장음표시 사용
511쪽
god masculas, et, si detur, pium aliquid ausuras, proque virili portione usque ad iustitiae patrocinium erupturas. Cuni saepe igitur antea, tum precipue post eum diem solito saepius tecum sum; saepe subit desperatio, saepe Spes, Saepe autem intor utramque Mitante animo mecum dico: Ohi si unquam .... Ohi si in diebus meis accidat. . . . Ohi Si iam clari Oporis et tantae gloriae sim particeps. Dehinc crebro ad eum, quem in deliciis Crucifixum habeo, Versus, moesta Voce atque oculis humentibus exclamo: Iesu bone et nimium mansuete, quid hoc est ' Exurge. Quare Obdormis' Murge et ne repellas in finem. Ouare faciem tuam avertis p Oblivisceris inopice nostroe et tribulationis nostrast 2 Protector noster aspice Deus. Vide quae patimur, et unde: quaeVesub clypeo tui nominis ab hostibus tuis fiunt. Vide, et Vindica: sin minus, Occurre priusquam mortiferi vis veneni vitalia membra corripiat, et extremis malorum obruamur molibus. Quid agis in te sperantium salus 'quid, SalVator, cogitas, quid haeres' quamdiu oculos avertes, quamdiu nostris non tangsire miseriis, quamdiu nullum tantis laboribus moclum ponos' An mala nostra non Vides, quem nec coeli ambitus, nec abyssi profunditos sallit, nec stillae oceani, nec silvarum solia,
nec arenae maris, nee stellarum numerus, nec Rnimantium multitudo, nec herbarum varietas' An odio tibi
sumus quOS u Sque adeo Sic amare consueVeras, Ut nostri amore Victus, coeli regnator Deus, in terram descenderes atque homo moriturus adscenderes in crucem' An sorte vides et diligis, sed retrahit impotentia succurrendi ' At si non es 0mnipotens, quid Speramus ZAn te terret vis hostium tuorum 8 Sed nondum puto
512쪽
saeculi nostri superbia fecit homines Deo pares. An potius misericordia iudicium fraenat' Sed vido, iudex insallibilis, vide ne dum paucis parces perdas innumeros, et pietas sceleratis exhibita sit crudelitas bonis, innoxiisque pernicies. . . . Sed quid, loquor homuncio' quis ego sum qui tecti in litigem' Tibi nos ac nostra committimus: tu videris, qui creasti, memor imbecillitatem nostram diutius sub tantarum aerumnarum cumulo non posse Subsi Stere. Itaque ser Opem Opportunam, dum adhuc quidquam reliqui est, ne, si perire permiseris, suscitare habeas qu0S Salvare potueris. Adesto, spes noStra, et quod quotidie iteramus, in adiutorium nostrum intende ac festina: et vel tot mundi mala, vel mundum ipsum finias precamur. EPIST0LA III.
FRANCISCUS PEtRARCΛ GUBERNATORI PATRIAE S. P. D. De vitae suae dispositione.
Fervet animus te videndi desiderio, pater alme. Sed civitas torret obstatque visco illita tenaci, cuius odio caritatis vincitur ardor. Crebro ad te venire assiduus quidem impetus urget: tunc Sine mora egre-
Hanc epistolam reperies post tractatum De Vita Solitaria M. Petrarcae impressum Mediolani anno domini 493 per mailisιrum odericum Selmemeter. qui asservatur in urbana biblioth. Casanatonsi N. VI. 33J: eiusdemque epistolae primam partem habes etiam in quodam volumine cui titulus: Rodulphur Agricola: de formando studio. Basileae per ΗΕNnt ΓΗ
513쪽
dior, et versus incedo patriam. MOX perhorresco murorum ingressum. Tunc redeo et intro, et mihi solamen unicum tecum pia mentis parte conVersor, ibique cernotui estigium meo pectori sculptam. Hinc te video, hinc acquiesco, et mihi tecum moranti sari tuo incipis oloquio, et quid in hoc loco lacium rogas. Rospondeo :utor pace, memetipso fruor, mihi famulor, mihi obsequor, mihi impero, et quod salis est posse, mihi dominor, mihi adhaereo. Cum iubeo sum praesto, et quod Volo scio: placent mea, aliena negligo, nulli invideo, nonnulli mihi. - Cum quibus versor, rogas. Mirabile dictu i Cum mortuis versor. Cum mortuis dixi' Cum viventibus dicere debui .- Sed absentibus. - Imo prae-
sontibus. Nam vocati et culti adsunt. vocati respondent, et inter vepres densis opertum Sontibus patefactum rectum iter Ostendunt. Hoc loco dicturus oram vale, ni interim dum hanc litterulam dictito uberiorem casus materiam obtulisset. Ecce ad me dum scribis quidam domestici m- traverunt duo; unus quorum exclamat: Ubi hic solitarius ruricola ' Illico aures erigo: Vocem agnOVicuiusdam sacoli sed nimis audacis domestici. Obviam illi pergo. Nihil ait ille : sed domum per omnem cursitans, breVem supellectilem in aperto positam VerSat,ot hinc indo distrahit: demum lectulum meum intuen S,
inquit interrogans: Hiccine dormis ' - Dormio. Quid comodis ' - Panem. - Aliud ' - Polentam regum surculum, rapas Semiti Sta S, Olera, legumina, et aliquando lac hovis Optimum. - Carnes ' - Lupi carnes edunt. - Ubi lebes Τ - Νon vidisti ollulam ' - Ita, sed ansa carentem, nec uti qui S ea poleSt.
514쪽
Vehemens tri I, , tu serrum vide. - Video: sed ubi parapsides ' - Εn fictilia. - Habes famulum ' - Non
halico inimicum. - Habes mulierculam servientem tibi' - Erebo Satanas est. - Cur non ducis uxorem' - Decretum habeo a Caesare noeli S magna gratia impetratum ne qua mulier mihi nub Te possit. - Iocarisne' - Saepe iocando exprimitur veritas. - Sed quid cum tuis lacottis' - Ηο ho derides no mo' - Quis Ego ne ' - Dimittam haec. Quis tibi coquus2- Ignis. - Quis suscitat ignem' - Ligna. - Quis purgat domum' - Scopa,-- Quis mensam parat' - Panis et aqua. - Et aliud ' - Νon ultra Opus est. - Vellem hibero : ubi pocula' - Urceum vide. - Ubi cellarium, ubi. vina' - Campo in illo puteus est. -Τractas ne me taliter' - Frugaliter te tracto. - Quae vita est ista' Bona cum sit quieta. - Vis mori ' - Imo Vivere cupio. - Ita solus pormanes' - Imo associatus. - Qui sunt consocii Perempti. - Ha, ha, he. - Cur rides' Quia linquis urbem, et cum mortuis degis. - Mala multa, et, ut verius dicam, infinita et solicita, et taediosa relinquo cum civitatem variis aestuantem suctibus - desero. - Spernis amicos ' - Si sint, colo. - Quomodo colis. si eos non vides' - COluntur sancti nec Videntur. Nam mens intrinseca et caritate imbuta contemplatur, et intra se ipsos gerit. - NOVus homo es. - Quonam
vadis ' - Ad illam tui villici domum vado. - Ad quid'- Vescuntur ibi agricolae. Τu cum tua frugalitato mane, qua mihi non QSt OpUS. . Alter vero socius moderatior illo mecum romanens sic inquit: Cur non disponis uxorem ducere 2
Non Sum Orpheus, alias ausus ut si possena sic limen
515쪽
50s inferorum adire vellem. - Verba Sunt haec, sed Veram cauSam explica quaeso. - Imo tu explica cur mihi sit Optanda. - Ut Sit tibi Socia, comes. - Socia, come SyErras vehemuntur: imo ut sit mihi iurgium audax, murmur frequenu,' Infesta suspicio, importuna Zelotypia, poena domestica, febris continua, decora spurcitia, facies culta, forma Venerea, color fictus, Viscosae
genae, lascivi gelius, girovagi intuitus, oculi prodigi,
ubera demissa, tumefactum pectus, ilia gracilia, escatae illecebrae, verba petulca, blanda Daus, Simulata suspiria, piae indolis serpens, lacrimosi risus, discors consortium, infidelis comes, Vorax AEtna, clande Stinum dedecus, riVales ignoti, coenosi concubitus, abdita lenocinia, post tergum ludibria, domus praedo, occulta mala, praepOStera obsequia, amicorum OdioSa repulsio, eXpensa eximia inopiae consors, inextimabile iugum, terrestre naufragium, et in fine, ablata pace, lis aeterna. Cau Sam audiSti, nec caetera complector. - Num lex Dei sociam tori non instituit' - . Simul et continentiam instituit, ac coelibem vitam, et extra hanc infernam rabiem singulari gratia ipsemet Voluit esse Deu S. Ita ergo, illum oderit Deus qui se matrimonio coniun- Xerit 3 - Non oderit, sed quae .homines ambiunt permittit. - Si haec omnibus voluntas esset periclitaretur mundu S. - Ne time ob hanc causam periclitari mundum. Extant enim pellicum et concubinarum greges, non tantum iugales frequentantes toros, Sed et pontificum atria, sacerdotum domos, clericorum ea Sas, monachorum cellulas, in hoc Venereum volutabrum magno discursu fluentium, mutuis alternando vicibus passi in cohabitare ne mundus desinat sie . - ΕXul-
516쪽
tatio nuptiarum non tibi placet' - Mihi displicet. Vana
et ostrae nuta laetitia. breve gaudium, longa iactura, damnosa expensa, ubi infinita enormia reperies, ebrietates, crapula S, inglu Vie S, tumultus, lites, ' Scelera, bacchantium amentium si emitus, seditiosa Obsequia, nauseantium vomitus, tubarum ac lituum stridores ignavos, et quas haud dubito odidit Pluto stultas sub-Siliendo choreas. Heui me taedet a inentium. - Multa OStendis mala - Pauca sunt respectu eorum quae reflant. De his pro nunc.
Coetera quin sequuntur desiderantur in libro Basileos edito, et in superiori adnotatione a me citato: eaetant in altero Mediolani vulgato.
Sed quid de filiis ' Nec habendi, nec optandi sunt' - Optandi aliis, non mihi. Si filii rebelles patri, cum Ors carnis et animae, corporis assi ictio, Vitae oppressio, solicitudo assidua, labor supervacuus, timor eximius, Spes ambigua, amor perditus, infelix desiderium, anceps SucceSSio, ingratum genu S, moritS paternae mihi iste inhians cxpectatio. Haereditatis gratia cupiunt filii patris obitum; quin diu cupiunt, imo nil aliud expectant, ut libertatem sibi vindicent. - Νatos
quam plurimos vidi voce moesti SSima amissum genitorem acriter stere. - Bene extrinsecus Vides, sed quod intra gerant ignoras. Simulata sunt Omnia : in patris su nere nati ploratum Visus eSSe scito. - Ira et angore premeris: caussam novi. De filiis pravis loqueris. Sed si illustres et virtuosi erunt, nonne patrem sum OSum reddunt' nam virtus in se ipsamet redundat, ac in so
517쪽
ipsa relucens patres obumbrat. - Et quare' 0- lama propria virtutis est sum Viri maximi sapientia, litteris, honestate vitae, armisque plureS suere, quorum patres sine honore vixerunt et abierunt. Non potuit splendor patris aut filii patrem aut filium ignobilem notum sacere. Ergo si strenui, si illustres erunt filii, praecellere volent, ipsosque unicos ac solos sua inspiciet claritudo. ua patrem repudiando post obitum negligent si clari erunt, si pravi amigendo macerabunt. Ohi concupita, olli damnosa proles. Ohi ignara discordia hominum: quid quaeris te cruciando i Mala, mala parentum mihi contigisse queror. - Quid igitur agendum est si habentur, cum utroque modo ad vel Sentur patri' An expellendi sunt' - Si hahentur, virtutibus nutriendi sunt et non divitiis. Nam si virtuti adhibitierunt, eos sublimi gloriae praestabis: si vero divitiis eos vecordes et volatiles reddes, ad summam miSeriam mundanarum voluptatum eorum iuvenilis ducet insania, ac in praecipitium verget, et labori vacuo insudabis moribus vitae nocituro. - Si carebis filiis, indigebis haeredibus. - Ohi gens ignara ut obstinata. Et quis unquam caruit haerede, nisi miser' Possidebit tua extraneus haeres. - Et ego quae mea iam non fuere possideo : attamen nihil habeo quod meum dici possit. Quod auferri potest nulli datum sed conceSsum, ut illud Senecae: non est tuum quod Fortuna fecit tuum. Fortuna cui placet bona dispensat Sua. Haec omnibus vera et certa est haeres. Quod commodatur sine iniuria eripi potest. Sed vos ignari et praeposteri et morituri cruditis testando et legando insuturo inferni sic Fortunae novas imponere leges. Ridet
518쪽
illa alto, et insperato ad sui libitum disponit omnia. Vestrorum maiorum habetis exempla, mortales, quibu Stestantibus, et haeredeS cara pignora relinquentibus, nihil in posterum ad Vota SucceSSit, et quos nolue-
rant, adverSos haeredes et inopinatos habuere. - Ηaec omnia fateor, et audivisse iuvat. Sed ad alia progrediendum est. Τimes ne hic solus morans aliquid' Solum peccatum timeo. - Quid agis in die' - Lego, scribo. - Ad quid illud legere' - Ut bona ediscam, et mala dediscam, et minus ni ius fiam. - Quis noscit bona et mala Τ Nullus aut pauci Sciunt di Ita moriuntur qui multa sciunt, Sicut qui et pauca. - Minime: nam illi moriendo vivere incipiunt, hi vivendo quotidie. Occidunt. - Quomodo possunt illi et vivere et mori' Non intelligis : ego dico mori et vivere. - Quid credis ViVendo agere' - Bene facere. - Cui Τ - Mihi. - Tibi' - Ita et alteri, si quis volet. - NOn Vult 3lter: omnino deridet. - Et quare' - Quia ignari eligenda non videnti - Quis tot ac tanta Videre potest Νonnulli. Sed ignorantia simul et avaritia omnium honorum
inimica est, Omniumque malorum trames et Via.
Mihi sufficit et satis est vivere. Omnia haec aliis praetermitto.i Vivere quid maximum est. - Quid dicis ' Quid dico' Nonne vivo ' - Εs : haud vivis. - Εt quid
est vivere' - Naturam honeste sequi. - Nam naturam Sequor. - OppOSi tum Sequeris. - Nonne quod facio naturaliter facio 8 - Impetuose, Sine ratione, Sine consilio, et voluntate sucis. Num haec rationalia sunt 'Contra naturam, quia contra teinetipsum. - Et quomodo agere debeo' - Disce, perage, dispone. - Non intolligo Sol ivit ad Occasum : recedendi tempus est.
519쪽
Vale sospes, et socium voca. - Heus O M. . . Audiens exit illo Ore repleto, et rauca Vix reSpondit Voce: Oh,
oh. Accelerant, discedunt. Remaneo, mi Optime. EPIST0LA IV.
FRANCISCUS PETRARCA PRINCIPI ROMANO S. P. D. Acriter indignatur adversus eos qui negabant cunctis expedire . urbem Romam et Italiam concordes et pacificas eSSe.
Leve est quod nunc animum premit: egerendum tamen ne neglectum Stomacho obsit. Plus enim quam pro quantitate bilem excitat, et parvum licet, ingentis nauseae materiam fert. Olet nempe virus abditum profundi vetustique odii. Ita mihi visum est, ita tibi visum iri certus sum; et si latius innotescat, totius Populi Romani atque omnium Italorum animis incussurum iustissimae indignationis aculeos Spero, eXCuSSurumque gra-Vedinem torporis, quo nunc priscus generosae indolis Vigor tepet, cui Vi Vel sponte, totus olim Orbis cessit, nunc pudor lin ultimi hominum insultant. Non inutile Opus rei publieae, si successerit, ut opto. Brevis scintilla magnum movet incendium: verbum unum multarum et magnarum rerum fuit initium. Sed iam res ipsa tractandaeSt, nee tam magnis exaggeranda sermonibuS, quam indignatione legentium. Nuper equidem inter quosdam ex iis qui sibi videntur sapientes, aliis sorte non ita, dubitatum et in quaestionis formam propositum fuit: expediret necne terrarum orbi urbem Romam et Italiam
520쪽
esse unanimes et paciscas. Et quamvis ipsa rerum dubitatio satis puerilis et inepta sit, tamen dispulandi
studio utrumque pol erat excusari, nisi multis argumentis ultro citroque iactatis. is qui omnium Sapientissimus habebatur, cum plausu et saVOre Omnium, nullatenus expedire venenata definitione firmasset. Quod tu, quaeSo, Vir eloquenti SSime, cum primum, ut Soles,
in publico perorabis, Populo Romano meis verbis indica, ut intelligat quae sint horum procerum de nostra salute Sententiae, per quas, etsi nihil noceant, animos tamen suos Ventosa loquacitato detegunt, dum quod de nobis cupiunt tam vehementer cupiunt, ut dissimulare non possint, et votum iniquissimum ac hostile propositum suum in rationis locum transferre contendunt caecitate turpissima. Sed ipsi quidem in erroribus suis morientur. Nos in manibus Dei sumus, Fortunam non quam ipsi Volunt, Sed quam ipse nobis praeparaverit habituri. Non tamon his deliramentis intersui. Contristassem sortasse aliquos; non enim aut honestum aut mihi possibilo in tam impia loquacitate silentium fuisset. Caeterum ut res ad me perlata est, indignatus graviter: et tunc inter nostros contrarium definivi, et nunc apud te libertalis nostrae principem quantulacumque auctoritate definio; teque anto alios, et Romanum Populum atque universam Italiam, ut quod ego verbis assero rebus approbetis per omnes coelicolas supplex oro: et in statu prospero diu vivas et rempublicam sortiter liberatam feliciter regas opto.