Commentarii historici et chronologici in Demosthenis Orationem de corona Insunt multa ad Philippicae aetatis cognitionem omniumque Demosthenis orationum, quae sunt ex genere publico, intelligentiam adiuvandam

발행: 1829년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

e. causam esse institutam refert. Λtque huic certe tempori proxime etiam accedunt Ciceronis verba:

Mhanc mulctam a Ctesiphonte petiit Aeschines quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; de opti

geri orat. c. 7), in quo tamen quadriennium ante non idem valeat, a quatuor annis ante, sed Graecum esse 'Oλυμπια potest. Idem institutae actionis tempus confirmant etiam auctor argumenti II ad or de cor et Pseudo-PIut. insit. More Demosth. Vol. XII p. 263. H. quippe qui Demosthenem continuo post cladem ad Chaeroneam moenium reficiendorum munus administrasse referant. Verum hi, quod post cladem Chaerone sem domum creatum etiam Demosthenem esse mo nium curatorem dicunt, in eo malaifesto errant, si quidem continuo post eam, hoc est mense Metagitnione reficiendis muris manus apposita est, eademque Oppo

tunitate Demosthenes τειχοποιο munere fungebat-' Inde, quod mire additum est, utiκρον ἐπανήτων ωιρωνικων, et quo potissimum Coisini opinio nititur actioncm ante pugnam Claaeroia. l. X, 2, institutam contendentis F. A. diss. III. 43 et VIII. o), id eum Casaubono mutandum conieceris in μικρον κατωτερ- quod tamen equidem audacius factum censeo. Neque tamen persuadere mihi possum, Plutarcnum anto pugnam Chaeron. item institutam iudicasse, quippe quod is se sciat Melagititionis VII esse ad Chaeroneam conflictum. Quam ob rem ad designandiana potius primum post cladem tempus abusum eum dixerim voce ἐπάνω, quippe quae mediam habeat, ideoque ambiguam significationem, ut possit et ad tempus proxime antecedens et proxime subsequens referri. Sed negligentia auctoris manifesta est tiam in sequontibus κοιθεῖσα ν στερον ἔτεσι δεκα ἐά Ἀριστοφῶντος ubi pro τεσι δέκα dicendum

erat τεσιν κτω SI quissem auctoris nae sunt, ne P

tius simul cum illis ιικρον ἐπανω, μιρ. recentioris cuiusdam hominis male docti laciniae.

292쪽

Creatum enim eum necesse est certe anni iam pra

cedentis Olymp. X, a Scirophorione Schoema nus quidem de comit p. 38 archonte Theophrasto Olymp. X a exeunte, Iatum illud de muris reficiendis decretum opinatur, quod tum bello Philippi

imminente, legem Demosthenes tulerit secundum Phia Iochorum ap. Dionys Hal. p. a. Amm. S. I ναις πληρουν καὶ τα αλλα ἐνεργεῖν τα τοι πολέμου insequenti anno, archonte Lysimachide, quum thenienses ταμε, εργα τα περὶ τους νεωςοίκους καὶ την σκευοει κηνανεβάλοντο δια τον πολεμον τον πρὸς Φίλιππον, illud etiam murorum reficiendorum opus dilatum, et qui eius curatores fuerint, neque abiisse munere nequexationes retulisse. quo evenerit. ut Demosthenes, unus o curatoribus, adhuc Olymp. X, 3 mense υ nepsione τειροποιος esset At haec vixi doctissimi se tentia facile resellitur et rationibus in hac ipsa dispi tatione supra a nobis excussis et eo rerum ordine, quem exploravimus cap. IV. r. 7. 8 et cap. V. Nenim archonte Theophrasto Olymp. X, i ineunte nam exeunte in Scythia versabatur. V. cap. V. quum

Philippus Olymp. IX, 4 extr. ygantium obsidione

clausisset, discissa Athenis solemniter pace, Demosth ne legem tulit, ut summa diligentia naves Athenienses instruerent, ceteraque belli opera curarent, nempe ut

possent Byzantiis opem serre iustoque bello Philippum Premere. io tempor quum in Thraci Nellespontique regionibus Alo Philippus occupatus esset, nullus aderat Dri antis impressionis metus, qui Athenienses muro vim resciendorum admoneret. ni tum potius per classi instruendae navanda erat. Nulla igitur communio interest inter illam navium apparationem et murorum reficiendorum munus D mostheni demandatum Bellum hoc ygantium continuatum est usque ad Olymp. X, 2 menseminec tombaeonem, si eo pacem restitutam recte supra o

293쪽

iecimus. Interea vero olymp. X a exeunte ortum erat bellum adversus Amphissenses Amphictyonicum, cuius ducem Amphictyones Obmp. X a Metagia tnione Philippum crearunt. Quo iacto Philippus imsequenti luphebolione per Thermopylas Locridem

invasit, Amphictyonum decreta exsecuturum se simulans, re vera ut Atheniensos in ipsorum terra coercere posset. Tum temporis, ingresso iam in Graeciam Philippo Athonienses ex decreto Demosthenis τα μεν ἐργα τα περ του νεωςοίκους καὶ την σκευοθήκην νεβα- λοντο intermiserunt ordinariam et non necessariam navalium et armamentarii vesiciendorum curam διατον πολεsto τον προς ίλιππον, τα ὁ χρήμα ἐψηφί σαντο παν εἶναι στρατιωτικα, ut ad bellum cominus et iamiani gerendum omnes pecuniae militibus conducendis endisque impendi possent. Id quod factum est aut ipso iam mense Elaphebolione aut aliquot mensibus post Eoque ipso tempore urbis etiam muniendae et murorum reficiendorum Summa Sane necessitas aderat, quum hostis super capite staret. Sed Athenienses, quum primum Philippus in Graeciam ingressus erat, initio id agebant maxime, eum ut a terra sua quam possent longissime retinerent. Quam ob rem laphebalione XXV inducias fgant usque ad Thargetionem, eo temporis intervallo Thebanos Se- eum conciliaturos se Ose sporantes. Factae induciae renovantur unychionis ultimo die. Eo tempore Thebani mutatis consiliis plastem se amicitiamque cum Philippo observaturos esse decGraverunt. Qua rerum conversione Atheniensibus summus iam illatus est tiamor, ne Philippus, societate etiam Thebanorum conciliata, Atticam sine ullo impedimento invaderet Quam ob rem tum eos de urbe communienda cogita se omnino est verisimile, itaque consentaneum etiam, Demosthenem Thargetione exeunte legem l lisse de creandis ad insequentem annum, in quem

294쪽

Philippi impressio imminebat, moenium curatoribus, ipsumque cum novem aliis a tribu sua τειχοποιον esse electum Scirophorione ineunte, paucis ante captam Elateam diebus, ut, si male res verteret repentinaeque impressionis metus urbem invaderet, parati essent qui operi sine mora manum apponerent, ita ut non continuo opus inceptum, sed dilatum sit in tempestivum momentum, quo magis tum adhuc omnis pecunia o piis posset congregandis impendi et maior civium numerus in arma vocari hostique obviam ire. Et apposita sortasse etiam manus statim esset operi, nisi brevi post, capta latea, conciliatum cum Thebanis laedus rerum aciem mutavisset, inque Atheniensibus spem excitasset fore, ut ad ipsos Boeotiae fines hialippus reprimi, ipsique ab impressione omnino liberari possent. Itaque factum est, ut Demosthenes, Olymp. X, 2 extr. moenium curator CreatuS, Onciliato cum Thebanis foedere, ipse cum exercitu ad Pugnam egressus sit, unde clypeo abiecto turpiter fugam eum cepisse adversariorum tulit calumnia. V. Aesch. in Ctes. p. 4 extr. 76 med. 89 exis Dinarch. in Demosth. p. o. Plut Demosth. c. O. Pseudo- Pluti vit. X. orr. p. 63. . Ita etiam evenit, ut Post pugnam demum, Olymp. X, metagitnione VII. amissam Demosthenes Athenas continuo redux, quum tunc communiendae urbis adesset necessitas, decretum tulerit de pecuniis in moenia reficienda destinandis de cor. p. oci). Quibus destinatis opus continuo inceptum, et licet pax brevi post ipsoque iam fortasse elagiinione, inexspectat conciliata esset, continuatum est, donec absolveretur. Idque cura dum post pugnam demum ingressus Demosthenes, τειχοποιος ante creatus, propriis impensis fossas pra sertim moenibus praeducendas curavit, quibus, quum earum usus ad cohibendam hostis impressionem principalis sane gravissimusque esset, primo statim manus

295쪽

appositas esse consentaneum est, ut Ctesiphon 'a-nepsioni iam XXII pro abs pluto egregie pere

Aesch. in Ctes. p. 87 extr. eoronandum Demosthenem Omnino proponere posset, nondum tamen deposito a Demosthene munere, necdum relatis rationibus, quae ne relatae quidem ab eo erant laphebolion VI, quum eschines causam in Ctesiphontem instituebat tim δἐ Λημοσθένης τειχοποιος Aesch in accusat. , quod reserendae haud dubie erant anno demum e

eunte.

Omnibus igitur egregie consentientibus unum T liquum est, quod explorato temporum ordini omnino repugnare videatur. Nam Olymp. X, 2 mense Thargetione XXVIII, quo ex calculis modo expositis Demosthenes legem tulit de creandis moenium cur toribus, Lysimachides adhuc eponymus suit, cui Hecatombaeone demum lymp. X, 3 successit Cha Tondas, clade Chaeronensi nobilitatus. At Aeschines clarissimis verbis: ἐπὶ παιρώνδου ποντος, ait, ωαoγηώῶνος μηνὸς δευτέρα φθίνοντος γραψε ψήφισμα ὰ πιοσθένης, πορα ποιῆσαι των πλων κιDοφοριωνος δευτερα ισταμένου καὶ τρίτη, καὶ ἐπ&αον ἐν τυ, νηφασματι κάστης των τροχῶν λέσθαι τους ἐπιιμεληθησομένους των ργων ἐπὶ τὰ τείχη και ταμίας in tes p. 57exu. . Quae qui Atheniensium audiebat, non poterat non do ponymo Olymp. X, , clade Chaeronensi celeberrimo, cogitare, emo neque rem Olymp. X, 2 exu iactam opinari, sed omnino Thargelion Ol. CX, 3. Chaerondas igitur iste Aeschineus non potest pseudeponymus esse. Neque enim e pseudeponymo Aeschines desinire poterat tempus suscepti a Dem sthene τειχοποιο muneris hic, ubi demonstrandum erat, medio Demosthenis magistratu Ctesiphontis Iegem rogatam esse. In quem finem quum recitare etiam Aeschines scribam iubeat ipsum illud Demosth ni decretum de creandis moenium curatoribus ipsam-

296쪽

que Ctesiphontis legem, et huic, si ea lata est olymp. CX, 3 Pyanepsione, pracsixus esse debebat Chaerondas quem etiam praesert Ctesiphontis libellus, et illi

eponymus Lysimachides. Iam vero attendas quaeso. Archonte Chaeronda mense Thargetione Aeschines ait Demosthenem legem tulisse de creandis murorum Curatoribus, ex qua ipse moenium curator electus est Scirophorione tum scriba legem Ctesiphontis recitat latam esse archonte Chaeronda mense Pyanepsione, octavo ante Thargetionem. Nonne haec audientes ii dices merito ineptientem oratorem explosissent pQuae quum ita sint, aut re vera Demosthenes

Olymp. X, 3 Scirophorione τειχοποιός iactus sit, et Olymp. X, , archonte Phrynicho, Pyanepsione te-siolion legem tulerit, Elaphebolione Aeschines causam

instituerit, aut Aeschinis verbis in Xαιρωνδου medela asseratur, necesse est ). Atque quod cap. V. extr. tetigimus, idem hic primum in mentem fortasse recurrat, Plutarchum in tempore cladis Chaeronensis lapsum eamque non Metagitnione commissam esse, sed Thargelion Olymp. X, , ut Demostheni Scirophorione

mense, archonte Chaeronda moenium reficiendorum Cura omnino demandari posset. Sed isti cogitationi nil tribuendum esse, supra monstrarimus; et ea unam evitantes dissicultatem aliis occurreremus, haud sacile

solvendis. At multo probabilius dixeris, post pugnam demum captum reficiendorum murorum consi- Clintonum, qui ast Hellen p. 363 Aeschinis verbis

hanc tribuit sententiam, ut docerent, etiam tum Demosthenem fuisse curatorem moenium, ideoque decretum Demosthenis in Thamelionem Olymp. CX, , archonte Chaeronda, post Demosthenem a Ctesiphonte laudatum et Ctesiphontem ab Aeschine accusatum refert, merito resutavit Boetas in Comment de archontae pseudepon. p. a 3 et nos taeite supra.

297쪽

lium, coeptumque Demosthene quidem auctore, O dum tamen ipso moenium curatore creato, continuo opus esse, et destinatis semel ex aerario pecuniis,

quamvis mox consecuta pax esset, tamen continuatum.

Quamobrem exeunte Olymp. X, , opere nondum

consecto, novos esse ex decreto Demosthenis τειχοποιους creatos ad opus insequenti anno continuandum inter hos demum novos moenium curatores

electum etiam Demosthenem esse, qui, quum se haustae iam tempore publicae pecuniae essent, ad

perficiendum opus tria talenta de proprio largitus esset Olymp. X ineunte, ut is ab Aeschine

intenta demum sit eiusdem anni mense Elaphebolione, sexto ante quam mortuus Philippus esset eumque subsecutus Alexander Cui institutae actionis tepori competere certe Aeschinis verba videntur haec: απηνέχει ἡ κατα τουδε του 'φίσματος γοαφή, ην raoni τῆς πολεως αw πὸ τῆς εἰς Ἀλέξανδρον ἐνδειDως με φὴς πενεγκεῖν ἐτι Φιλίππου ζ ντος, πριν in ανδρον εἰς τὴν πην καταστῆναι in Ctes. p. 85 in. . Obiiciebat Demosthenes eschini, quod actionem studii in Alexandrum ostentandi causa instituisset, quod obiicere minus posse videatur, si causa delata ad a chontem sit laphebolione Olmp. X, 3, duodevia ginti menses ante mortem Philippi, aut eschinem certe mireris ad opprobrium istud accuratius desia gnandum institutae actionis tempus dereliquisse, ne equo biennio sere ante mortem Philippi ad archom tem delata sit. Ἀ haec explicanda sunt alio quocumque modo. Ἀ pervertendos superiores calculos,

stros valere certe non possunt quos qui accurate excusserit eum vix crediturum arbitror, decimo demum mense post cladem ad Chaeroneam Demosth ne moenium esse curatorem electum, idque ad comtinuandum seu absolvendum opus Repugnat igitur isti opinioni, ne ad Chaerondam confugiam, quem

298쪽

ipsa Aeschinis accusatio praesert aut ad Plutarcheum Chaerondam, hoc maxime, quod Ctesiphontis decretum ante iusta sun ebria occisis ad Chaeroneam consecta latum supra recte nobis statuisse videmur pra terea quod Demosthenes, τειχοποιο munere SuScepto,

tria illa talenta lassis in primis impendit, quarum, ut supra monui, ad cohibendum hostem principalis sane usus et gravissimus erat, ut eis ducendis manus apposita videatur, quum primum repentina Philippi impressi exspectaretur quod fossis ducendis tumulos publicos amolitum esse Demosthenem eschines ait in Ctes. p. 87 exre.), id quod ut fieret, civitatis calamitate adductum sit, quam suis rei publicae gerendae consiliis in eam contraxisset Demosthenes. Repugnare praeterea si sententiae decem illa talenta videntur, quae ex aerario ad opus curandum accepisse Demosthenem contendit eschines, et quae vix neges eas esse pecunias, quibus continuo post pugnam ad muros reficiendos destinandis auctorem sese populo exstitisse Demosthenes refert l. l. 3ο9). Vix enim credideris Olymp. X, 3 exu. quo tempore Pericu lum diu iam praeterierat, civitatem, bello exhaustam, novas operi pecunias destinasse. Ipsaque Demosthenis verba: ευθυς μετα την μάχην δια τῶν ὐων ψηφισματων

αἱ τάφροι ἐγίγνοντο, τα εἰς τα iam χρηματα p. 3 )indicare aperte videntur, reficiendorum moenium eo silium captum iam antea esse, ut instante post Iadem impressione nonnisi pecuniae destinatae sint. Quodsi enim res aliter fuisset, dictum exspectares: δια των ἐμων νηφισματων ἐγίγνετο ἡ τῶν τειχήν κατασκευὴ Nec via deas, cur opus fuerit novo populiscito de creandistributim τειχοποιοῖς Olymp. X, 3 exeunte, ne cur hoc a Demosthene actum sit, qui Don fuerit inter moenium curatores post pugnam Chaeronensem creatos nec denique Aeschinis verba ad decretum de continuando pere, sed de incipiendo potius spectant.

299쪽

Quae omnia quum eo convenire videantur, ut

decretum hoc Demosthenis, quod Aeschines asser primum esse de moenibus reficiendis deque τειχοποιῶν delectu tributim habendo statuamus, nulla ex parte archonte Chaeronda latum esse potest; sed latum est Lysimachide, qui Chaerondam praecesserat. Itaque ἐπὶ υσιμαχίδου ποντος, SaorηLωνος μηνὸς δευτέρω φθίνοντος κ. . . dicendum Aeschini erat, quod pra fixum in decreto inveniebat. Idque manifesto recit turus erat scriba ex ipso decreto Demosthenis. At, quod hic maxime memorandum est, Aeschines ipse hic ante scribam tempus definit, quod non secerat antea in definiendo eo tempore, quo factus Demosthenes sit theorici quaestor. Hoc non temere iacit, sed consulto. Atque quum de voce αιoωνδου suspiacioni locus nullus esse possit, ex Chaeronda dicendum est voluisse Aeschinem tempus decreti illius Demosthenei designare, quod ex Lysimachide desiniturus erat scriba seu quod Chaerondam clades ad Chaeroneam nobilitaverat, per quam a Demosthene in civitatem

contractam murorum reficiendorum necessitas rei publicae esset iniuncta, seu alia quadam de causa. Quid multa πο γαρ αιρωνδο αρχοντος, ΘαργηLωνος μηνὸς γραφε μ φισμα Λημοσθένης dixisse eum statuendum est, id quod egregie coniecit Boockhius in Comment de archontib pseudepon. p. i), insolitam se mulam, addens, fraudem secisse vel librariis vel criaticis antiquis, qui ad usitatam formulam ἐπὶ μιρων-δo delapsi sint. Et coniectura haec obtinenda certe omnino erit, donec ex Plutarchi auctoritate constabit, cladem Chaeronensem lymp. X, 3 Metagitnione accidisse, sicuti ex superioribus calculis nostris, o tinuo post illam moenia Athenarum refici coepta, ea-- ipsa tempestate Demosthenem esse τειχέ ποιου --nere functum. Atque si no γαρ αιρώνδου legatur, vexa iam etiam causa liquebit, cur Aeschines, ant

300쪽

quam sertham recitare Demosthenis decretum de creandis moenium curatoribus iubeat, ipse, quo sit tempore a tum desiniat. Nempe iam paulo antea p. 57 med. docuerat Aeschines, archonte Chaerondamense Pyanepsione Ctesiphontem legem tulisse de coronando Demosthene, idque invitis legibus, quod Demosthenes tum adhuc theorici administratione ungeretur, quam suscepisse eum eodem Chaeronda, nimirum Primo anni mense, multis de cavisis probabile est.' Inde continuo transit ad τειχοποιο munus a Demosthene administratum idque etiam nondum a 'LAeschines or. in Ctes. p. 57 med. καί μοι ναγνωθι, ait ἐπὶ τίνος ποντος καὶ ποίου μηνὸς καὶ ἐν τίνι ἡμέoc καὶ ἐν ποία ἐκκλησία ἐχειροτονηθη Ληπιοσθέ

λογισμὸς ων vaεDων. Hic, dixeris, dies numerari,

qui inter susceptum a Demosthene munus et latum a Ctesiphonte decretum intercesserint; unde nonnisi paucis diebus ante Pyanepsionem XXII munus illud suscepisse Demosthenem coniiciendum sit, itaque post cla dem ad Chaeroneam aliter enim non διαλογιηιὸν ἡμερων, sed χρονέον institutum suisse. Et qtuit sane centum minas illas largiri singularum tribuum theoris aut mysteriorum solemnitate, mense Boedromione, aut si ipso demum 'anepsione electus fuerit, hesmophoriis, quae inde a Pyanepsione XIV celebrabantur. Sed Demosthenes or. de cor. p. o quantam populus, clade vix accepta, fiduciam in se posuerit, copiose enarrat.

Theorici autem administrandi munus quantae auctoritatis fuerit, eschines docet in Ctes. p. 57. mcd. Itaque si sibi munus illud brevi post cladem delatum

fuisset, notandum hoc certe l. e. Demosthenes non dereliquisset. Quam ob rem aliud valet ille διαλογισμὸς των ἡμερων. Nempe consertur dies, quo Susceptum

a Demosthene munus est, cum eo, quo latum cst a

Ctesiphonte decretum, ut videant iudices, hoc latum ESSe, quum annuum muneris spatium nondum exicesit. Annuum enim munus illud fuisse consentaneum ob id maxime est, quod magistratus alios cum illo coniunctos

SEARCH

MENU NAVIGATION