Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

535ot indignatio sermoni. iniis enim tranquillus haec videat' Violatum ius gentium, spreta humanitatis laedera in nuncii tui personat Ohi immo mor honestatis ira: molius inter barbaros hostes fuisset nunciu S tuus, quam

inter eos, quos et rebaris latinos et benevolos merebaris. Evolvant historiast si modo quidquam, praeter quibus inhiant divitias, spectare queant; inquirant, et mihi respondeant. Quae barbaries legatos Violavit unquam, nisi perraro, nulla praesertim caussa interveniente' Tentavit hoc quondam in legatis nostris sallax et infida Carthaginensium plebs, sed prohibita vis est magistratuum interventu. Hanc Vim, quaeso, quis prohibuit Quis lactam punivit' Durior sum: imo Vero quis arguit, vel reprehendit' Quanto tutius nuncius tuus isset in Parthiam, truncatis Crassi et legionibus nostris su sis lQuanto intactior isset in Germaniam, caesis 4 eutonis et Mario triumphante, quam huc Venit, te romanam Ecclusiam filialiter venerante' Certe nec victoris insolentia, nec victi hostis dolor tantum praesum pSisset quantum fictae amicitiae praesumpsit invidia. Facilius puer tuus nemorosum Pelion et algentes Τauri colles hieme media, quam Orgonis planitiem autumnali tempore

transivisset. Li herius Gangem et Tanaim, quam Druentiam transnatasset. Haec lovandi animi caussa dixisse volui. Te vero, vir magnifice, nec iniuriae illatores, nec ulla prorsus salsae magnitudinis Simulacra permoveant. Non est vera magnitudo, nec Verum robur posse nocere: id enim minimis atque infirmissimis animantibus datum est. Magnitudo vera est poSSe prodesse: verior autem Velle. Potuerunt n0cere nocentissimi hominum innocenti puero; et boni nuntii vicem hanc ro-

542쪽

ferre. Quid hoc magni est, tylio vero quid nisi nihilominus' Si enim peccatum omne nihil est, eo magis est nihil quo peccatum maius. Ita peccati magnitudo. si dici potest magnitudo, nihil est. Hac modo magnitudine viri sortes et suis artibus usi sunt. Potuerunt quod ScorpiuS, quod aranea potuisset. Nocuerunt uni ex tuis, et quod est in hac immanitate conspectius, tibi nocere Voluerunt, nec tibi ut ii hi, sed ut libertatis ac iustitiae defensori. Τe enim nonnisi propter illas odio

habent; illas autem propter se, ut qua S in tu Sto, quo Superbiunt imperio, contrarias norunt. Τu si ad magnitudinem animi tui redis, horum tumidum et inane propositum simul Oderis et contemnes. Acria quidem ista et acuta, Sed parva sunt. De maioribus agitur. Haec cum universitate transibunt, et servi tui ultio latebit

sub reipublicae vindicta. Vale: et perfice quod coepisti.

543쪽

FRANCISCI PETRARCAE TESTAMENTUM.

Saepe de eo mecum cogitans, de quo nemo nimis, pauci satis cogitant, de novissimis scilicet ac de morte, quae cogitatio neque Superstua esse potest, neque nimium festina, cum et mors Omnibus certa sit, et hora mortis incerta; utile atque honestum credo antequam me mors impediat, quia mors ipsa quae per varios et ambiguos rerum casus semper nobis impendens propter Vitae brevitatem procul esse non potest, nunc Dei gratia, dum corpore simul atque animo sanus sum, de me ipso ac de rebus meis testando disponere. Quam Vis, ut Verirum latear, tam parVae et tam paucae res sunt meae,

ut de iis quodammodo pudeat me testari. Sed divitum ' atque inopum curae de rebus licet imparibus pares

sunt. Volo igitur hanc meam voluntatem ultimam Ordinare, et scriptis committere, et propter quamdam

honestatem, et ob id maxime, ne de huiusmodi robus meis propter meam incuriositatem post meum obitum litigetur. In primis animam meam peccatricem, sed divinam misericordiam implorantem et de illa sperantem, commendo humiliter Iesu Christo, eique flexis ipsius animae genibus, ut a se creatam suique sanctissimi Sanguinis prelio redemptam, protegat effusus supplico,

544쪽

nec permittat ad suorum manus hostium pervenire. Ad hoc et auxilium Boalissimae Virginis matris suae, et beati Michaelis Archangeli reverentur et fideliter imploro ; et Sanctorum reliquorum quos intercessores apud Christum invocare sum solitus ac sperare. Corpus autem hoc terrenum ac moriale nobilium graVem Sarcinam animorum, terrae, unde sibi origo

est, VO O restitui: et hoc absque omni pompa, sed cum summa humilitate et abiectione quanta esse potest : de quo haeredem meum et amicos omnes rogo, Obsecro: et Obtestor, et adiuro per Viscera misericordiae Dei nostri, et per caritatem si quam unquam ad me habuerunt, nec salsi spocio honoris hoc negligant; cum Sic omnino me deceat, ac sic velim : ita ut si sorte, quod absit, contra secerint, teneantur Deo et

mihi de gravi utriusque offensa in die iudicii respondero. Et hoc quidem de lanere, nunc de sepultura: hoc addito quod nemo me steat, nemo det lacrimas,

sed pro me Christo preces, et qui potest Christi pauperibus caritatem pro me orare monitis porrigat. Hoc mihi prodesse poterit: stutus autem et defunctis inutile, ut sentibus est damnosus. De loco autem non magnopere curo. Contentor poni ubicumque Deo placuerit, et his qui hanc curam suscipere dignabuntur. Si tamen expressius mea de hoc voluntas exquiratur, Sepeliri vellem, si Paduae ubi Nunc sum moriar, in ecclesia Sancti Augustini quam fratres praedicatores tenent, quia et locus animo meo gratus est, et iacet illic is qui me plurimum diluxit; inque has terras piis Precibus attraxit praeclarissimae memoriae Iacobus de Carraria tunc Paduae dominus. Si autem Arquadae, ubi

545쪽

ruralis habitatio mea est diem clausem, et Deus tantum mihi concesserit quod valde cupio, cappellam ibi exiguam ad honorem Beatissimae Mariae Virginis extruere, illic sepeliri eligo : alioquin inserius in aliquo loco honesto iuxta ecclesiam Plebis. Sin Venetiis moriar, poni Volo in loco sancti Francisci de Vinea illic ante ostium ecclesiae. Sin Mediolani, ante ecclesiam beati Ambrosii iuxta primum introitum qui civitatis muros aspicit. Sin Papiae, in ecclesia sancti Augustini ubi fratribus visum suerit. Si autem Romae, in ecclesia sanctae Mariae Maioris, vel sancti Petri, ubi suevit Opportunius, Vel iuxta ecclesiam hanc vel illam sicut canonicis placebit. Nominavi loca quibus per Italiam conversari soleo. At si Parmae, in ecclesia maiori, ubi per multos annos archidiaconus sui inutilis et semper sere absens. Sin ubicumque terrarum alibi, in loco Fratrum minorum si sit ubi: sin minus in quacumque alia ecclesia, quae Vicinior fuerit loco mortis. Haec de Sepulcro plura, slateor, quam virum doctum deceat, licui ab indocto dicta sint. Nunc accedo ad dispositionem earum rerum quae Vocantur bona hominum, cum potius sint Saepe impedimenta animi. Et primo equidem huic sanctae ecclesiae Paduanae, unde percepi et commoda et honores, Ordinavi animo iampridem pusillum terrae emere quod eidem testamento dimitterem usque ad Summam Videlicet ducentarum librarum huius parvae monetae, Vel

plus si possim. Sed ad hanc summam habeo iam verbolicentiam a magnifico Paduae domino ac domino meo Francisco de Carraria, quam vel in vita mea, Vel post obitum, quotiens Seu quandocumque petita fuerit, datu-

546쪽

rum osse non dubito; sicut ille cuius non actus modo, sed verba multam habeant in proposito veritatis firmitatem. Huiusmodi autem terram hactenus, intervenientibus aliis impensis, emere non valui. Si ergo ipsam emero, ut Spero, faciam instrumento emptionis poni quod ipsam emo animo ecclesiae relinquendi: et ex nunc ita facio, quamvis eiusdem terrae situm nondum possum in scriptis inserere. Sin autem, quoniam nonnunquam piae Voluntates propter peccata hominum deduci nequeunt ad effectum, dictam terram emere Vel propter impotentiam Vel propter negligentiam Omi Sero, logo ipsi ecclesiae Paduae ducatos ducentos auri ad omendum aliquantulum terrae ubi melius fieri poterit, de cuius proventibus perpetuum anniversarium animae meae fiat: et ipsi domino supplico, si tunc Vivet, sicut cupio et Deum precor, ut multos postea annos laetus

et felix vivat: vel si quod Deus avertat) tunc ipse

non ViVeret, precor alium quemcumque peneS quem rei huius erit arbitrium, quatenus ob reverentiam

Mariae Virginis, et mei, licet indigni et pusilli hominis

respectum, concedat hoc fieri; et decretum suum Super hoc favorabiliter interponat. Lego autem ecclesiae apud quam sepeliar ducatos XX: aliis autem ecclesiis quatuor Ordinum mendicantium, si ibi fuerint, ducatos V. pro qualibet. Pauperibus Christi logo C. ducatos distribuendos ut videbitur Iohanni a Bocheta custodi ecclesiae Paduanae: et hoc si hic moriar. Sin alibi, ad arbitrium praelati illius ecclesiae in qua reconditus sueror ita tamen ut de dicta quantilato nullus ultra singulos ducatos accipiat.

547쪽

Transeo ad dispositionem aliarum rerum. Prs

dicto igitur magnifico domino meo Paduano, quia ipse per Dei gratiam non eget, et ego nihil habeo dignum se, dimitto tabulam meam sive iconam Beatae Virginis Mariae opus Iotti pictoris egregii, quae mihi ab amico meo Michaelo Vannis de Florentia missa est, cuius

pulchritudinem ignorantes non intelligunt, magi Stri autem artis stupent. Hanc iconam ipsi magnifico domino lego, ut ipsa Virgo Benedicta sit sibi propitia ad filium suum Iesum Christum. Amicis minoris status, sed carissimis mihi, libenter magna dimitterem, si facultas esset uberior: sed an sectum libabunt. Magistro Donato de Prato, veteri grammaticae praeceptori, nunc Venetiis habitanti, si quid mihi dobotex mutuo, quod quantum sit nescio, sed utique parum est, remitto et lego: nec volo quod haeredi meo ob hanc causam ad aliquid teneatur. De equis meis, si quos habuero in tempore transitus mei qui placeant Bonganello de Vigoncia , et Lombardo a Serico concivibus Paduanis, Volo quod inter eos sortiantur qui primum elegat, quis Secundum. Et praeter hoc, dicto Lombardo, qui rerum suarum curam deposuit ut res meas ageret, obligatum me confiteor in CXXXIV. ducatis auri et solidis XVI. quos expendit in utilitatibus meis, et multo amplius. Sed facta ultima inter nos ratione, dictae quantilatis debitor remanSi, quam si ante acceperit, sicut spero cito sacere, bene erit. Alioquin Volo quod haeres meus ante omnia sibi satisfacere teneatur; de quo debito chir gr3phum meum habet, quod restituat haeredi meo ipso

548쪽

Lombardus. Item lego eidem Lombardo scypluim

meum parvum rotundum argenteum et auratum, eum

quo bibat aquam, quam libenter bibit, multo libentiusquam Vinum.

Presbytero autem Iohanni a Boclieta custodi ecclesiae nostrae breviarium meum magnum quod Venetiis emi pretio C. librarum. Ea tamen lege illud ei dimitto ut post eius obitum remaneat in sacristia ecclesiae Paduae ad obsequium perpetuum preSbyterorum, ut ipse presbyter Iohannes et alii Orent, Si eis placeat, . Christum et Beatam Virginem IIariam pro me. Iohanni de Cerialdo seu Boccatio, Verecunde Bdmodum tanto viro tam modicum , lego quinquagintagorenos auri de Florentia pro una veste hiemali ad studium lucubrationesque nocturnas. Magistro Thomae Bambasio de Ferraria lego - leuthum meum bonum, ut eum sonet non pro Vanitate saeculi sugacis, sed ad laudem Dei aeterni. Praedicti autem mei amici de parvitate huiusmodi legatorum non me accusent sed Fortunam, si quid est Fortuna. Propter hunc respectum distuli ad ulti naum quem primum eSSe docuit, Magistrum Iohannem de Horologio physicum, cui lego quinquaginta ducatos auri pro emendo sibi unum parvum anulum digito gestandum in memoriam mei. Do familiaribus autem domesticis sic ordino. Bartholomaeo de Senis, qui dicitur Pan caldus, XX ducatos, quos non ludat. Zilio de Florentia, domicello meo, Supra Salarium suum, si quid sibi debetur, XX ducatos, et si haberem alios aut plures paucioresve domicellos, Supra Salarium

549쪽

suum pro quolibet, florenos seu ducatos XX. Famulis duos pro quolibet: Coquo duos : isti, vel amici, et si vel domicelli seu famuli obiissent priusquam moriar, quod

eis legabam volo ut redoat ad haeredem meum. Omnium sane bonorum mobilium ut immobilium quae habeo vel habiturus sum, ubicumque sunt Velerunt, unum solum haeredum instituo Francisculum do Brosano filium quondam domini Amicoli de Brosano .civom Mediolani portis Vergellinae : et ipsum rogo non . solum ut haeredem, sed ut filium carissimum, ut PB-

cunia quantacumque sit, plurima sive minima, quia magna utique non erit, quam meis in rebuS invenerit, dividatur in duas partes, et unam sibi habeat, alteram numeret cui scit me velle, et de ea fiat quod me etiam velle scit. Duo antequam finiam hanc scripturam addenda . Sunt. Unum est, quod modium illud terrae quod habeo . ultra montes in Comitatu Venusino in villa seu castro

Valclusiae Dio cesis Cavallicensis. quia sino dubio eundo illuc vel etiam mittendo quodammodo plus eX penderetur quam res valeat, volo quod sit hospitalis dicti loci, et in usus pauperum Christi, et si sorte hoc fieri non posset impediento aliquo iure vel statuto, volo quod sit Iohannis ot Petri fratrum filiorum quondam Raymundi Clari montis, qui Monotus communiter dicebatur, et suit obsequiosus et sidelis mihi valde. Et si dicti si atros, vel eorum alter. Obiisset, Volo quod Veniat ad filios vel nepotes in memoriam dicti Moneti.

Alierum, quod illud modicum quod habeo dobonis immobilibus in Padua vel territorio Paduano, Vel in posterum habiturus sum, volo quini sit hariodis

550쪽

mei, ut caetera: sed hac lege quod nec per se. nec per alium possit horum aliquid alienari venditione, aut d natione, aut perpetua eInphythousi, aut alio quovis modo, nec etiam pignorari usque ad completos XX annos a die mei obitus computandos : quod propter utilitatos ipsius haeredis ordino qui ex ignorantia rerum labi posset; quas cum plene noverit puto non libenter alienabit.

Si autem sorte, quia omnes Sumus mortBles, nec omnino ullus est ordo moriendi, dictus Franciscus de Brosano quod averint Deus' ante me moreretur, tunc haeres meus esto Lombardus a Serico praedictus. qui plene animum meum novit, quem ut in vita fidelis-Simum expertus sum, non minus fidelem Spero post obitum. Haec iuro testamenti, seu alterius ultimae Voluntatis seu quocumque alio modo melius Valitura conscripsi manu propria Paduae in domo ecclesiae quam habito anno Domini MCCCLXX. pridie Nonas Aprilis., Et Nicolaum filium quondam sor Bartholomaei ac

Nicolutum filium sor Petri notarios instascriptos rogaViprout in eorum subscriptionibus insi ascriptis conti

netur.

Unum addo. quod statim post transitum meum haereS meus scribat super hoc meo si atri germano Petrarco monacho Carthusiensi in Conventu de Materino prope Massiliam : et det sibi optionem utrum Velit centum flore nos auri, an singulis annis quinque Vel

decem sicut sibi placet: et quod ipse elegerit illud sat. Ego Franciscus Petrarcha scripsi; qui teStamentum aliud secissem si essem dives, ut vulgus insanum putat.

SEARCH

MENU NAVIGATION