Commentarii historici et chronologici in Demosthenis Orationem de corona Insunt multa ad Philippicae aetatis cognitionem omniumque Demosthenis orationum, quae sunt ex genere publico, intelligentiam adiuvandam

발행: 1829년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

iam ante captam lateam, itaque, ex uostris rationibus, autumno iam olymp. X, a in Amphissensium terram invasisse, hibernisque tum apud Amphissenses factis, primo vere lymp. X, a propius versus AN ticam movisse Philippum statuamus, omnia obstant. Quum enim Philippus socios suos Peloponnesiacos in

Phocide convenire secum iuberet, per Phocidem manifesto tendere adversus Amphissenses seu Athenie se constituebat. Ut autem Phocidem invaderet, traiiciendae ei erant, occupata Locrorum plenemiadiorum terra, nemidis montis angustiae, occupand que etiam urbs eis imminens, latea v. Strab. IX.

p. i8. 24. Cas. . lateam vero Philippus occupavit medio demum Scirophorione Olymp. X a v. insta ,

quo iacto Athenienses ducentas naves petere Thermopylas iusserunt ex decreto Demosthenis de cor. p.

289 sq. eo nimirum consilio, ut Philippum a Macedonia Thessaliaque excluderent. Praeterea Demosth ne Philippum ea simulatione descendisse in Graeciam dicit, ac si Cirrhaeam regionem petiturus esset, sed Locris Cirrhaeisque valedicentem ex improviso Elateam occupasse παρελθων ως ἐπι την Niυραιαν, ἐρρῶσθαι φρασας πολλα καὶ Κιρραίοις καὶ Αοκροις την 'Eλατειαν καταλαμβανε de cor. p. 278 , hoc est, vera

Philippum consilia sua continuo patefecisse, quum Et leam occuparit, quippe qua occupata sine ullo impedimento per Phocidem Boeotiam ipsamque Atticam invadere potuerit. Denique simulatum illum expeditionis finem non prorsus a Philippo neglectum,

sed gestum ex parte bellum esse etiam adversus Α- issenses, attamen post lateam demum captam brevi antequam Thebani cum Atheniensibus ad sines Boeotiae restitissent, nos statim docebimus.

Quae quum ita sint, consequens est, ut Philippus laphebolione demum mense in Graeciam invasisse eerte eo mense Locridis quibusdam urbibus

262쪽

eaptis versus Phocidem tendisse statuatur atque quum antea Boedromione iam in Graeciam constituisset traiicere, nihil reliquum est quam ut morae istius causa idoneis argumentis explicetur. Jaque non ex longinquo videntur petenda esse. Quum enim primum Philippus, delato sibi ab Amphictyonibus imperio, Graeciam ingredi constituisset, eaque de causa socios quoque Peloponnesiacos convocaret, Athenienses, quantum inde sibi impenderet periculum, certo praesagientes, quippe qui malas Philippi artes dudum essent experti, et de decreto Amphictyonum, ex quo harbaro homini de Graecis iudicandi potestas denuo

esset delata, acerrime indignatos, continuo summam adhibuisse operam verisimile est, ut eius in Graeciam impressionem omnino cohiberent, sin minus, retardarent. Itaque eos tum statim consentaneum est gravissimas quasque civitates a studiis Philippicis avocare Sse Onatos, et eas in primis, per quas iter Philippo aciendum erat, si primum in Graeciam, tum in Atticam invadere vellet. Erant autem istae The salorum et Thebanorum Bocotorumque civitates. Quas sibi conciliare Athenienses re vera studuisse, eum ipsa rerum verisimilitudo docet, tum etiam Philippi responsum, Atheniensibus mense Thargetione datum,

in quo σὴν ἐν in αρχῆς εἰχετε, Philippus ait, προς

καλεσασθαι βουλόιανοι Θετταλους καὶ Θηβαίους, ἔτι ἐκαὶ Βοιωτους. Dem de cor. p. 283 Si Thessalos etiam abalienare a Philippo Athenienses conati

sunt, conatos id eos omnino oportet ante mensem

Elaphebolionem, quippe quo Philippus ingressus iam

in Graeciam sit, concesso a Thessalis transitu ipsisque etiam nimirum comitantibus. Ipsi igitur sortasse primum Thessali, inter Athoniensium Philippique stimulationes ambigui, moram aliquam intulere, quam tum et hiems statim subsecuta et ipsa maiorum appar

263쪽

tuum bellicorum in tali rerum opportunitate necessitas ad ver usque produxerit. Quod autem ad socios Peloponnesiacos attinet, os omnino verisimile est minus, quam speraret Philippus, ad obsequium

Paratos se praestitisse, seu Atheniensinin monitis e

hibitos, seu propria quadam socordia. Illi enim ne exorto quidem iam beIlo opitulat Philippo videntur, id quod iure concludi ex epistola potest, quam I.

CX, 3 mense Hecatombaeone, postquam prioribus P gnis duabus adversa fortuna conflixerat, indignatus ad eos misit. V. Dem de cor. p. 3o coli. 3oa et quae nos infra de epistola hac disseremus. - ac quidem omnia Demosthenes nihil tangit, immo P. α78. postquam Philippus belli dux esset creatus, ευθυς, ait, δυναsti συλλήξας καὶ παρελθών ς ἐπὶ την

Κιρραων - 3 Ἐλατειαν καταλαμβανει, scilicet ut hic, ubi Aeschinis culpa demonstranda erat, eo gravius periculum, ab illo excitatum, appareret, quod tam repentino in rem publicam irruisset. Magis tamen ad veritatem p. 282 τον ἐν Ἀμφίσση πολεμον, ait, τουτου ιἐν ποιήσαντος, συμπερανα ιένων δ των αλλων των συνεογων αυτω τὴν προς τους Θηβαίους ἔχθραν, συνεβητον Φίλιππον ἐλθεῖν ἐν ηριας, - καὶ εἰ μν ποοεξανέστημεν σμικρον, ουν αναλαβεῖν ἐαυτους αν δυνηθημεν.

Itaque Philippus, postquam per hiemem, ut videtur, magis sese paraverat, Thessalis interim allectis Themmopylas laphebolione nil impeditus traiecit, quipΡe

quod eas iam dudum per mercenarios occupatas teneret v. ll. c. cap. II, Τ, Athenienses autem qu minus ad eas opem continuo ferrent, Per pacem imeunte anno compositam impedirentur. Thermopylis traiectis per Locros Epicnemidio versus nemidis angustias urbemque lateam procedebat. Sed proc dentem omnesque regionis huius urbes, quae sponte deditionem facere noluerint, occupantem Athenienses cohibent per legatos, ex decreto I. Elaphebolio-

264쪽

ni die XXV lato, quod est in or do cor P. 282, ad eum missos declarant, manifesto eum in Atticam invadere velle, pacem compositam in memoriam ei revocant, eamque ut observare velit, rogant, sin mi nus, ut ad deliberandum civitati spatium det ad mensem usque Thargetionem. Ad haec quid responderit Philippus, non constat. Sed intervallum manifesto secit, per quod ut Thebanos sibi conciliaret, operam dedisse, et maiores copias congregasse videtur. V. Deeret Athen de inductis ΙΙ l. c. p. 282. Eodem nimirum temporis intervallo Thebani imminentis p xiculi metu epistolam ad eum miserunt pacis conco diaeque renovandae gratia, utque de praesenti rerum statu melius possent deliberave responsum hialippi ad Theb. I. c. p. 28 sq. In qua rerum eo ditiones Athenienses, praeterito induciarum spatio, Munychionis die ultimo novos ad Philippum legatos

cum raecone mittunt, rogaturos, ut quum Thebanos alienare a sese et cum omni exercitu accedere ad locos Atticae proximos moliatur, denuo inducia faciat, otiumque ad deliberandum concedat, quoniam etiam nunc populus vi agere nondum constituerit in iis, quae tolerari possint. Ad haec Philippus Atheniensibus, qua erga se ab initio fuerint voluntate, non ignorare sese respondet, neque etiam quantam hucusque operam dederint, ut Thessalos et Thebanos etiam Boeotos ad suam acciron societatem; qui quum eis obsequi nolint, sed propria commoda tueantur, nunc eos acta repente conversione pacis sese compositae admonere, quamquam nulla adhuc iniuria a se essent

assecti, inductasque rogare quas quidem pacisci seratum se esse, si modo iniquos suasores suos a civitate amovere voluerint. - Eodem tempore Thebanis

blandissimis verbis respondet: irius inuidem su-

Spectos reos habuisse, ac si Atheniensium consiliis obsecuturi fuerint; at nunc, postquam ex epistola eorum

265쪽

cognoverit, pacem eos observare potius velle et amicitiam, summopere se esse gavisum. V. Responsa Philippi ad Athen et Theb., quae exstant in or decor. p. 283 sq. ). His decretis atque responsis, ut ait Demosthenes de cor. p. 84, elatus Philippus, hoc est Thebanorum mutatis consiliis audentior sactus, movit cum exercitu, Elateam cepit, in eaque sese communivit v. Aesch. in Ctes. p. 73 med.), e consilio, ut copiis suis in conspectu Thebanorum ostentatis atque armis expositis, tum quos Thebis amicos habebat bono animo

esse iuberet, tum inimicis tantum terrorem incuteret, maec duo responsa simul data et ad idem sere tempus

reserenda esse, multa docent. Primum enim datum manifesto trumque est, postquam Thebani amicam erga Philippum declararant voluntatem. Quod factum est inter primas cum Atheniensibus inducias. Nam in primo de induciis decreto Athenienses nullam hebanorum faciunt mentionem, alterum autem latum est, quum Thebani ad pacem cum Philippo renovandam iam declinaverant: ἐπειδὴ Dίλιππος εἰς αλλοτριοτητα Θηβαίους πρὸς μας επιβαλλεται καταστῆσαι. Deinde utrumque

responsum datum esse brevi tempore ante captam Elateam, Demosthenes docet, quum dicat: υτω διαθεις ὁ

Φίλιππος α πυλεις ρὸς αλλήλας δια τουτων, καὶ τουτοις παρθει τοῖς ν=ηφίσφιασιν καὶ ταῖς αποκρίσεσιν, ἐγκεν χων τὴν δυναμιν, καὶ τὴν

'Eλατειαν κατελαβεν, ως ουδ αν ει τι γενouo Irε συειπνευσοντων αν μῶν καὶ τῶν Θηβαίων de cor. p. 84. Itaque responsum ad Thargetionem mensem reserendum est, et 1ποκρισις Ἀθηναίοις responsum est ad alterum theniensiui de induciis decretum, id quod docent etiam verba: ποστείλαντες μεῖς πρὸς hi ποέσβεις καὶ νηουκα hoc enim cum Schaesero Bekkeroque omnino retinendum censeo Nam ex primo decreto soli legati ad Philippum missi sunt ex senatu tres v. Schaeser Apparat crit ad Demosti, P. a 8a v. 7), ex alter legati duo ex senatu, et praeco ex populo.

266쪽

ut vel prae timore ea, quae liucusque recusassent, ultro concederent, vel ad concedendum vi cogerentur Dem.

de cor. p. 86). Id actum est Scirophorionis die circiter XIII. Nam Scirophorionis XVI, pridie vesperi nuncio de latea capta Athenas allato de cor. p. 8O, Athenienses Demosthenis oratione excitati, cuius quod uexit argumentum, ipse orator refert p. 286sqq. ac si non pro sua sed pro totius Graecia I

bertate saluteque arma sibi essent capienda, Demosthene auctore decernunt, ut ducenta navigia in mare deducantur, navarchus intra Pylas cum eis proficisc tur, praetor autem equitumque praesectus pedestres et equestres copias ad Eleusinem educant legatique mittantur cum ad alias Graeciae civitates, tum inirimis ad Thebanos, quippe quorum finibus Philippus

immineat eos igitur maxime hortentur, ut suam ipsorum et Gracciae libertatem tueantur, declarent, populum, pristinae simultatis immemorem, cum eis foedus sacere velle, et matrimonii ius eis concedere. V. decretum Demosth in or de cor. p. 289 sqq.,

quod seudeponymum praesert Nausiclem pro Lysimachide, lymp. X, F ponymo ). Ex illo decreto Demosthenes, legationis princeps, Thebas se consert, et quos ibi invenit Philippi et Thes

mutus enim anni mense Scirophorione captam lateam esse, rerum a nobis hucusque expositarum ordo aperte docet Archonte Lysimachide occupatam eam refert etiam Philochorus p. Dionys. . . . . i. Ita vero, quum latea capta sit extremo Ol. CX a. I, et

vix duobus mensibus post, Ol. X, 3 elagitiaione VII, clades ad Chaeroneam acciderit, eo facilius Diodorus XVI, 4, ubi res ad Chaeroneam actas reseri, ipsam etiam lateae expugnationem ad Ol. X a. referre poterat, utpote scriptor in distinguendis temporibus parum religiosus, et in rebus enarrandis actoruin magis obaerentiam quam temporum Sequens.

267쪽

salorum aliorumque illius sociorum legatos, inter quos praeter Aenianes, Dolopes Phutioins, etiam Λ totos Philochorus assert ap. Dionys. l. c. II), a Thebanis

Petentes, ut aut una secum Atheniensibus bellum i

sexant, aut Philippum per suam terram Atticam sinant invadere, omnes eloquentiae vi superat, Thebanosque ad foedus cum Atheniensibus exstimulat Demosth. de cor. p. 29 sq.), lenissimis his conditionibus ineundum, secundum Aesch. in Ctes. p. 7 init. ut

sumptuum nonnisi tertiam partem contribuant, terr

que principatum belli obtinean Quo facto, Demosthenes pergit l. c. p. oo), Thebani invitarunt Athonienses, hi cum armis egressi sunt ); να ταν έσου παDαλείπω, ουτως οἰκειως ἐυας ἐδέχοντο, ς ε ξαν τωνοπλ.τῶν καὶ τω ιππέων ντων, εἰ τυς οἰκως καὶ τ αστυδεχεσθαι την στοατιαν ἐπι παῖδας καὶ γυναῖκας και τὰ τι ιιωτατα. Inde continuo ad bellum transit ad nes Boeotiae geStum. Nobis tamen, priusquam hoc persequamur, e scrutanda ea primum videntur, quae ἐν μέσω sacta Demosthenes praeterit . a vero petenda nimirum

sunt ex Aeschinis r. in tes p. 4 extros IPHi enim Philippum refert, Graecos nequaquam despicientem, et periculosius sibi ore ratum, si ea, qua acquisisset, commoda tantum in discrimen o caret, ostquam ictum laedus esset inter Thebanos et

' Aeschines contra l. c. p. 73 med. invitasse Thebanos Athenienses, postquam modo latea capta esset, osque egressos dicit πριν περὶ viatiαχίας iam raόνον σιλ-λαβην γραφα 3 7Mοσθένην Sed invidia dictum liquet

vel ex ipso Demosthenis decreto de foedere cum l. hanis ineundo. Hoc enim latum est continuo post Elateam occupatam, quo tempore, ut ipsum docet, Thebani de subsidiis Aratheniensibus arcessendis nondui cogitabant.

268쪽

Athenienses, pacem componere voluisse, et de legatis Eam ob causam mittendis cogitasse quibus Philippi

consiliis nec non imminentis periculi metu commotos principes Thebanorum magistratus et ipsos ad pacem declinasse, et subsidia Atheniensium, quae egressa iam essent, ad se recipiendum coegisse, ut ipsi etiam Athenienses de pace deliberarent. At haec Thebanorum, gistratuum consilia retudit Demosthenes, decernere populum iubens, ut quisquis pacis secerit mentionem, is iuvincula abduceretur. Quam ob rem Boeotarchas, ne proditores Graeciae viderentur, continuo a pace ad aciem instruendam convertisse Aesch. I c. p. 75 in. Eadem ex parte refert luti in Dem. c. 8 Phoc. 6. Haec autem dum agebantur, Philippus latea occupata cum quadam exercitus parte continuo versus Amphissam processisse videtur. tenim Aeschines

L . p. 4 med. Philippum in ea, quae tum tem-

Poris erat, rerum opportunitate nihil ardontius in votis habuisse dicit, quam ut separatim adversus Amphissenses, separatim adversus Athenicnses dimicare

posset. Quibus votis Philippi egregie adspirasse Demosthenem ait, quum decem murconariorum millia, Atticis conducta pecuniis Amphissensibus elocarit. His enim pessium datis audentiorem illum sactum, reipublicae vero subsidia graviter subcisa contendit. s. Dinarch. in Demosth. p. I. Id factum Aeschines inter ea narrat, quae continuo post foedus cum The-hanis ictum gesta sint. Unde manifesto liquet, bellum Philippi cum Amphissensibus ad Scirophorionem

demum exeuntem Olymp. X, 2 reserendum esse; id quod praeter ea, quae supra iam eadem de re statuimus, aliis quoque argumentis confirmatur. Etenim Dinarchus i. c. mercenariorum illorum ducem et proditorem actum dicit Proxenum esse, nimirum

Atheniensem illum im elato Hi ex superiorum erum 3P enarratione satis nauum v. supra cap. III, r. , , t

269쪽

3. Itaque mercenarios i los Athenienses et Amphi sensibus auxilio miserunt, et proprium eis Praesecerunt imperatorem Quod certe ante Thargclionem mensem iactum esse non potest Nam Munychionis

adhuc die ultimo Athenienses in decreto de induciis II de cor. p. 82 Philippo declararunt: κιὼ γαρ νυνου κάκοικε βο=ηθεῖ Mis ori ἐν οὐδενὶ τῶν ἰατριων. Nihil igitur hucusque ab Atheniensibus susceptum erat, quod Philippo iustam ad bellum ansam praebuisset, neque Philippus in responso, ad decretum illud dato, Atheniensibus iusmodi quidquam exprobrat. suae quum ita sint, consequens est, ut Philip-Pus, quum capta latea te sibi per Phocidem in

Boeotiam et Atticam aperuisset communissetque, tum demum continuo adversus Amphissenses primum Properavit, quibus ante oppressis congregato in unum omni exercitu facilius Thebanos et Athenienses superaturum se esse sperabat. suam ob rem quum Pluta chus ἐπεὶ Φίλιππος. ait, ἐπ τῆς πιο την χιιτισσανευτυχνας ἐπαιρομενος, εἰς την Ἐλατειαν ἐξωφνης ἐνεπεσε και 17ν ωκίδα κατεσχεν in Demosth. c. 8): in his γπερ τὴν Ἀμφισσαν εὐτυχία aut excitatum solummodo

ab Amphictyonibus bellum adversus Amphissenses significat, aut si victos a Philippo Amphissenses, e

rasse Plutarchum statuendum est Res enim re vera

ita se habuisse videtur Philochorus ap. Dionys. l. c. . ii una cum latea Philippum occupasse Cytia

Dium refert, urbem Doricam, ex qua una ex arte iter in Phocidem ducebat, ex altera ad Locros Zolas,

secundum Thucyd. III, 95 Philippus igitur capta

communitaque latea cum exercitus parte Doridem ingressus Cytinium occupavit, ut inde Parnasso ad laevam relicto adversus Amphissenses procederet. Hic victis pessumdatisque merconariis illis, solum iam cum Atheniensibus Thebanisque certamen cliquum erat. Itaque tunc iam illis tenaciter in bello ei

270쪽

stantibus, ex latea per Phocidem ad fines Boeotiae progrediebatur. Ad sines enim Boeotiae, septingento rum stadiorum spatio bellum ab Attica retinuisse se Demosthenes gloriatur or de cor. p. 3ο4. Atque hiequidem ante ipsum Chaeronense proelium duae coma

missae sunt pugnae, quarum alteram ἐπὶ του ποταμον, alteram χειμερινην Demosthenes Vocat de cor. p. oo. Etenim latea Boeotiam versus progredienti traiiciendus erat Cephissus fluvius eo haud dubie loco, qui Parapotami vocabatur, CLX stadiorum intervallo ab Elatea situs XL a Chaeronea, prima Boeotiae urbe,

ad retinendum hostem peropportunus V. Manuert.

Geogr. Vol. VIII p 78. Hic sponte patet primam

illlam pugnam esse commissam, quam ἐπὶ το ποταιιου Demosthenes vocat. Alteram pugnam, quae continuo haud dubie illam excepit, hiemalem esse non POSSE, id quod contendit eiskius i. c., omnis rerum ordo demonstrat, quem hucusque persecuti sumus. Neque commorandum nobis videtur in Corsini cmeritate, qui pugnam hanc commissam opinans apud Aspledonem, urbem Boeotiae XX stadiorum spatio ab Orchomeno sitam, posterioribus temporibus etiam υ- δειελον dictam teste Strabone, quod egi eius, ut ait Strabo, ιιάλιστα χει/ιερος fuerit, inde novo regionis nomine invento, περὶ την Mχειμερινην apud Demosthenem legendum esse coniecit F. . diss. III S. 3).-Quid multa Pugna χειμερινη, quum hiemalis esse non possit, quippe quae commissa manifesto sit mense aestivo Hecatombaeone, de corruptione vocis autem ut cogitetur, criticae rationes nequaquam patiantur, cum Reista procellos dicenda manifesto est, vel tempestuosa, h. e. quae procella χροιιιωνι interpellata est vel diremta.

Utraque haec pugna commissa haud dubie est Olymp. X, 3 Hecatombaeone circiter medio. In utraque Demosthenes t. c. p. 30o egregiam Athe-

SEARCH

MENU NAVIGATION