Desiderii Erasmi Roterodami De contemptu mundi. Liber

발행: 1641년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

41쪽

38 ERAsMI ROTAR. DE cenda cogitabit, ac non potius de copiis augendis , de vallo iaciendo, de excubiis, de armis ac cae reris rebus

militaribus, quibus hostem frangere possit ' Id vero curabit eo diligentius, quod incertus sit quo tempOpe, qua parte erupturae sint insidiae. t Ast mors nobis i qua nihil capitalius j omnibus locis, omnibus aetatibus, mille modis insidias struit, & nos interim i si Deo placet miramur argentum , curamus curem, ambimus

magistratus. Quod si fallacis arvi incertam, fidem, atque impendentem omnibus horis mortem omnibus horis cogitaremus , nostrisque ipsi auribus ingereremus id quod vates ille aegroto regi. Dispone domui tuae. morieris enim, continuo omnia ista male sapida amarescerent , pretiosa vilescerent, inclyta rdescerent. Ita una mortis memoria omnium facile rerum contemptum persuaserit. Quo enim tibi 5 avare tantum auri Ieco ditur ' Mors imminet universa va

plura. Quid tu brevissimo it laeti tantas paras sarcinas Num excidi equia

42쪽

CONTEMPTu MuNDI. quid euangelico illi stulto evenerit' eui sibi de confertis horreis gratu- .lanti, multaque gaudia pollicenti dictum est. Stulte hac nocte animam tuam a te tollent, & ista quae parasti

cuius erunt ' Tu vero hominum vanissime, quid tanta improbitate insana sectaris gaudia' Respice, mors tibi cominus incumbit , istas quantulascunque illecebras ita aeternos mutatura cruciatuia Tibi porro oambitiose, quae incessit tam dira regnandi cupido r Ecce tibi mors in foribus , quae te ex isto rerum fastigio in humum praecipitet, atque turbinis rapidissimi more te tuaque Omnia tollat. Nec minus igitur vere quam erudite Rodolphus Agricola n sester scripsit. Omnia mors sternit, quod natum est occidit, una fine caret vir tus , & benefacta manent. Quid enim in eo urgentissimo fati supremi

articulo, praeter unam virtutem reliquum eriti Quum exangues artus

una&sanguinis calor & vita fuget, ora horrendus quidam livor tinget,

oculos dudum tam vividos perpetua caliga

43쪽

4o ERAsMI ROTER. DE caligo obscurabit, & omne denique corpus frigidus quidam stupor occupabit, anima vero miseranda sutpote cui desertae omne negocii pondus iu- cumbiti ad se verum illud atque inexorabile praetorium abripietur , quo pacto quaeque gesserit rationem postulanda . Qisid tum inquam ex omnibus supererit , quibus parandis aetatem trivisti omnem, unde opem petasὶ Quo tum miser eo fugies, quo

confugies miser Ad opes At hae M nihil opitulati possunt & iamdudum

alios nactae sunt dominos. An vero ad voluptates Sed istae, ut corpore

concretae, una cum corpore moriun

tur. Ad aetatis iuvenile robur Aesta cuique senecta mors est. Num vero ad formae egregium decus . qua dudum superbus omnium tibi conciliabas amores At ista rosae in modum , quae pollice decisa

continuo de moritur, ita morte deiscerpta omnis emarcuit. Minus vero dixi emarcuit , imo omnis in horrorem abiit. Nemo enim tam Viventis formam amavit quam horret

44쪽

CON REM P Tu MuNDI. Iret extincti cadaver. Anne ad pristinam gloriam ' Atqui haecc ut docui) cum vita prorsus evanescit. Quo tandem igitur ' Ad amicorum turbam ' Verum isti partim, ut hirundines exacta aestate, ita cum fortuna

una devolarunt, caeteris i si qui perstitere in opis ferendae facultas est nulla. Et quid tibi conducet si illi pectora sua miseri plangant, si vultus laniene, si quicquid in ipsis sanguinis

est , in lachrymas versum funeri tuo impendant , si denique tua causia insaniant, mortisque addant sese comites ' Sibi mala accersere , te eripere non possunt. Sapies igitur si

sortis tuae non sero memor, ea pares, quibus munitus, supremum diem securus expectes. Opes, voluptas, claritas , &si alioqui solida ac utilia erant quod multo secus est)certe morituro sunt oneri. At tum demum virtus incipit esse usui. Illa si non nobis , certe nos illis subtrahimur, virtus nunquam comitari , nunquam tueri desinit. C A P.

45쪽

Mundum miserum esse is sceleratum. HAbes mi Iodoce charissime

quam falsa, quam fugacia,quam pestifera sint seculi bona si qua tamen sua in re bona appellari debent in

nunc contra illius mala paucis accipe. Olim forsan nihil monstri fuit aegre a mundo divelli, quum quadam sua sut ita dixerim tu venta florerer, nunc nisi ipsi nos studio fallimus, quid est quo mundus possit fallere eQuotquot olim singulae singulis seculis clades incubuere, nunc uni incumbunt universae, bella, factiones, caritates, penuriae, sterilitates, morbi, pestes, & quid non videmuS nostro aevo mali ' Iam quartum & vigesimum annum agimus, nullas hoc toto spacio a bellorum strepitu ferias vidimus. Syllana nobis tempora factionis partibus referentibus, qua-Tum utraque victrix evadat, victa certe patria, immeritas poenas pendere cogitur. Penuriae vero quam

46쪽

CONTEMPTu MuNDI. 43 miseranda exempla vidimus, ut plerique homines pecudum pabulo Uictitent , plerique inedia pereant. Venunc secula sunt Croesus sit necesse

est , qui familiae suae vel parcum victum suppiditare possit. Adde illudi & si tu alioqui felix vivas ) ita calamitatis plena sunt omnia, ut te auditi quaestus, visae miserorum miseriae miserum reddant. Scelerum piae terea ita increvit seges , ut iam fert eam illam aetatem longe vicerimus , de qua ante mille annos cantatum est. De duro est ultima ferro. Protinus erupit vena peioris in avum

Omne nefa , fugere pudor verumtus fidesque In quorumsubiere locum fraudesqueo doliques Insidiaque, is vis, ct amor sceleratus habendi. Vivitur ex rapto, non hospes ab hospi

re tutus.

Nonsocer a genero, fratrum quoque gratia rara eis. At nunc.

Nona alas agitur , peioraque secuta ferri

47쪽

ι ERAs MIRO TE R. DE Temporibus, quorum sceleri non inve

nit ipsa

Nomen, is a nullo posuit natum metallo.

Nunc si depositum non inficietur ami

cus :

Si reddat veterem eum tota eruginofollem: Prodigiosa fides , tuseis digna libellis zsuaque eoronata lustrari debeat agna. Rari quippe boni, numero vixsunt totidem, quot Thebarum porta , vel diυitis ostia Nili. Quid tibi& seculo, si peierare, si ei riscumscribere, si fallere, si rapere aut non vis aut parum callest At quid mea inquis refert, cuiusmodi secatum sit, mihi veri rectique cura est. Si qua recti cura esst, fac te istinc quam primum abripias. Nullum enim se iaculo cum virtute commercium.

Mentior, si non id veritatis ille praecipuus amicus clamat. Totu S mundus in maligno positus est. Nec ista tibi oratione blandiaris. Quid alii

gerane

48쪽

CONTA MPTu MuNDI. 4s gerant nihil ad me attinet, mei unius mihi cura est. Erras tota ut ait Comicus o via. Permagni vero Iodoce interest, quibus cum victites. Non aliter enim quam corporis vitia con tagio serpunt, serpunt & animorum morbi. Improbo convictu nihil perniciosius. Esto sane tu quidem virtutis amantissimus, adscisce vero tibi

convictorem perditum, quando futurum est ut tu illum ad tuos mores

tedigas Ille magis c ut sumus natu ra in vitia proclives tibi sua venena efflabit,suam tibi adfricabit scabiem , ae sui denique similem reddet , apteque tandem conveniet id vobis proverbii , quod vulgo nemo non dictitat. Concoloribus plumis aves una volitant. At quis me adiget inquis ut cum homine scelerato & perdito victitem Rogas ZIsta aetas, negociorum tuorum necessitas quaedam, 'praeterea pudor illiberalis quidem ille, sed certe generosis fere animis insitus, postremo sodalium improbitas. Ad compotationem vocatus ne

quid obscoenius dicam si aut negO

49쪽

46 ERAsMI ROTAR. DE cia excuses aut valetudinem , ne iuranti quidem creditur, parculus, aut1ordidus videris. Quid facias Tu sane quo notam tam insignem caveas obtemperas. Ubi in popinam , aut oenopolium ventum est , alterni accumbatis iuvenes ac puellae. Quod honestissimum sit dico, turpiora pudet dicere, quum illos saepe non pudeat facere. Tum bibendi certamen oritur , in quo ut bibacissimus qui Lque fuerit, ita maxime festivus, bellus, ac nitidus habebitur. Hic quid non ebrietas designet Foecundi calices quod tandem non audeant nefas ὶ Tum Pithyas multo videtur formosior. Tum Chremes longe factus hilarior, vere vulgo dici fatetur sine Cerere & Libero friget Venus. Postea ubi eos epularum latietas caepit, ad choreas surgitur. Cuius animus sic compositus, sic firmus, sic marmoreus, quem lascivi illi motus. agitataque in numerum brachia, citharae cantus, voces puellares non corrumpant, non labefactent, non

molliani r Adde quod ea saepe carmina

50쪽

CONTEMPTu MuNDI. 47mina sunt, quibus incendi iam frigidus aevo laomedontiades & nestoris hernia possent. At ubi choraules scithara ex more tacta j quiescendi signum dedit, rusticus habeberis, ni

eam cuius levam complexus saltasti,disuaviatus fueris. Caeteri lusus his impudentiores , atque ad meram lasciviam excogitati, a me non dicentur, utinam ab illis non agerentur. Quorum si tu quicquam recusaveris

quid gravius , si quid prudentius agere tentes inurbanum, illepidum, tristem, agrestem, atque a commuinni hominum sensu abhorrentem ducunt. Id ignominiae ut caveas, quam non turpitudinem admittis Z Stesie

dum fugis odio esse, dum pudet difficilem videri,dum pudet non esse impudente cui divus ait Augustinus omnem pudorem dediscis, ac simili scabie infectus, & ipse alios pergis

inficere. Sed fac tibi cum nemine esse improbo consuetudinem quanquam miror istud ut fiat in solet morbi virus non contactu modo unde nomen duxere contagia in verum etiam aspectu

SEARCH

MENU NAVIGATION