Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

FRANCISCES PETRARCA MALICI E S. P. D. Respond0t cuidam obiurganti quod Mediolani constitisset.

Malicia salutabis Ganum. Eius vulgare carmen responso non egere idem ipse qui scripsit saturetur, si videre omnia penitus posset. Sed error facti magna saepe sallit ingenia. Multi similia Scripserunt, sed nemo fuit qui, re comperta, Sententiam non mutaret. Metus et suspicio, amantium comites, per 3bSentiam crescunt. Multa de longinquo timemus quae sub oculis post laridenda cognoscimus. Ponat ergo metum et bonam spem concipiat de amico, cui non modo florentissima Italiae pars, sed si oporteat, quivis Indorum angulus aut extrema Taprobane patria est. Super his secundum tuam illam praerapidam eloquentiam disputabis ut tibi videtur viva voce, sed non aspera ut Solitus es : Sua-Viter, Oro te, Sine clamore , ' et sine accentibus horrificis, denique non barbarice, quaeso, Sed ita lice.

te epistolae, huam e eodiee bibliotheeae deprompsimus, haec praemissa leguntur: uuidam eloquens Ganus de Colle misit vulgarem s nettum Fr. Petrarcae per linguam cuiusdam lusoris nomine Malicia commode vulgaria recitantis, in quo prielatum dominum Franciscum commendat dicens ipsum esse mundi unicum solum et singulare lumen, hortans eum quod discedat a irrannide dominorum de Mediolano, et accedat ad libertatis i cum, et ipse dominus Franciscus alloquens portitorem sonetti qui proclam eionem iste) habebat quodammodo asperam et acutam, sic reSpondet. Ileic in codice sunt duo verba, quorum primum nullo modo inlellt-gere, alterum orationi convenienter aptare mihi impossibile visum est; scilicet Grebu tinsto.

522쪽

FRANCISCUS PETRARCA LUCE CHRISTIANO PRAEPOSITO S. ANTONINI PLACENTIAE S. P. D. Do iisdem rebus quae ad Olympium litteris 2, 3, 4 et 5 libri VIII Fam. scripta Sunt.

Motus crebris quidem et Validis precibus magnifici Paduani domini, cui propter Singularem atque segregiam humani latem suam PBrus OSSe Coeperam multis annis ante quam cognitus, et veritus ne mihi vel inertiae adscriberetur vel superbiae, si tanti viri iam intensum desiderium diutius distulissem, de Parma discussi X. Martii hora III; V. autem Maii hora IX. Deo dante, sanus incolumis Sum reversus. Et ut prius expediam quod te primum, frater, expectare arbitror, qualiter scilicet per illum milissimum atque optimum dominum visus Sum qualiterque tractatus, hoc unum

dixisse velim, de illo quidem merito dici posse quod

ait de Carthagine Sallustius, eSse de actibus sui S melius tacere quam parum loqui. Unum sane de multis omnium maximum, Vulgari sorte iudicio, meo autem, etsi magnum in Se, maiorum tamen comparatione minimum, dicam, ut fraternum animum prosperitatis meae, Seu Verius nostrae, participem faciam de longinquo. Siquidem generosus ille semper et artificiosissimo liberalis mores meos atque animum Solicite contemplatus, ut me ad trahendum interdum Paduae moram honorificis quibusdam, ut ita dicum, compedibus diligaret, iuvenem quemdam canonicum Paduanum sanguine sibi coniunctum per Viam permutationis ad resignandam

523쪽

5lῆ praebendam suam quaedam sibi maiora pollicitus . induxit, et ita per manus domini Legati, assistento opiscopo Paduano, et grande mihi nimis atque humoris meis intolerabile testimonium perhibente, praebendam ipsam Paduae obtinui . cumque ingenti totius ecclesiae laetitia possessionem eius sum pacifice consequutus die sabbati post Pascha. Et haec do lota illa materia dicta sint, reliquis omnibus in tempus aliud, et, si Deus

annuerit, Vivae Vocis oraculo re Servati S.

Verum quia nihil ex omni parte solix aut dulce

dum vivimus, omnisque dulcedo hominis multis amaritudinibus respersa est, ita mihi accidit, ut dum eo ac redeo, exoptatissimum mihi tuum et Mai nardi nostri colloquium conspectumque, care frater, amiserim. Itaque

laetus in itinere quis crederet Τ), in domo propria tristis sui comperiens vos illic fuisse mei videndi dosiderio, superatis Alpibus atque omni viarum asperitate caleata, tandem me in patria non in Vento, magna velut spe frustratos, dolentes ac solicitos abiisse. Vix vere lacrimas continui haec a meis famulis audiens, et litteras, quas tanquam eximiae dilectionis obsides in bibliotheca mea dimiseratis abeuntes, relegens B tque considerans cogitabam, et ex me ipso in eo statu Vestros animos metiel ar. Siquidem aspera in 'meliorem partem nectere sapientis est, cogitare coepi fortasse haec vobis divinitus accidisse. Siquidem me, ut Optabatis, inviso, facile poterat uterque vestrum amici Visione contentus, nihil aut modicum de reditu cogitare. Nunc Vero non Solum cum eadem qua Veneratis Siti, sed et ampliori, et per amici absentiam, ut auguror,

irritata digressi, fiet quod assidue de reditu cogi tutis,

524쪽

ac mihi per paucorum dierum abSentiam, multorum forsan annorum praeSentia in pOSterum compensetur. Certe ego sic mihi fingo, sic spero, et in hac spem ullis licet obsessus angustii S acquieSCO.

Et sic ad illud venio quod principalius in litteris vestris, ni salior, intenditur. Hic igitur, fratres, aperito

Mures, quaeSO, animumque: de Summa enim rerum nostrarum loquuturus sum. Multa quidem altius dicipOSSent, at non multa, quae quidem ego noverim, utilius. Sed de hoc omnes vos videritis, amici: quod enim uni dico omnibus dico; et cupio, si fieri possit, has litteras per Ora omnium circumferri, et si quis ibit istinc

ad occidentem nuntius, Ludovico nostro nominatim dirigi, ut omnes intelligant vel sensus meos, Vel ineptias. Simpliciter sorte sed certe fideliter loquutum satebuntur. Nunc ad rem Venio. Frater, aut iam Viri sumus, aut profecto nunquam erimus. Nemo nobis blandiatur: nemo iuventutis ampullatione decipiat. Non sumus decrepiti certe, sed nec pueri. Decet itaque non muliebriter, non pueriliter, sed viriliter atque acriter cogitare quid sumus, et quibus undique periculis circumventi, qualis denique Vita hominis, quam fugax, quam incerto, quam DR-gilis; meminisse quam brevi temporis spatio tanquam Somnus aut umbra praeterierit, et ab oculis nostris evanuerit quidquid in terris carius habebamus. Piget et impedior gemitu carissimas omnis status ac Sexus ot mihi vel sanguine , et amore iunctissimas enumerare PerSOna S, quas annus hic pestifer, et de omni Saeculorum sorte eradendus. intempestiVa morte praeripuit. Pauci quidem ex omni grege hominum, pauci

525쪽

5 is admodum lateor superstites, cum quibus vivere cupiam et mori; et ut ad praesens de absentibus tantum loquar, esti S v0s duo quos pridie ignorans hospitos habui : ost Ludovicus noster ; nec Guidonem Septem, nec Barbatum meum, certe nec Romanellum ab hoc numero Segregarem, nisi quia in eis dissicultates non modicas, atque alia vocatos eos fortuna video. Ad vos itaque tres restringor. Neque nunc de dominis loquor quorum benevolentia sl rari potest, conversatio non potest. Obstat enim mutuo convictui disparitas fortunarum: alioquin alios dinumerarem, atque in primis dominum episcopum, de quo utinam aliquid videamus,

quod quotidie videor videre, quod et valde possibilo

ost, Deo simul et gloriae eius et quieti nostrae misericorditer providente. Sed redeo ad id quod non modo possibilo, quin facile etiam reor. Tres estis ot ego Sum

quartus. Omnium animos ut meum proprium noscere

videor. Quid nos impedit quominus pariter istas vitae reliquias, quantaecumque sint, in tranquillitate animi et studiis bonarum artium transigamus, et si in freto via inimus, ut ait Seneca, moriamur in portu8 Quid nos impedit ' Dicat qui novit: ego enim lateor me neScire. An quod uni quondam et communi domino obsequentes sucimus, id nobis iam viventes non audebimus, plusque in nobis potuit servitutis studium quam libertatis amor' Animos scio hominum, ut dixi: sed nescio χrsan impedimentum Fortunae. Et tamen omnia didicisse iam pridem debui, experientia magistra. Quid enim in

ullo vestrum unquam suit mihi occultum' Non sumus principes terrae et maris, ut ait Aristoteles : certe: nec oportet ad beatam vitam. Habemus quantum sufficere

526쪽

potest animis modestis et sese componentibus ad naturam. Et si habet unusquisque quod sussicit, quid metuendum suspicemur' omnibus abundabimus, mihi crede, magisque sorsan invidia nobis quam inopia

metuenda est. Quid expectamus igitur' Cur mari, cur montibus, fluminibusque disiungimur 'cur non eosdem iungit una domus quos iunxit ab Olim unitas voluntatum ' Quid, precor, obstaculi, aut quid distic ullatis intervenit, nisi quia nova et insueta quaelibet reformidat

animus ' Ego quidem non solum conscienti e meae, sed et praesentis epistolae laetus te Stimonio, culpam omnem, ignoscite fratres mei, in VOS, Seu VeStrum aliquos quicumque illi fuerint, ad salutare consilium tardiores r torqueo, coram Deo et hominibus proclamans per me non stare quominus identitatem animorum nostrorum corporalis praesentia comitetur. Omnium nempe minimus sum, et si non essem, fieri Volo. Vel vocantem

sequimini, vel unanimiter eVocate. Quid stamus, quid expectamus, quid Somniamus ' Vel praecipite, Vel pare te: mihi sane praecipere durum, parere facile est; ideoque vocanti saepe Ludovico nostro paratum me obtuli, si negocium Cavallicense succederet: per quod et honestus in illis locis manendi color, et Vitae neces- .saria quaererentur, ire quo sibi libuisset, non ignarus quidem rerum harum et illarum, sed sciens vos ibi ego quos mihi solos fortuna reliquerat, amoris nostri' veluti uncis validissimis ac tenacibus retrahebar, licet, ut in epistola quadam testa lus sum, viderer mihi oportu in tempestates media S reverSurus : sed, ut dixi, Omnia vincens aut Vinciens amor, non dissimulantem quoS in scopulos B gerer, urgebat. Nunc, frater, mutato

527쪽

sunt omnia: et vos inde abestis, et Ludovicus meus qui solus ibi est, quamvis unus in animo meo poς sit omnia, quamvis inveteratae consuetudinis vi, et ipse ibi esse, et omnes suos, meque ante Blios secum habere cupiat, nunquam tamen audebit omni spe abscissa , illas me ad terras arcessere, ubi Omnes alienigenae et peregrini sumus. Νeque enim ludus est hominibus mortalia et caduca corpuscula trahentibus, dicere quod animae selices corpore resolutae apud Virgilium loquuntur:

Nulli certa domus, lucis habitamus opaci S, Riparumque toros, et prata recentia rivis Incolimus.

Si enim ista 'sufficerent, posset utique Valli sciata Sanobis omnibus abunde rivulos ot herbosa cubilia ministrare. Sed alia quaedam exigit natura. Est enim certa vel physicae Vel poeticae necessitatis meta, quam praeterire Su Spectum est. Non est per se sussiciens, ut ait Aristoteles, naturam speculari; sed oportet et co pus sanum esse, et cibum et reliquum famulatum existere neque enim cantare sub antro Pierio, tyrsumve potest contingere saeVa Paupertas, atque aeris inops, quo nocte dieque Corpus eget,

ut Satyricus ait, magno ac perpetuo apud doctos philosophici poeticique dogmatis consensu rerum, Sed Verborum varietate multiplici. Igitur Clausa vallis, ut coeptum Sequar, ad aliquod breve tempus, urbanarum voluptatum taedio assuctis, ut olim, diverticula non inamoena sussiceret: in longum certe nec promitteret

528쪽

necessaria, nec praestaret. Nobis sane, Si sapimus, non

in longum modo, sed in finem quoque prospiciendum est . ut vitemus illud Senecae quod humano generi lacit

improperium, ubi ait: de partibus vitin cogitare omnes, neminem de tota. Vere sic est enim, et hoc est quod consilia nostra praecipitat, ut inter occupationes l3m varias miserandum simul et ridiculum in ignoremus quonam fluctuantis vitae gubernacula dirigamus. Scio Clausae vallis optabilem pestivo praesertim tempores lationem : et si ulli unquam secessus ille gratus suit mihi fuisse gratissimum, decennis indicio est mora. Quod si apud te, imo vero apud alterum me, Sine iactantia gloriari licet, pace montium, ac sontium, BC

silvarum quid habet locus illo gloriosius habitatoro Francisco Quod idcirco dixerim ne quis dubitet moillud rus nunc spernere, quod mihi meisque rebus aptissimum semper inveni, ubi saepe curas urbanas rustica requie permulavi: quod non tantum electione ipSa. Sed 3grestibus muris, et, ut spero, Solidiore coemento, Verbis atque carminibus illustrare studui. Illic, iuvat enim meminisse, Asricam meam coepi tanto impetu tantoque ni Su 3nimi, ut nunc limam per eadem reserens Vestigia, ipse meam audaciam, et magna operi S sundamenta quodammodo perhorrescam. Illic et opistolarum utriusque stili partem non exiguam, et pene totum Bucolicum carmen absolvi, quam brevi dierum spatio, Si noris, Stupeas. Nullus locus aut plusocii praebuit, aut stimulos acriores. Ex omnibus terrisae speculis illuStres viros in unum contrahondi illa

mihi solitudo dedit animum. Solitariam vitam religio-Snmque otium, singula ibi singulis voluminibus per-

529쪽

EPISTOLA VI.

523stringenda et laudanda suscepi. Deniquo iuvenilem aestum qui me multos annos torruit, ut nosti, Sperans illis umbraculis lenire, eo iam inde ab adolescentia

Saepe confugere, Velut in arcem munitissimam solebam. Sed heui mihi incauto: ipsa nempe remedia in

exitium vertebantur. Nam et his quas mecum addu-Xeram curis incendentibus, et in tanta solitudine, nullo prorsus ad incendium occurrente, desperatius

urebar; itaque per os meum flamma cordis erumpen S, miserabili, sed, ut quidam dixerunt, dulci murmure Valles coelumque complebat. Hinc illa vulgaria iuvenilium laborum meorum cantica, quorum hodie pudet ac paenitet, sed eodem morbo assectis, ut videmus acceptissima. Quid multa' Si quaecumque alibi, cum his quae ibi scripsi, conserantur, loca omnia locus ille, me iudice, hactenus superat. Est igitur eritque dum Vixero, sedes illa mihi gratissima, commemoratione iuVenilium curarum, quarum usque ad hanc aetatem in reliquiis elaboro. Veruntamen nisi nosmetipsos saltimus, alia quaedam sunt Viro tractanda quam puero: et ego aliud illa aetate non Videram. Obstabat enim recto iudicio caecus amor; obstabat aetatis imbecillitas paupertasque consilii: obstabat reverentia ducis no- Stri, Sub quo esse pluris erat quam libertas : imo sine quo nec libertas, nec vitae iucunditas plena erat. Nunc et illum et quidquid dulce supererat uno pene naufragio amisimus; quodque sino suspirio dici nequit, virentissima olim laurus 1 mea, vi repentinae pestis exaruit; quae una mihi non Sorgiam modo, sed Druentiam Ticino secerat cariorem : velumque, quo oculi mei tegebantur, ablatum est, ut videam quid inter Vallem

530쪽

clausam Venusini, et apertas Italiae valles collesque

pulcherrimos et urbes amoenissimas ac florentissimas intersit. Et tamen vide quantum Vetus consuetudo Va tot. Adhuc ad illam vallem remeare non renuo, Silamon honestus ibi vitae modus ostenditur, qui quoniam ostendi nullo pacto polost, et de re certissima nimis diu disputo, ideo, frater, tuum et Mai nardi consilium sino haesitatione complector, et ambobus videor proprie admodum responsurus Iulii Caesaris exemplo qui Oppio Cornelioque scribens consilio, inquit, vestro utor libenter, et hoc lubentius quod mea sponte facere ideonstitueram et sic in litteris dicere : sic constitueram sic faciam, eoque securior quod video mecum talium amicorum concordare sententiam. Νon ibo, nisi sorte, quod non spero, Socrates illo meus emicacioribus moVOCibus excitaret: consilioque vostro in Italiae finibus aetatem agam. Vita' enim, ut spero, erit hic iucundior, et mors selicior, et suavius sepulcrum, sicuti in quodam loco dixisse me recolo, et ut me ipsum aliquando incipiam allegare,

post praelia tanta Fortunae Ausonia saltem tellure recondi, Dulce mihi, et patriis longum requiescere saxis, Seraque cum si agile tumulum convulserit aetas Lenius Hesperia cinis hic agilabitur aura.

VOS etiam, fratres, vos etiam huc, si qua quietis est cura, dissolutis vel potius abscissis Occupationum Vestrarum laqueis . sestinanter dicerem venite, et Videle. Sed venistis ot vidistis. Quae si vobis regio me ab- . Sente usque adeo placuit, quid saceret me praeSente,

uuae sequuntur in codice Bart,eriniano desiderantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION