Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

quum naturalis amoenitas locorum amici convictu et Sermonibus condiretur 'Neque mihi superbiae detur quod ad me alios trahere potius quam ipse sequi videar: ad utrumque ex aequo paratus est animus. Quod si omnibus circumspectis nusquam nostris tempestatibus tranquillior portus e St, quod uterque Vestrum suis testatur litteris, et testimonio nostro. cui sorto plus fidei dabit Ludovicus cui notum fieri postulo; quid tandem unum in locum con Venire nos vetat, qui, ut idem Saepe repetam, in una iam pridem convenimus voluntate ' Habemus quod satis est. Quidquid amplius petimus, non

naturae sed cupiditatis appetitus est, cui nullus m dus, nullus est terminus. Declinemus infinitum, quaeSO, illud chaos et inextricabilem labyrinthum. Habet hoc avaritia proprium atque possimum: torquet curis inanibus, nec animum satiat sed incendit, et quo nihil est delerius, praesentibus uti prohibet, dum ventura pollicetur. Nunquam haec habendi sitis plura quaerendo sedatur. Ego quidem, quod de, Vobis, amici, tanto magis Spero quanto plus in Vobis modestiae novi, ego posui cupiditatibus meis modum, et oraculi loco Horatianum illud accepi:

Semper avarus eget: certum Voto pone sinem.

Posui, fateor, hunc finem, et Deo saVente attigi, nec . verebor ne mihi segnitiem obiiciat haeres meus. Mihi enim Vivo non sibi, et rerum mearum cum amicis dominu S, non negociorum eius, qui fortasse nondum mihi cognOScitur u gestor Sum. Pro me autem quid tantopere laborandum ost ' Plus obtulit mihi Fortuna quam no-

532쪽

APPENDIA LITTERARUM.

cessitas requirebat, et timeo ne sim onustior quam oportet. Decet expeditum esse impedito itinere gradientem. Quid igitur nunc etiam inutiles sarcinulas cogitamus ' Eleganter ait Flaccus :Vitae summa brevis Spem nos vetat inchoare longam.

Ita est; non fallitur: nihil est verius. Etsi enim vitae huius angu Stia S, quo possumus modo, petatum scilicet operosa distinctione laxemus, et in quantaslibet minutias dividamus, re luc tamen in unam cuncta congeriem, et curiosius scissa redintegrans, a primo ad ultimum quamvis longissimae vitae diem totum simul mente complectere: saluberis summam huius rapidissimi temporis esse brevissimam. Huius ipsius, si retro circumque respicimus, bona pars nobiSexacta est. Colligamus nos igitur ad eXtrema Viarum, quodque non ambigitur; duriora, abiectisque Super-Vacuis, necesSaria teneamus. Quid procrastinamus 'quid disserimus' Dies diem, mensis menSem Sequitur,

Atque in se sua per Vestigia VolVitur annus,

ut praeclare ait Maro : desinendoque reincipit et nunquam sic desinit ut quiescat. Quis igitur expectandi modus' Aut quis finis' Canos iam comites senectutis et nuntios mortis aspeximus. Quid amplius praestolamur' An ut oculi senio caligeni, tremant poplites, terga curventur' Primum, quis mathematicus tam longae nobis sponsor est vitae' Esto: sit Petosiris, sit Necepsus, sit Nigidius ex nostris, sit veritas demum ipsa: quanta tamen amentia est quod iustis in spatiis

533쪽

52Tot ex commodo fieri potest, inter angustias differre' Praesertim quia ut vini et olei, sic temporis et vitae Dex in fundo iacet. Ad illam te, cum Superiora negle-Xeris, reSerVare ridiculum. Volum solet esse viatoribus ante noctem hospitari. Accingamur, ObSecro, et

post multos itinerum labores, illi nos aeterno tandem hospitio praeparemus. In hoc vobis, luce mihi caluores fratres, si quid in me opis aut consilii est. si quid oblectationis aut giatiae ex me sperari potest, si quid subsidii ex his rebus, quas improprie meas dicunt,

cum Fortunae sint, denique me ipsum, quod sine artingantia possum, libellos atque hortulos meos offero, et si quid est aliud. Sunt autem non pauca, quorum indiget inops haec et mortalis vita, quae nominatim stilo inseri decor Uetat. Habitationem meam per me non sic) approbare videmini. Parva est, lateor, sed iucunda, Sed salutaris , Sed salubris, et certe paucorum hominum ac bene concordum late capax. Habemus aliam domum Vicinam ecclesiae, non quidem noStram, Sed archidiaconatus nostri propriam. Illam, ut arbitror, non

vidistis, quam idcirco non inhabito quia ibi cum tribus aut quatuor famulis solus sum : sed si tres in unum Fortuna coniungeret, non deerit nobis urbe media, quale apud Virgilium habuit rex Latinus :Tectum augustum ingens centum sublime columnis

Illa me domus expectat Vacua interim et deSerta, et de vestra conqueritur tarditate, qua deSunt nonnulla .... Paduae iuvabit moram trahere. Erit nobis hinc Bononia, Studiorum nutrix, in qua primum adolescentiae

534쪽

528 APPENDIX LITTERARUM.

tempus expendimus, et dulco erit, mula lis iam non solum animis sed capillis, antiqua revisere, et firmiore iudicio civitatis illius, simulque nostrorum animorum habitum, et ex collatione temporum, quanthium Vi-Vendo procesSerimus contemplari, cuius et terrost domino

miro , meo ac mihi propitium negabis sic . Erit indo Placentia et Antonini tui venerabilis domus. ubi et omnium hospes eris. Occurrent, si paulo longius proficisci libeat, hinc Mediolanum, illinc Ianua: illa terrestrium haec maritimarum decus urbium, ubi otiam me amicis non carere gaudebitis, hanc quoque, qua nulla pretiosior est Supellex, participantes ut reliqua. Quis enim dimidium amare, et dimidium non amare ρο-

terit' Becte quidem Horatius Virgilium dimidium

animae sum vocat, quod dictum placuisse legimus Augustino. Qui ergo unum ex nobis amaverit, amet alterum necesse erit. Sic erimus bonis Omnibus caris- Sinai, malis autem, quorum infinitus: est exercitus, nech OSteS erimus, nec amici profecto, nec coniuncti. Vultus

3 Spicient, unimos ignorabunt. Sequemur enim illius consilium qui monet ut inter omnia dissimillima frons nostra pollulo placeat. Putabunt illi nos agere quod

Vulgus agit: nos nostrum aliud negocium et sorte maius aliquod agemus. Denique, ut Semel eXpediam, aut felices erimus, aut non multum a felicitato 'distantes quo nobis studiosius celerandum est. Est enim nobis naturaliter solici latis innata cupiditas, quam Scimus sine amicorum solutio non posse contingere, et licet veniat ad nos, ut ait Seneca, ex his quos amamus gaudium, quod est, ut ibidem ait idem, leve ote Vanidum : conspectus, et praesentia, et con VerSalio

535쪽

529 habent aliquid vivae voluptatis. Ibimus vacui curarumper eos quibus incredibiliter delector Tyrreni maris an- si actu S, et optatum Semper otium, . quod nobile' illud amicorum par Scipio ac Laelius post labores bellicos in Caietae litoribus consequutos suisse nOVimus, nos post studiorum vigilias in Ianuae litoribus sortiemur. Si qua autem hac terrarum parte satietate erunt animi, alia nobis Patavii in regione Vallis Cispadanae nec minus tranquilla, nec minus idonea sedes est, ubi non parVa portio felicitatis nostrae fuerit, talis illius viri ac de nobis bone meriti meruisse convictum. Erit- . que nobis ad latus omnium quas ego viderim et vidi cunctas sere quibus Europae regio superbit) miracul sissima Venetiarum civitas, eiusque dux illustris,

honoris quoque causa nominandus, Andreas, non minus bonarum artium studiis, quam tanti magistratus insignibus vir clarus, qui et ipse de illorum numero esse non erubuit, qui, nescio quo salso nomine decepti, me ante Omnes quidem conspexerunt et dilexerunt. Erit

et Tarvisium aestivis deliciis et fluminibus civitas insignis et sontibus, unde omnis tristitia quam longissime relegata est. Ita quotiens identitas taedii mater ossun-derit, aderit optima fastidii medicina varietas, et quidquid molestiae obrepserit, alterno colloquio, et locorum talium mutatione purgabitur. Nescio quid aliud dicam: et sentio me animi calore longius quam destinaveram proces Sisse. Unum hoc identidem, quod sine hortatum eo tibi in animo esse perpendi, inculcare non desinam. Con Veniamus, oro, impigre in hunc locum Omnes, si locus hic omnibus placet: alioquin e toto orbe terrarum nullum enim mundi latus, nullam barbarium

536쪽

APPENDIX LITTERARUM.

. recuso cligite qui vobis tribus placeat locum. Ego an

sectus meos exuo, ac iudicium proprium abiicio, vestrum sequor: et modo simul esse liceat, bene erit. Eligilo ubi quod restat pacifice Vivamus, ubi aequanimiter moriamur; et ut in preces ac Vota concludam, inspiret utinam nobis consolator Spiritus in hoc saltem conspirare, ut dum spiramus adhuc, ad requiem aspiremus, et qui lota die. Suspiravimus, respiremus ad Vesperam. Vale, frater amantiSSime, nostri memor.

XVIII. Mai.

FRANCISCUS PETRARCA IOII ANNI MORI DE FLORENTIA S. P. D. De oratione quam logendam misit gratulatur.

Orationis celet errimio, quam his diebus proximis nomine reipublicae legatus in oculis Romani Pontificis habuistis tantillo mihi mandantes eXamen, Oratorum decus, geminam Sensibus mois admirationis materiam praebuistis. Tanti enim eloquii inspectorem me Voluisεe, quando ita videbatur, et stuporem tacitum ingerere satis erat. Ipsa siquidem oratio talis est ut reprehen-SOrem spernat et laudatore non egeat, admiratorem Vero bene culta non reSpuat. Ego autem nec ille Suma quo etiam ubi res exposceret, possent tam grandia Sperari, et, ut Virgilii verbis utar, haud equidem tali me dignor honore. Ad haec, quisquis sum, Vobis non ignotus esse crediderim, sed una licol visione notissi-

537쪽

EPISTULA VII.

mus. Caeterum utriusque mihi adini rationis molem meditatio confestim subsequuta discussit. Primum enim quod attinet ad orationis eximiae venustatem, Scio na-

tui aliter inesse formosis ut sint prae caeteris de augendo servant que decore solicitae. Hinc non suo tantum, sed alieno comuntur arbitrio, nec accuratius Se ulla circumspicit, et mendas quantaslibet meditatur in Speculo, quam quae suae formae praecellentis est . conscia. Et sane in egregia facie desectus Omnis apparet ostenditque ioculos quidquid vel minimum a reliqui oris candore discordat. At contra cui satis sua

displicent, Secura progreditur, et alium de se, satis ipsa sibi nota, non consulit, nec speculo iam creditura, nec a inicae. Nihil igitur miri est si oratio quoque Vestra in publicum ventura subsistit parumper, et de coloribus suis alteri credere mavult quam Sibi. Quod autem in hac re, in tanta turba doctorum hominis unius indocti consilium delegistis, atque intra tot, ut . ita dixerim, linces carens talpa luminibus placuit, non Vester, sed amoris eSt error, cuius, ut nOSti S, caeca solent esse iudicia. Consilium occidendi Iulii Caesaris, quo nullum unquam maius de morte Puri hominis agitatum est, nondum vol tenui sγllaba extra principes coniurationis egluxerat. Idipsu in coniuratorum princeps M. Brutus Vir acer et strenuus

ad eam diem viris amicissimis diligentissimo occultatum, uxori propriae dissimulare non potuit, quodque vix apud se ipsum tacitus sino pavore cogitabat, id illi narrare non timuit. Quid igitur' Nunquam ego Vi rum talem tam pueriliter errasse crediderim, nisi quia

Suggerebat amor animum Remineum tanto non impa-

538쪽

rem arcano sic ducere cui Superaedificari posset, et cui tuto quaevis altissima crederentur; nec mihi pe suaderi potest aut tunc illum mulierculae, aut Vos nunc

quodammodo Datornus amor coegisset. Caeterum ne longe evager, de transmissa oratione grates ago,

qualicumque iudicio vestro laetus, sive dignum tanto honore credidistis, sive dignum essicere voluistis. EPIST0LΑ VIII.

FRANCISCUS PETRARCA PRINCIPI ROMANO S. P. D. Nuncium eius ad Druentiam captum et vulneribus assectum esse, in eoque laesam exprobrat maiestatem.

Quid hinc humanitatis ac clementiae, seu quid Omnino iustitiae sperare possis, excellentiae tuae nuncius eX pertus testabitur. Novum genus saevitiae: puerum incomitatum, incautum, innocentem hostiliter aggredi: virgulam, Si quid sacri esset, et vereri et timere debuerant, capsulam quoque graVissimis et suavissimis litteris resertam in caput immoritum, donec utrumque frangeretur, allidere: ipsas quoque litteras, quae marmoreos B nimOS mollire potuissent, disceptas cflandere. En hospitalitas, en caritas i Ad Druentiam captus, tortus, sagellatu S, et civitatis ingressu prohibitus nuncius tuus, mina Sque cum verberibus ac Vulneribus reserens, ad pedes tuOSVertice cruentato redit. Ohi vere Durentia, ut vulgus 39-

Nonnulla in codice certo certius hic desunt quae, si voluissem, iacito supplere poteram. Satius tamen duxi lectoris id arbitrio demandare.

539쪽

533pellat, durities gentium, Sive ut quidam scriptores

vocant, Ruentia, a ruendo diceris, praeceps numen damnosumque, cuius accolae nihil undis et alveo mitiores, et ipsi tanto impetu in quodlibet scelus ruunt. O impudentur elati: o irreverentes et indevoti omnes: ο non tua sorbens, et tumide in dominum insurgens Sorca; o Rhodanus rodens omnia, sic Tuberim recognoscitis, sic Romam dominam honoratis' O Avinio cuius vinea si quid coniectoribus fidei est) botros amarissimos et cruentam profert Vindemiam, sic dominam Romam colis, sic tui, sic illius, Sic propriae servitutis sic summi imperii memor es ' Vae tibi, in solix, si illa coeperit expergisci, imo Vero si- caput extulerit, et dormionti sibi illatas iniurias et damna prospexerit. Experrecta enim iam nunc est, crede mihi: non dormit, sed silet, et somnia praeteriti temporis sub silentio repetit, et quid surgens actura sit cogitat. Expectato paululum sit videbis magnalia in Orbe terrarum, fierique mirabere quae ante factum impossibilia iudicasses. An quid sis, an ubi sis, an cui subsis ignoras' An provincias nomen nescis unde descendat ' Quisnam iuror hic, quaenam ista dementia' Sic modico sereno tempestatum omnium subrepsit oblivio ' Siccine provinciarum dominam Veneraris' Sopita erat, tu mortuam credidisti ac velut morte dominae libertati reddita adhuc servam tepulasti, nisi libertatem ipsam flagitiis approbares. Esse aliquid, posse aliquid videri cupis: nos aliquandiu te

voti compotem deliberando fecimus. Τempus est ut, nobis admonentibus, resipisca S. Mullorum mempe potentia non in propriis viribus, sed in aliena debilitatolandata est: verum haec, ad Vei Sario Con Valescente, cor-

540쪽

ruat oportet. Tunc ergo quid fueras intelliges, cum quid adhuc sit Roma cognoveris, cuius modo nuntiis sic in . Sullas, putans non esse qui vindicet. Falleris, ineptis. insanis. Est qui vindicet in coelo Deus, est qui vindicet in turpis amicus Dei, quem tu ne SciS: Sunt Vires, qua Sile suspicari quidem polos. Ah miserat Sed experiuro

illico, ut spero. Tuae nobis vim nostram iniuriae reddidero. Cum primum dolere coeperimus, magno tractu et ad sanitatem et ad robur accessimus. Tu Vero reS DO-Stras miserearis, vir illustris. Erige Surgentem patriam,

et gentibus incredulis quid nunc etiam Roma possit ostende. De reliqua enim Italia, cui dubium est quinquantum potuit pOSSit, nec Vires. nec opes, nec BnimOS

descere, sed consensum' Qui si unus adsuerit, illudentibus nomini Italico tenore praesentis epistolpu propinquam Stragem perniciemque dennia et O. Tu, inquam, quem tantae rei ducem sata con Stituunt, pergo qua coepisti. Nihil sormidabis: nubeculae istae solo radiante dissilient: vulpecularum insidiae leonis impetum non serent. In gressus es gloriose: i sortiter, i constanter ad reliquu. Ostendo superbiae quantum humili late sit inferior, avaritiae quantum largitale pauperior, sallaciae quam stulta sit adiecta prudentiae, voluptati quam turpis admota temperantiae ac decori. AgnoScat tandem sucus hypocrisis quam nihil sit ubi vera virtus affulserit. Eia ago rumpe moras, et ranam tumore ridiculo molem solidi bovis imitantem protere, si ange, conculea. Non loquor ut incilem. Non impulsore, nec lenitore indiges, et calcar et si denum in potestatu habes, sed dolorem animi tacitus ferre non potui. Dolor loquendo actus querelam duxit, et vicissim sermo indignationi alimentum praebuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION