ostoensis, qui castra

SEARCH

MENU NAVIGATION