장음표시 사용
51쪽
8 ERAsMI ROTER. DEctu serpere. Qisum spectant oculi laesos, laeduntur & ipsi. Ego quidem irritamentorum quibus ad turpissima quaeque impellimur , oculos multo maximam partem puto. Tu igitur Iodoce optime si vitet tuae consultum velis , fac ab ista scabie te quam maxime seiunxeris, atque ad eos conferas quorum te reddat consuetudo emendatiorem.
C A P. VIII. Da felisitate vita solitaria. Quanquam itaque haec commemorasse abunde satis esse puto , attamen ne alacer modo istinc exilias, verum laetus ac lubens huc advoles, id est non tam seculi mala perosus , quam nostrarum delitiarum cupidus, nunc vitae nostrae commoda paucis commemorasse haud ab re
fuerit, id quod brevius fieri necesse
erit, tum quod tantum tumporis &chartae & operet commemorandis vel
strictim seculi malis dedimus, ut his narrandis minus supersit, quam rei
52쪽
immensitas poscit quanquam quis
huic rei sermo , aut quod 1ermoni tempus , par fuerit tum quod te iamdudum nostrae loquacitatis subitasti suspicor, tum etiam quod eae res sunt quae facilius sentiantur quam
narretur. Malim igitur te eas experimento , quam nostro sermone discere, explorare, quam persuaderi. Tu modo fac te ex isto turbido rerum strepitu, ad nos o cyus recipias. Tum demum intelIiges, quantum absit a
vera felicitate , & falsa, & fallax mundi prosperitas, quanto noliti labores vestris praestent delitiis. Intelliges inquam experrecti more , quidum somniaret , ea simulachra, quae dormiente illudebat, esse vera existimabat, gaudebat,trepidabat, aestu aisbat, & mille motabatur affectibus,
sed simul atque somno solvitur, se vanis imaginibus illusum comperit, ridetque ipse sua insomnia. Ita tu ubi instituti nostri felicitas comperta erit, tum quoties illa pristinae vitae somnia animo iam vigilanti subae rint , vah inquies, adeone delirasse C me
53쪽
so E R'A s MI ROTER. DE me unquam, ut hae atque illae nugae me delectaverint Itane rapuisse animum inanium bonorum phantacmata, ut verorum ne cupido quidem ulla subierit 3 Nunc igitur Iodoce ni somnio quam re beatus esse mavis si dormis expergiscere, sin dormitas,
ne somnus altior temporibus obrepat, oculos excute, sin vero quod magis reor in vigilas, ne quando dormientium exempla & religionis somnifera quaedam vis somnum inire suadeat . ex illa Babylone .terra insomniorum umbrarumque plena evolare, quod potes propera, atque ad nostram Hierusalem advola et quid
respectas 3 Quid restitas ὶ QAid haesitas Semper, ut apud Lucanum est, nocuit differre paratis. Rumpe age' moras omnes neque enim aut leve aut ludicrum negociumvertitur.Αni
mae res agitur, digna plane ob quam vel amantissima deseras & durissima ultro subeas. Na si peritus quisquam medendi artifex, capitali morbo laboranti diceret, sine paulisper iam faxo pristina valetudine gaudeas,
54쪽
CON TEMPTu MIINDI. FIcedo, quos non lubenti animo ferres cruciatus sineres corporis membra ferro rigido secari, sineres excidi , ignibus aduri , aliisque mille tormentis assici, ipsa propemodum morte crudelioribus modo mortem effugeris, imo ut huic vitae miserae paulu- 'lum quiddam temporis accederet. Et quid per Deum immortalem, ulla ne res molesta videbitur, quam mortis tum animae tum perpetuae defugiendae gratia subeas Z Si ita tibi res euent, ut alterutra esset accipienda conditio , aut sine istud extingui corpus , ut sempiterno aevo vivat anima, aut corporiS Vltam animae morte paciscare , credo nihil haesitares nisi quovis phrenetico peius desiperes
quin animi perpetuam Vitam, cor
poris brevissima duceres potiorem. D is
Visne igitur Iodoce suavissime & be- ate & perpetuo vivere8Mirum ni ve- Elis. Quis enim nolit At quo, inquis, pacto istuc assequi licet E Vide ageb quantam rem quantulo labore fas sit. Non tibi Dedaleis pennis tentandus aether, non v asta traiicienda aequora, C α nou
55쪽
sa ER AsM I ROTER. DE non Herculei subeundi labores, non ignibus insiliendum, nemo te adigit, ut membra tua lanies aut mortem tibi conciscas , deniq; quanquam quis priscos martyres insanisse dicat, qui huius felicitatis spe adducti, nullos
cruciatu S, ne mortem quidem ipsam dura iudicavere vide obsecro quam sit profusa in nos domini nostri mutanificentia , & contra quam mollia iussa. Perpetuam felicitatem , mor- tem commeritis poIlicetur. Quid hac pollicitatione liberalius, quid certius Z At nunc quid te iubet facere Nihil, nisi ut tu te interim tanti muneris capacem praestare studeas. Quo istud pacto fiat rogas Is nondum verae felicitatis capax est, quem falsa captum detinet, vis aeternum vivere' Fac bene vivas ; vis adire paradisum' Relinque se e ulu ut sceleratissimum , ita& amictissimum. Deci iungi cupis i cura ut diaboli nexibus expliceris. Veras amas opes' Falsas abiice. Veri iuvant honores Falsos ambire desine. Quid plura Z Veram beatitudinem amas ristas dulces aerumnaS , imo
56쪽
CONTEMPTu MuNDI. S 3 imo aerumnosas dulcedines fac reliqueris. Quid his praeceptis mollius,
quorum observationi cum vera felicitas merces debeatur: ipsum tamen
observare, est coepisse felicem e me. Tanquam iubeat desinite miseri esse, ut beati sitis; desinite servire, ut libertate gaudeatis. Et o nimium dissimile diaboli ac Dei servitutem, o diversam militiam. Ille enim ubi miseros falsa quadam delectatiuncula inescarit, papae in quos horrores , in quas turpitudines , in quas miserias coniicit, ac postremo tibi satis ludibrio habuit, iugulat: hic per breves atque exiguas molestias squas ipsas nostra,
non rerum culpa patimur ad incredibilem iucunditatem inducit, ac pOstremo coelo beat. Illius in auctoratio subdola, militia acerba, stipen- .dium quod scriptura teste mors est
acerbissimum. Huius obligatio fidelis , militia quanto diuturnior, tanto suavior, stipendium suavissimum , quod est beata immortalitas. Illis vita misera, mors miserior, post eam vita miserrima. His vita felix, mors
57쪽
s ERAsMI ROTER. DE felicior, quam vita consequitur selicissima. Et quis sub hoc tam levi, tam liberali imperatore non quam lubentissime, vel gratis meruerit, qui tam
dulces imperat laboresὶ Quod si mihi parum habes fidei, ipsum qui fallere nescit quid enim mentiatur veritas
hortantem audi. Tollite iugu meum super vos f& invenietis requiem animabis vestris. Iugum enim meum suave est, & onus meum leve. Quid tandem gaudiorum futurum rere iam . parta vi oria, in coelis sempiternum triumphum celeberrima cum pompa agentibus , quum sic delectet militiae labor Qua nos voluptate afficiet felix illa libertas, quibus suave est veIiugum Z S ed fore suspicor quibus miraculo futurum sit quod diximus, eos . nimirum de illorum grege hominum qui pecudum simillimi omnem felicitatem , aut palati, aut ventris voluptate metiuntur. Ii aegre adduci poterunt ut credant labores in quibus
monachorum vita versatur, non mo
do molestos ac tristes esse, sed hilares etiam ac iucundos. V erum iis quando
58쪽
CONTEMPTu M u N D I. s squando ne veritas quidem ipta veri facit fidem, iubeo ipsos explorare, periculum facere. Moriar si quid fefellero, modo ne' ab ipsorum parte peccatum fuerit, qui non ut oportuit
tentaverint. Quod si experiri piget, certe expertis fidem habeant. Ego quidem iurare ausim, nihil hic non esse voluptatis plenum. Pauperie nostra nihil locupletius , servitute nihil liberius, labore nihil quietius,iα-edia satura, angustiae spaciosissimae, moeror iucundissimus , amaritudo perquam suavis , vigiliae somno quovis gratiores. Verum haec ne iuranti quidem crediderint , imo metam contraria iungentem nihilo iudicabunt saniorem eo qui noctem lucidam , diem obscurum, aut ignem frigidum, aquam calidam contendat asserere. Verum quid facias pecudibus istis, qui rationis expertes, solis corporeis sensibus sapiunt Λge mos gerendus est illorum tarditati. Aliquo sensibus familiari argumento adducendi sunt, ut ex notissimis parum nota coniiciant. Rus eos duca-
59쪽
36 ERAsMI ROTER. DEmus, aut certe si id molestum est, portus propior est ubi nautarum unum quemlibet accitum sic percontemur. Heus tu bone vir, num tibi molestus est labor ille nauticus' Imo inquiet dulcis. Qui sic tNam quaestus
iste vel omnium plurima ac maxima videtur habere incommoda. Verum. At contra plurimae res sunt quae me
fatigari non sinant. Quae primum dulce lucrum quid non dulce faciat Nihil mali locupletius. Multi hodie
iVunt, quos ex pauperrimis ditissimos una navigatio fecit. Quid si idem mihi eveniat Deinde assuetudo 'ipsa bona me molesti et parte levar, quae profecto tantum iri rebus habet momenti, ut nihil factu sit tam acerbum , quin saepe factitatum aut dulce aut certe leve fiat. Postremo sunt quibus ita laborem mitigamus, aut potius fallimus, ut ne animadvertamus quidem. Cantus, sermones, lusus , facetiae, atque eius generis alia mille. Audistis ut arbitror satis dilucide. Nunc si singulas ossicinas lustremus, credo singulos aut eadem,
60쪽
CONTEMPTu MuNDI. 17 aut eiusmodi responsuros. Q gid igitur 3 Si operariis istis lucelli Viliminii incerta spe summus dulcescit labor, quid ne idem in nobis emciat sempiternae felicitatis expectatio certissima. Si apud illos tantum valet assue factio , quid causae est, cur non idem apud nos possit i Si illis sunt quibus incommoditates suas leniant, nobis certo sunt multo & plura & potiora. C A P. IX. Libertatem summaminon in mundo,
sed in secessu. . inae quidem ne perturbate diu
tius ac sine ordine feratur oratio j in tribus potissimum mihi constate videntur, libertare, tranquilli tare, ac voluptate. Ac libertatis ut de hac primo loco differamus o natura capientissimi sumus omnes, servitutem nemo non horret adeo ut plerique eius odio mortem sibi consciverint, libertatem vita iudicantes potiorem, mortem servitute. Quare si adeo libertate delectantur homines, si s ut emen-