Theodori Craanen ... Tractatus physicomedicus de homine, in quo status ejus tam naturalis, quam praeternaturalis quoad theoriam rationalem mechanice demonstratur. Antuerpiae olim edente Theodoro Schoon ..

발행: 1722년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ximi, quin smul illi omnes hune motum sentIant eodem momento, qui internos & solem locati sunt: hoc ipsum pueri satis norunt in sitis globulis lusoriis, certo ordine inter se dispositis; sie globulus A non Potest moveri, quin eodem momento moveatur B. res etiam patet in chorda tensa, dum una extremitas chordae F movetur, neeessario dc altera extremitas G moveri debet eo ipso momento. V ide hac de re plura apud Carte um princi'. 'art. 3. g.

Quae igitur dicta sunt de globulorum serie, chorda & siphone, applicentur ad sanguinem nostrum: prima gutta ex corde in principium Aortae propelli nequit, quin eodem momento ultima Rutta in extremitate arteriarum propellatur in venas ipsis annexas . Hoc igitur posito iundamento , necessum est, ut pulsus sentiatur eodem momento in arteriis, quo sentitur in corde, cum ubique per omnem arteriarum ductum sanguis rarefactus impetum facit in tunicas arteriarum , quam Primum ex corde expellitur.

Restaret adhue alia quaestio, quo pacto videlicet posset dici, arte- Quo pactoriam pulsare , & quid siti pulsus Ni fallor, in praecedentibus hane post diei ar-

quaestionem absolvimus; sed ne aliquid praetermittere videamur, pau- teriam pulsa- Cis verbis pulsus naturam indicabimus. re , et quid fit Concipiamus itaque, sanguinem in corde rarefactum majus exigere pulsus λspatium quod cum ipsi non concedatur, ventriciatos cordis expandit nonnihil, quae expansio ulterior impeditur ab humoribus, ex arteriis Coronariis in musculos cordis transudantibus, & a vaporibus & spiritibus animalibus influentibus, ac proinde cordis latera n nihil conis fringuntur, & sanguis rare actus expellitur in Aortam, ejusque latera expandit nonnihil, cum Aortae cavitas non sit satis ampla ad huie sanguini rarefacto & ebullienti liberum transitum concedendum , Cum arteriae omnes eκ angusto in angustum des nant, uti hoe patet in Fig. L Fab. IX. ubi arteria e corde egrediens est latior circa C,

quam quidem circa F , G, H, & sic porro .

FIGURA PRI ΜΛ.

Arteriae naturaliter per brachium finistrum dispersae. A Cor. 3B Truncus Ascendens. Fab. IX. C Arteria subctavia . D dia remota, quae sub sterno descendens ad umbilui usque ei e ter s dem excurrit, ex surchios rn verarum costarum intervalius

diruit .

radium ad cavum excurrens, ramumque dirigens o in mu

sellus Hos inter os pollieis primum er metatasti indicem sa-stinentis , alios deinde tres PPP, eus in primos exteriores d/titos dispergunttir. I Cubilaeus , interior ramas , secundum eubiti os incedens ,

202쪽

. duos tandem interiores Egitos gemino νamo absorbetur . .

L Scapularis externa , Μ scapularis interna. . , . .

FIGURA SECUNDΛ.

'me per braebium dextrum excurrenter . .

, B Tνuncus Ascendens perperam dictus , eum reOectu usus Descenis deus fit vocandus , cum revera sanguis ex dextro cordis ven triculo uon ascendit , se per hanc venam versus corias υeutrι- eulum descendit., C Vena Subclavia .

D Axiliaris . IE Mammaria ...F Scapularis externa. G napularis interna . . H Cephalica . I Eamus ejus externus.

Κ Ramvs Uus internus , qui ex parte Μedianam eonstituIt , Θ oblique per radium fertur ad brachium externum , o ubi oblique sic semper repens ad carpi radicem venerit, cum basincas ramulo jungitur er Salvatellam constituit. L BUtica . M Basilicae divisio in duas prostagines. N Propago ejus prima externa . . o Proρvιnis secundae ramus internus . P Propaginis secundae ramus eAternus . Q Tertia propago , quae cum interιore cepbaheae ramo ΚΚ Μedianam Q. conficit. R Salvatella . S Thoraclea superior. T Thoraclea ιnferior. Λtque ita quaelibet gutta ulterios propulsa debet arteriam eleva re , ut transeat ; quae extensio , vel elevatio & dilatatio ventriculorum cordis & arteriarum , conitituet pulsum et sic , exempli gratia ,

gutta C , non potest propelli n G, H, Ο, & se porro, quin tuni

cas arteriarum extendat, hoc est , quin impetum in eas faciat, quia in G & H arteria est angustio : & hoc cogitandum est, fieri in singulis arteriarum punctis a singulis guttis sanguinis rarefactis ; ideo est, ut Omnis arteria pulset. Ex histe jam patet, pulsum ab hisce duobus praecipue dependere ,& a rarefactione sanguinis plus spatii exigentis, & ab angustia arteriarum spatium majus non concedentium . Renue egν qua. Nunc quoque facile poterimus respondere ad quaestionem illam , ue non puI- qua quaeritur , cur venae itidem non pulsent ' Respondemus, quia in ui iis non adest notabilis rarefactio sanguinis, hinc sanguis non amplitis tantum requirit spatium ; spiritus enim magn1 ex parte jam avolarunt, priusquam ad venas accedit sanguis, hinc tanto impetu no νωrtur per venas, quanto Per arterias . .. i Dei

205쪽

. DeInde venae contrario modo dispositae sunt , ac arteriae : nam ex angusto in angustum desinunt , hoe est , ex angustiori in latius spatium desinunt. Uti patet in Figura II. Tabula IX , ubi vena angultior est

circa R, Q , P, L, & sic porro, quam quidem circa C.

. Sic gutta sanguinis ex arteriis in venam propulsa , juxta literam n , nullum impetum facere potest in latera venae illius , ut progrediatur versus C , & cor A . quia vena ex angusto in litius desinens fatis spatii concedit guttae R propulsae versus venam lubesa viam C, & cor Λ , & sic nullus in ea lentietur pullus. Haec adeo cum manifesta sint , nelcio, cur veteres hic usi fuerint sacultate aliqua pulsificii, hoc est, chimaera & figmento, cum re vera haec facultas consistat tantum in hisce, quae jam ex mechanicis principiis deduximus r sic illi etiam habebant suam facultatem vitalem , quae erat ex spiritibus vitalibus, sed nulli bi explicarunt nobis hos spiritus vitales, i distinxerunt enim in spiritus naturales, qui essent in hepate ; vitales, qui essent in sanguine ; & animales , qui essent in cerebro ) & merito hos explodimus & rejicimus cum aliis eorum sigmentis: & quomodo postent dicere, spiritus dari vitales, cum ne semel quidem intelligebant, quid esset vita ρ Eufragius breviter peripateticorum scientias explicavit ; ille multas vitae significationes recenset, sed omnes ita sunt Obscurae , ut animus in iis acquiescere non possi t. Nos per vitam nihil aliud intelligimus , quam sermentationes Iegitimas nostri sanguinis , a causis mere mechanicis dependentes , ex quibus omnes lanatones in noli ro corpore ortum suum trahunt, ita ut

plane anima nostra hic nihil contribuat, nec ipsi aliquid hac in parte adscribimus, & sic vita nostra mere corporea dicenda est: hoc ipsum Patet eκ iis , quae hactenus dicta fuerunt , quae omnia rite & exactd peracta sunt sine concursu mentis, quam nondum vidimus. Proxime est, ut mox de aliis agamus. Sed si velimus nomina servare veterum , quibus spiritus distinguebantur, possumus dicere, Diritus naturales eme illos, qui in alimentis haerent coctioni jam expositis: spiritus vitales erunt particulae sanguinis reliquis subtiliores , sanguinique adhuc mi xtae &confusae: θ ritus animales erunt, quod illae particulae , spiritus vitales constituentes, majorem inducunt subtilitatem crebris sermentationibus, & ita ad caput seruntur, illic separantur, & in ventriculis deponuntur, constituuntque *iritus animates , quibus anima utitur ad imperia sua pertini versum corpus distribuenda , quod postea apparebit viarius: ex quibus jam constat, hos spiritus omnes tant sim gradu subtilitatis distingui ; qui in alimentis erant fixi adhuc , in sanguine liberantur a suam xitate , & incipiunt celerius moveri , constituuntque spiritus vita-Ies; illi postmodum majorem subtilitatem induunt, & a sanguine sein Parantur, constituuntque spiritus animales . Hisce ita consideratis , possumus, si velimus, illa nomina retinere ; tunc enim praejudicium nobis parere non possunt. Hic nunc porro quaeritur, an expediat valde similia assumere alimenta, ut vinum, sanguinem ipsum, Iae, & similia λVeteres putarunt, inde debere nasci nutrimentum sordidum; quoniam , inquiunt, illa jam cocta satis, ut lae &sanguis animalium qu rundam, diutina coctione in pravum succum converti debent: puta

bant

ad veterum

occultas qualitates arte

riis oe corvi insitas, quas pulsi eas vo

cabant.

Vita quid. Guid debea mus per θι-

tes , vitatis ci

naturales ve

terum intelli

gere

206쪽

hant enim . omnia tamdiu exspectare in ventriculo, donee essent omnia exact/cocta, Ac tunc unli egredi ad intestina . Sed hoc falsum esse, patuit ante, cum diximus, illa, quae prios essent cocta, prius etiam egredi, & ultimo e ut mortuum expelli. Dicimus igitor, hune metum esse vanum, quod ratio & experientia probat. Ratio, quia quae ncin indigent multa coctione,citius distribuuntur,& ad sanguinem n strum seruntur; at illa, Guae jam semel cocta suere, ncin indigent ulteriori coctione, ac proinde citius ad sanguinem seruntur &distribulantur. Experientia , quia videmus, qnod multis in regionibus nil nulvinum assumatur sine noxa; vinum autem est valde spirituosum, dc alimentum admodum simile: deinde quid nostra propria carne similius esse potest ' di tamen videmus , quod sine noxa antνσορ bagi in India edant carnes humanas . Nostris in regionibus quid familiarius est, quὲm parare farcimina ex sanguine porcino, bovino, vaccino, aliorumque animalium , quae quotidie sine noxa assumuntur dc ne manegabit, sanguinem videri admodum simile alimentum . De iacteres etiam clara est: inter pauperes nonne multi sunt, qui

solo lacte nutriuntur δ quod ipsum manifestissime apparet in infantibus , qui nihil utuntur qi iam lacte . & tamen laudabiliter & sne noxa nutriuntur ἔ imo quidam sunt, qui existimant , carne human1 nos artiores reddi ad libidinem exercendam ; quod si verum sit, certum

erit , ex eadem debere provenire nutrimentum valde spirituosum rilla enim , ouae ad coitum conducere dicuntur, valdo suAt spirituosa. Nos tamen nac in parte valde dubitamus , an carnes animalium

adeo differant ab humana ; disserent quidem fine dubio, sed non ita ae illi putant. Concludimus itaque, nullam esse absurditatem in similium usu .

De Diarrhaea.

Diaννhaea est Iambaea est duplex. Prima fit ex desectu de impotenti 1 sermen. sipui. I ii nostri sanguinis, quatenus tunc nexus particularum inter se tollitur, tuti constat ex praecedenti in dc secessionem facit a se invicem: hine multae aquosae de serosae ad latera propelluntur, &per ρο- ros vasorum meserat eorum ad intestina depelluntur, illicque constituunt fluxum alvi, instar loturae carnium, in quantum aqua admixta est sanguini. Haee Diambaea est omnium periculosissima : Indicat enim magnum gradum putredinis in sanguine, hoc est, ejus mixturam esse admodum turbatam, particulas esse valde disnexas . Hoe in casu vulgo Medici utuntur adstringentibus, dc nihil proficiunt, dc aegrum saepe in maximum mortis periculum conjiciunt, quod evenit, in quantum non ratiocinantur, nec teconomiam animalem recid intelligunt : nos vero,

hie solummodo respicientes ad sanguinis mixturam turbatam , utimur illis, quae valent eam restituere, qualia sunt Thersaea, Mithrida rium, Di cordium, & similia ; his fermentationes collapsae restituuntur, mixtura sanguinis turbata in certo & recto situ disponitur, quatenu1 aetherem introducunt quoque amicum nostro sanguini

207쪽

sutianda oritur ab introductione in sanguinem alicujus materiae,quae Altera ejus trajicit materiam aetheriam admodum inimicam nostro sanguini, sic species. magna lucta oritur & pugna inter herem peregrinum & consuetum, utrum consuetus, an vero peregrinus praevalere debeat: ex quo conflictu inter hos duos aetheres oritur vehemens sermentatio & ebullitio sanguinis, non aliter ac in febribus , ubi sermentationes sunt vehementiores, quam quidem in sanguine naturaliter consueto; atque ita Particularum ordo mutatur, & quaedam expelluntur per vasa mesera ioca, ct conlii ruunt Hυι fluxum.

De H drope.

ΡΟssiimus hie etiam mentionem non nul Iam iniicere de 'drope Moos pro

pectoνis, sed verbo tantum, cum hic de hoc affectia speciatim βονιι. agere locus noli sit. Concipimus itaque , In omni maerope vasei lymphatica, de quibus L3mpha Ie modo diximus, esse rupta, ita ut serum vel lympham a nutritione rin eum lascia siduam non ad sanguinem revehant, sed hic in Cavitate Pectoris depO- rum ruptis. nant, & sic constituant hydropem pectoris: si fiat in aliis partibus, dicitur illius partis hydrops. Quaeritur itaque, quomodo vasa illa rumpantur Nos existima- Vissa I mpha.mus, hoc accidere, quatenus illa vascula primum obstruuntur a mate- ii ea quomodσria erassi ustui 1 & viscos' , interea dum torrens humorum , a nutri rumpantur istione residuorum per partes circulantium , a tergo etiam accedit ad has obstructiones; atque ita nimiam extendendo haec vascula nimis exigua & tenera , facile contingit, ut rumpantur, cum multam ex tensionem sui, vel potius distensionem non serant, & sic massam contentam in cavitatibus deponunt, per quas illa vascula excurrunt:

si fiat in pectore erit Misops pectoris p si fiat in abdomine, erit Aseι- res , seu Hydrops abdominis si fiat in scruto, erit mri Oeele si satin capite , erit Esdrocephalas I si fiat in partibus subcutaneis , erit

Leucophlegmatia, vel Amsarca, seu aqua inter cutem, quando compressi digiti remanet vestigium in superficie corporis, malus dicituς etiam corporis habitus.

His ita positis, videamus nunc, quid tenendum sit de iis,DI maxime gloriantur, sese posse cito curare hydropem. Aie nune possumus discere curationis difficu Itatem : dupleX igitur Ahἀνινι oua debet esse si opus curationis , primo vascula obstructa reserare , post ufa,ι modum rupta consolidare. Ad primum requiruntur aperientia &im' Ab is oeu-petum facientia, quae si sortia nonnihil sint, ccaeteroquin deobstruere I f., , disnon possunt in vascula magis rumpentur, quia admodum tener tali sunt, & hoc medicamenti genus repugnaret vulneribus vastu Iorum . βAd alterum requiruntur consolidantia , at illa visciditatem habere . debent, quae repugnant Obstructionibus vasculorum. Λtque ita videmus , quod medicamenta utrique scopo condueentia vix queant dari quae enim uni proderunt, alteri noxam inserunt: hine tanta di sis ficultas In curando , ut merito possim ua eos ridere, qui gIOriari audent T. 'μ ης- α' Coos le

208쪽

In b dropicis

no deponiturpura AEqua.

possunt habe in

suae nam re quirantur ad

cessario.

dent sese habere medicamenta , quibus possunt brevi curare hydropem .

Nos in curatione aliam Ingrederemur viam, utendo prim sim illis, quae obstructiunculas possent tollere, non habita tamdiu ratione vulnusculorum , de neglecta pro hoc tempore effusione aquae in cavita in tes: illa autem medicamenta deobstruentia deberent esse lenia, qum sensim dc sensim agant , non vehementi e Scacia , sic enim multiplicarentur vasculorum vulnera, & malum in pe jus vergeret. Postquam autem obstructiones suer ni sublatae , tune vasicrita erunt con solidanda per ea , qu .ae nonnihil viscosa sunt, sed tamen etiam subtilia nonnihil , ne rursus obitructiones producerentur; sed non est tantus metus obstructionum faciendarum per viscosa. nonnihil , cum obstructiones iam sint utplurimum sublatae: possumus ἐgitur tunc majori cum securitate uti his nonnihil viscosis, ac antea cum vascula erant adhuc obstructa. Sciendum etiam hic , non esse puram aquam , quae hic deponitur, sed terrestria, viscosa, erassa sunt admixta ; sunt enim reliquiae chyli, hoc est, caput mortuum,quod crassum s emper in fundo vasis remanere solet in dei illationibus chymicis. Hoc ipsum docet exper Ien tia,si enim exhaletur hydropicorum aqua post se relinquet materiam crassiusculam , hoe est, quandam amurcam: illa speciatim requiritur ad vascula obstruenda ; aqua autem quI talis non peceat in nostro corpore , sed quatenus viscida existit, & amurcam quandam admixtam habet. Hinc etiam est, quod audeamus dicere, quod vix ullus detur, qui non habeat quaedam vascula rupta, quae suum serum dc lympham in cavitate hac vel illa deponant: natura enim in illis exiguis non solet agere tam Ne ; sed non statim inde patiuntur hydropem,quia illa lympha Ope ea loris in vaporem elevatur, dc abit aut per insensibilem transpirationem , aut in abdomine transit poros aut intestinorum, dc sic cum excrementis alvinis excernitur , aut vesicae poros soras intro spectantes, & constituit partem urinae,cum qua postmodum per urethram redditur. Requiritur itaque ad hydropem primo , ut insensibilis transpiratio' si impedita , vel pori vesicae dc intestinorum sint obstructi. Seeund3 debent vascula lymphatica amurca quadam obstructa esse, ita ut rumin pantur postmodum.

Si autem pri sis non adsit, Ac insensibilis transpiratio sit laudabit Is,& legitim d procedat, hoc est , quod pori corporis non sint obstructi,

nee pori velicae dc intestinorum aliarumque partIum sint occlusi, hydrops non oritur , quamvis vascula qna dam ellant rupta ; dicimus quaedam , quia potest esse , ut plurima sint disrupta , & tunc transpiratio non juvaret, nimium enim deponeretur. quam quod posset transpirare insensibiliter , hunc igitur casum excipimus . Experimur enim saepe , quod homines , praesertim hydropici, saepe tanto plus min-xant , quam bibant, quod bonum dc optimum solet esse signum in hoc

affectur hoc enim docet, copiosam aquam ex abdomine per poros ire vesicae seras thtro spectantes, in forma vaporis, vel aliquando non , ita ut exiguae guttae transeant, quod arguit insignem horum pororum apertionem, & sic magna copia cum urina expellitur per Drethram. Idem cogitandum de intellinis , quorum poros lauid apertos etiam

subeunt illae particulae flexiles aquear, ita ut saepe magna copia a cum

209쪽

teum etiam urina expellitur perure rebam in illius liquor Is per anum

excernatur: hunc in finem applicantur clysteres , saepe maximo cum fluctu , falsi & calidi, qui aperiendo poros intestinorum , aquam educunt ex corpore ad aliquot saepe libras , cum magno hydropic

Hoc igitur facit praecipuum in hydrope, v*delicet pororum obstruactio ab amurca : sic saepe pori peritonaei hac obstruuntiis, dc sic impeditur insensibilis transpiratio; & vapores, qui alias exirent, nunc de

tinentur in abdominis cavitate,&cum tandem novi a terro continuo

accedant, coagulantur, & induunt rursus formam aquae, dc decidune in ea Witatem abdominis, qui illic congregati ad notabilem copiam aequantitatem conit ulmi M opem a item.

Λdeo ut Amurca faciat hydropis diffcultatem , non aqua, quae sa-cile posset educi per poros; sed amurca poros obstritens facit demum malum: atque ita habemus brevem & generalem ideam hydropis. Revertamur nunc ad illud viscus , a quo digressi eramus , videlicet ad pulmones.. Sed antequam ad pulmones accedamus, adhuc aliquid de hydrope maeroρι-udicendum restat. Quamprimum autem sermentationes nonnihil col- ι,δε

abescunt, certum est, timc vasa non ita Urgeri, Dec humores ita per Poros arteriarum protrudi pro nutritione partium, & illi, qui eκ trusi adhuc sunt , non ita in tu los partium solidarum prope luntur ; nee quod residuum est a nutritione , legitime urgetur in vata lymphatica , neque illa contentum succum sussicienter in venas exonerant, &se incommoda habemus bene multa: primo hoc pacto frustratur nil. tritio partium solidarum, non enim copios humores extruduntur per Poros arteriarum , nee in tubulos propelluntur ἔ obstructiones inde . oriuntur non paucae in partibus nostri corporis ὲ saepe Maeropies, ea-ebectici, leueophlegmatici fiunt, quatenus humores residui a nutriti ne non absorbentur a vasis lymphaticis , sed haerendo in superficie corporis, corpus reddunt cachecticum, leucophlegmaticum; dc quatenus vasia lymphatica suum humorem non refundunt in venas, sed obstracta a materia viscosa erassa tandem rumpuntur dc medio crepant, quod facile contingit, quoniam admodum tenera &subtilia existum, & vix extendi patiuntur, quin statim mediocrepent, atque ita humorem suum effundunt in cavitatem proRimam si in ea vitate

abdominis hoe contingat, erit Marops Ascites I si in pectore, erit πι- aroys Pectoris ; si in scroto, erit m Mele, dc sic porro. Hoc ipsum partibus si pernis quoque accidit in hoc eam , utpote cerebro & brachiis , in illis etiam humores non ita expetiuntur pro nutritione partium , sed obstructiones etiam parium incommoda ; in capite videlicet, si tubuli partium carnosarum sint obstructi, orietur

Atrophia dc extenuatio partis: si humores pro nutritione expulsi Iri . itinere haereant, nec residuum ad vasa lymphatica propellatur, orie tur Leucophlegmaria dc Cacbexta capitis: quando digitis comprimenistis partem aliquam relinquitur vestigium di is v ea , vel quando vas, lymphatica rupta succum suum illic effundunt, tume dicitur 'dro. embalum externum: si vero vasa lymphatica intra caput obsrncta rumpantur, & suum humorem in cerebrum , & in ejus anfractus, pyros ,& ea vitates effundant, producetur Hydrocephalum internam. Et cum vasi in cerebro non ita urgentur propter iramentationis im

210쪽

mtentiam , quid mirum , illic quoque paucos expelli spiritus per

arteriarum porcis λ quorum desectus causa esse solet animi deIiquium, de quo alibi. Sed ubi sanguit naturaliter de legitim8 rare iit , de sermentatur ,

tune res sese aliter habet; omnia recensita mala minime locum habere possunt in crirpore nostro, sed tunc omnia legitimo modo procedunt ; partes enim unc bene nutriuntur, quia impetus sanguinis rarefacti dc ebullientis tantus est, ut arteriarum latera nonnihil distendantur, ac proinde eorum pori dilatentur pro faciliori exitu particularum nutrientium & aliarum : haec eadem pressio vasorum facit, in eopiosiores spiritus in cerebro ex vasis extrudantur , atque ita dein liquium animi perit; hinc est, quod vivaciter sanguis dc omnes humores per latifundia corporis propellantur , & sic ad cor redeant, ac proinde eorum circulus procedat . Sed illa ante fuerunt tradita, nec Dperae erit pretium illa saepius repetere . Sanguis itaque rarefactus multo majus spatium requirit, nam legitime sermentando, quasi in vaporem & spumam mutatur . scimus enim quam magnum aqua , vel liquor debeant nccupare spatium, ,s in vapores convertantur et requirit igitur sanguis rarefactus majus spatium, quod eum ventriculus sinister ipsi concedere non misit, qua data porta , erumpit magna vi ex cordis antro in ΛOrtam , cujus latera extenduntur et urgentur a singulis guttis ex corde propulsis de erumpentibus; dc hinc oritur pulsus, uti jam antea satis suse ostendimus a

'deos ex Videamus nune, quo pacto ex nimia venaesectione potest oriri M. nimia venaeia de Us . Hic disticitato eit iacienda inter Nationes , seu Regiones , sectιone. quarum aliae aliis frigidiores exi stunt; atque ita videmus , quod Iarga venaesectio institui nequeat in Regionibus frigidioribus , quam tristis saepe sequitur eventus r quos satis abunde probat experienti a , cum in multis saepe per imprudentiam Medici dc Chirurgi tanta copia sanguinis fuerit educta, ut anima simul pauli o post egressa sit, dea corpore discesserit. Non videretur itaque prima fronte , quomodo inanitio sanguinis posset esse causa tantae repletionis, quantam observamus in Hydr picis. Apud Riverium, diximus, venaesectionem sexagies suisse insitutam, ex qua tamen non secutus fuit hydrops . Λt hic Lugdun Batavorum vidi , ex octies te uisese Done celebrata virum Celebrem incidisse in hydropem : ex quo patet, merito distinctionem eme instituendam inter Regiones, dc Nationes , quae venaefectionem largam ferre possunt, vel minus . calidiores largiorem serre posse venaesectia-

non, docet experientia.

Venaesectionis effectus est vasa deplere , ac proinde eadem minas distenduntur a languine transfluente , pini eorundem angulli res redduntur dccollabuntur, hine humores arteriosi pro nutritione partium . non extruduntur tanta copia ex arteriis, atque ita partes non legiti nutriuntur: hoc primum est, quod hic maxime attendendum. animi deII- Alterum est , quod nimia venaesectione homines languent, Ac inei - usum ex ve- dunt in animi deliquium, nulla alia de causa , qu1m quod spiritus una uasectione. cum sanguine educuntur , hinc pauci ad eaput propelluntur, ac Pr inde nervorum tubuli sufficienter non inflantur a spiritibus, sed supra se invicem recumbunt di collabuntur , nec mustuli partium in

SEARCH

MENU NAVIGATION