Theodori Craanen ... Tractatus physicomedicus de homine, in quo status ejus tam naturalis, quam praeternaturalis quoad theoriam rationalem mechanice demonstratur. Antuerpiae olim edente Theodoro Schoon ..

발행: 1722년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

In Bene non fit coctro , uti multi puta

Isaci dextrae, tedens ad be-

multis visceribus dicere possumus, plus morbi & mali , quam ho ni nobis creare ; sed tamen aliquid boni affert lien , quod etiam de s

hepate dicemus verbulo: at usus eorum nimis exiguus est respectu tantae molis, quam obtinent. Hic integer usus, haec integra lienis noxa . Notandum etiam, haec modo recensita incommoda non semper o tinere in omni vehementi animi passione: non necessum est, noc debere fieri & quidem semper, quod signum est, quamvis magno impetu seratur sanguis in lienem , illic non latere semites , qui materiam contineant non valde abludentem a sermento sanguinis: si autem haec incommoda non exoriuntur, signum est corporis egregie sani , quod noti haheat abdita dc abscondita mala. Non etiam cum Veteribus existimandum , ntra Denem fieri quanis dum coctionem r hoc enim & rationi, dc experientiae repugnat: haec est contraria , quia nulla est intra lienem cavitas sufficiens , quae r quiritur ad coctionem, qualis requiritur in corde dc ventriculo. Ea est contraria, quia lien exscindi potest canibus: de hominibus non ita constat, quamvis non desint exempla, quae confirmant, id accidere saepenumero in Turcia: in eanibus experimentum hocce est mulisti pleκ, quod super vixerint aeque vivaces, ac ante. Si igitur canis hic non minus suo modo ad blandiatur domino suo , non minori cum gaudio, qu1m si lienem adhuc haberet, sequitur, v rum non esse, in liene aliquam segi sermentationem , coctionem necessariam , ejusque usum non esse necessarium dc permagnum. Uolebant etiam in eo gigni melancholiam acidam, indeque homInes tristiores minus alacres reddi: ἰ sed in ea no, cui lien fuit exsectus, dicebamus, non minorem, nec majorem laetitiam apparere: ergo hoc pro universaliter vero assumi nequit.

P Rosequimur alium ramum , videIicet dextrum caeliacae arere in ,

qui tendit ad hepar r hic autem ramus minimus est , nec ulla intercedit proportio inter hunc ramum , dc inter tantae molis viscus ,

adeo ut hie queat applicari illud proverbium Belgicum , quod di eunt de homine admodum procero dc gravi, cujus cerebrum fungus est , quod vix micam salis redoleat, est inquiunt laterna magna fine

Me hepar magnum quidem est viscus; at exiguum habet usum , non

tamen nullum.

Peripatetici vero, qui solent argumentari a fine, dicunt, magnum viseus magnum habere usum; dc ubicunque magnum aliquod viscus deprehendunt, illic statuunt magnum quoque adesse usum , illicque fieri publicam dc necessariam quandam actionem . Sed scimus ex eriis eum logici, causiam finalem esse causam externam , quae non ingrediis 'tur rei essentiam , quaeque proinde hye nihil facit: temerarium sane est

in phy sicis argumentari velle a fine, quia hic nos saepe latet, postquam naturam ct essentiam rei habemus perspectiun : nec valet haec argu

552쪽

DE HOMINE.

se materia. πιραν qua

lis es in em-mentatio, Hoe est magnum viscus, ergo magnum debet habere usum. Non minus ridicula est quaestio haec , Excrementa ani sunt admodum copiosa, ergo magnum habent usum . Sed quid his diutius inhaeremus 'inspiciamus potius causas hepatisessicientes, & ejus originem, ut tandem queamus ejus ossicium & sunctionem determinare . 'Quaenam igitur est materia bestatis λ Inspiciatur quaeso embryo, ibi non apparebit, illud viscus esse ossicinam sanguificationis: magna cum hepatis. injuria hoc officium subtractum suit cordi a multis Λnatomicis, inter quos tamen Bartholinus generose suam revocans sententiam , hepatis

exequias cecinit.

Substantia hepatis in embryone non apparet subobscure rubescens, ac quidem m nobis; sed in principio chylosus, hoe est, fused albicans

apparet, quia chylo particulae flavescentes admiκtae sunt, quas vocant i ,οὴ hiliosas vulgo: hoc genus particularum , hepar componentium , viscosum esse nequit , quia debuit extrudi ex poris venarum dc arteriarum illic sitarum , uti mox es arisis dicetur. Notandum interim , arteriam hepaticam esse admodum exiguam, eamque nullam habere proportionem ad hujus visceris magnitudi-

Dem . .

Speculemur nune alti is ejus ortum . Certum est, sanguinem chylo Repatis ore impraegnatum in matris uterinis , hoc est , hypogastricis vasis, di- ius. stribui per placentam uterinam, illicque amittere gradum sui molds& impetus; postea idem sanguis it per vas umbilicate, quod est lo gissimum , latissimum , ad ipsum fetum utero mater o contentum , illicque amittit secundum gradum suae agitationis & impetus. I, Qui ait per umbilicum tantae longitudinis. Il, Quia it per umbilicum am- ' plum e longitudo autem & latitudo viae imminuere debet vires liquoris transeuntis r idem sanguis per venam umbilicalem ingreditur hepatis vasa embryonis, illicque distribuitur per infinitos ramos, per herar dispersos, cc sic amittit tertium gradum sui motsts & impetus rtandem per cavam it ad seius cor , ibique sermentationem subit , di redit ad placentam . Ex quibus nunc clarum est, sanguinem mater num, ad fetum propulsum , non posse esse admodum impetuosum , aciproinde non potuisse visco as & crassas particulas esse ex poris arteriarum & venarum extrusas, sed illas potius,quae sunt mediocriter su tiles, quae amarorem constituunt: hinc est, quod hepar sit admodum hiabile, quale etiam in nobis adultis existite materia est amariuscula, hoc est . biliosa, salina ; pori adsunt hilarii subtiles, qui amarorem suppeditant. mpar igitur jure merito vocatur parent ma , quod sonat circum' EI paν est pa assum ; quatenus circa infinita hepatis vasa est extrusa materia , renebima quae in superficie vasorum haesit, partim quia sanguis impetum amisit propter varias rationes modo allatas,& sic particulae lentd & tardὰ

'fuerundextrusae; partim, quia extrusae motum suum per abdomen continuare non poterunt, hinc decidunt, & lapsu temporis insignem. crustam componunt, & hac ratione accrevit tantae magnitudinis heia vatis viscus r hoc opus est naturae necessarium , & non quod ideo haheat insignem usum, uti volunt, non aliter ac diximus de excrementis ani, quae etiam sunt opuS naturae , nec dicendum, quia sunt copi

fissima, illa proinde habere maSnum usum . Dicimus, illa excremen

553쪽

ta, de illa extrusa circa hepatis vasa, esse necessarium aliquod conseisquens operis natum : necessarium autem est, illa , quae in sanguine . exiliunt copiosiora, quaeque reliquarum particularum motibus obsequi nequeunt, debere ad latera propelli , non extrudi per porcis vaso rum, & se sanguis liberatur a spurcitie mala ; nec proinde dicendum. illam spurcitiem habere insignem usum . omnia excreta sunt neces sarium aliquod conseqliens Operis naturae; idem hoc de hepate intelligi potest & debet, nec potest etiam res se aliter habere: ubicumque enim reperiuntur copiosiora vasa , quam ad nutritionem requiruntur, illie fit aut publica quaedam actio, nutritioni profutura , aut publica exeretio ad sanguinis, humorumque depurationem: atqui in hepate reperiuntur plura vascula, quam ad ejus nutritionem requiruntur ergo' in eo fit aut alterutrum modo allegatum sed posterius obtinere i a hoc viscere, ad oculum patet,cum ei vesiculam bile turgidam utcumque appensam videamus. Hepatis usus. Atque inde jam elucescet Bujus visceris verus usus, quod v d et Icet ex poris horum vasorum Extrudatur compositum aliquod , quod vulgo bilis vocatur, gaque per Poros bilarios vesiculae implantatos in

vesicula deponitur; vel per ductum commune biliterum in duodenum effunditur, hoc est, quod sanguis , qui per illa copiosa vata

intra hepar circulat, emittat ex se per herum vasorum poros, tan- quam per cribum, partes bili fas , id est . aquosas , terrestres , Oleosas, latinas, ponticas, amarescenteS, quales Chymia nobis ex hoc composito ostendit.

E Iis pyrti culae favescentes. Flavedo quid. Sal tamen ponticum videtur in biti abundare , & prae caeteris emtis nere , quod amaror indicat satis luculenter , qui sgnum praebet ,

salem superare actionem reliquarum particularum : magis enim pungit, altius, seu profundius pergit ad villosium linguae corpus , linguaeque insertos nervos magis commovet sua 'rigiditate , qu m reliquae, utpote aut molles, aut sexiles, aut obtusae , verbo , ad penetrandam hane villosam linguae substantiam ine etae , qualesque sunt aqueae, oleosae , terrestres, adeo ut amaror non sit toti composito, sed praeci-tud hujus compositae parti & portioni, videlicet sali pοutico adscriendus, ut vulgo fit. Adiunt huic composito bilis etiam particulae quaedam flavescentes. observamus, es rationi etiam consonum est,chylum sanguini ad . mixtum , non una vice assumere colorem rubicundum , sed potius eundem colorem saepius mutare , dc intermedios colores inter album& rubrum prius assumere, hoc est,ilavum reddi: fave enim est inis' termedius color inter album & rubrum r igitur chylus primo flavus est, priusquam rubedinem assumat, ae proinde nihil obstat, quom linuus illae particulae flavescentes nequeant bili admisceri, ctimque ea a sanguinea massa separari in hepate , ut bilis reddatur magis vel minus flava, prout aut copiose , aut minus hae particulae savae ipsi fuerint adminae. 1

554쪽

. D E HOMINE. 4 φ

S, etiam flavedo haec est intensa magis, vel mines, bitis erit vel pον- De speciebus racea, VeI aeruginosa, atra, vitellio prout magis, vel miniis etiam variis bitis . est comis ii Ie humor, bilem tunc vocant adustam , haec bilis magis Nilis adusta minusve est corrosiva, quod adscribendum non toti composito bilis, quid. d tantom ejus sali atri facto si haec flavedo fiat quacumque demum de causa viscosior dc crassior, involvit salem, bilemque constituit viscosam; cum vero ipsa tantum haec flavedo sit viscosa, nee udi volvat alias bilis species, facit icterum. de quo pollexo suo moto ae

Porro ductus ossicus concurrit cum ductu bestatico iacitque aliquem osticus ductum communem ait inseritur in intestinum duodenum,& eoncurrit concurrat cucum ductit pancreatico ut in figuris anatomicis satis constat: sed prius ducta Θσσιι quam ulterius progrediamur , utique nihil consideratione dignum , cονΘ commu Praetermittatur. vide Tab. II. fot s . ne constituat In ventriculo cum vertebamur postrema vice, quaerebatur, cur ser- Cum bitis ρο- mentum potins ad ventrIculum , quam ad alias corporis partes deri- lik1 1u hepavivatur λ Rationes dedimus, diximusque, hoc non debere ita intelsigi, te, quam aliis ac si nihiI quicquam hujus materiae ad alias partes serretur , sed ad partibus se- ventriculum potissimum deduci proba v mus r posset hi similis in- paratur ni tui quaestio de hepate , de quo imprie sentiarum acturi siimus latius, cur videlicet in eo biIis separetur, dc an in eo solo tantam hae bilis fiat secreti iaExperimur tamen, in morbis multipsi cibas os amariωrf, quod sine suomοἐν δι- dubio eis a bis ejusque sale pontico ad os delato, sed per quasnarro lis ad os δε- vias p sine dubio Ueteres responderent, id devenire eκ vapUribus bi- ferat . Iiosis, eae ventriculoe assurgentibus ad os quod indicium emet, magnam bilis copiam 1 abulare in ipso ventriculi cavo, quod vix ad mitti pote st, tum tanta bilis copia illi collecta totam oeconomiam inverteret,ict hominem de medici brevi tolleret. Nos potius eκiitimamus, hanc bilem illiC deponi per arteria ς nrῖ proximas, quae Pe suos poros tanquam per cribrum transmittunt illas particulas facilε, quae suinae sunt eg penetrantes, qua las composito bilis copiose admodum inesse diκimus r nec hoc incredibile esse videtur, cum experimur, in ictero sui dicturi adhuc sumus humore lanium, viscidum, flavum, inquinatum ferri, & profundi per univertim corpus.

Si autem hic humor vlscidus quear arteriarum silbire poros , qui S mique bilis obstat, quominus salina, quae viam sibi parant, sua cuspide eosdentia, sanguine po- egrediantur λ ubique igituτ bilem S Languine secerni posse , ration, tesseeren .

consonum est iami conqueruntur de nimis calido ventriculose illi bilios audiund De venis in Ugδὴ & putam nonnulli Anatomici, hi Iem posse refelli ®urgi- eulo bilios,mtare ex intestino duodeno per pylorum in ventriculi ea vitatem, a quomodo bilisque ita contracto ventriculo bilis sincera quandoque eructat ut 3c evom ad ventricu mitur . . Iu deven/ari .

. Alii anx Id quaesiverunt ductum peculiarem, per quem bilis de sinetur ex bilis vesicula in ventriculi cavitatem ; sed hactenus nemo eum detexit, e C proinde pro imaginario hoc habemus, eum nuIla ratio suadeat , ventriculum esse bilis receptaeulum, quem in finem ille' ductus esset factus , ut bilis ex. hepato in ventriculo deponeretur plassiciunt intestina ad bilem exeipiendam . Habemus mustas rati inns salias, quae nos cogund discedere ab hac opinione , quas brevitari

555쪽

Bius potest

is ad os asi

tius in hepare , quam inretiis partibus

separatur f

caus1 hic praetermittimus: sed quid opus est tam anxie in illa Inqiii.

rere , cum facillimo negotio hic eadem ratione deducamus bilem , qua postea eam in hepate deducemus, Ope arteriarum , humores ad

partes advehentium λ si igitur a licujus hominis sanguis laboret intem perie bilios1, quidni arteriae gastricae bilem possent deserre ad ventri culum, illicque eam deponere, aeque ac hepatica arteria hoc facit in hepate ρ quid igitur opus est a rcesse re vias tam longas & remotas,ubi commodiores & magis proximae praesto sunt λSed objiciunt argumento ut putant satis demonstrativo , qu Ad ubi ventriculus cibis nimis fuerit distentus , premendo hepar & vesiiseulam ejus, bilis assurgat in ejus cavitatem ; hinc est, inquiunt, quod tunc bilis ad os saepe assurgat. Respondemus ad hoc argumentum poti sis stram Ineum , qu1m dein monstrativum , pland imaginarium esse, ita posse ventriculum vesi- eulam hane premere dc duodenum, ut bilem eructet in ventriculi ea vitatem r quod autem bilis saepe ad os assurgat, haec potest esse cauissa, quia magna copia bilis in ventriculum per gastrica fuit deposita , quae tuli ac redine lancinans ventriculi nervos & fibras , facit, ut ventriculus se contrahat, & contenta sursum nonnihil propellat. vel hoe potest contingere , in quantum clauso sinistro ventri eun otificio, bilis intra celophagum per arterias deposita, illicque collecta, de sua ac redine eum incitans ad motum perista Iticum, ad os assurgat& propellatur.

observarunt nonnulli, quod etiam quotidie unicuique observandum relinquitur , non longe post pastum, saepe magnam copiam bilis suisse per os rejectam , retentis tamen cibis astum iis, quod signum est, bilem non fui me alimentis commixtam, sed eam potids fuisse intra resophagum collectam e X vasis per in phagum excurrentibus exispulsam, vel per glandulas sorte oesophagaeas illic a sanguinis mass1 s paratam, & constricto superiori ventriculi orificio, uti fit post pastum , in oesophago detentam posteaque irritatione ce phagi ad os propulsam, & extrorsum reiectam e contingit autem illa irritatio hiea spiritibus salinis ipsius bilis , non aliter ac in intestinis motus ille peristallicus, quo excrementa anum Versus propel Iuntur, di quod tune intestinis accidit a bile, hoc nunc cesophago contingit. Si igitur bilis redundat in tota sanguinis massa, quid in omnia vasa per totum corpus dispersa posset bilem secernere a sangi ii ne cribri in-sar, aeque ac hepatis vasa' patitur enim quaelibet pars ab arteriis re vatis sibi proximis, nec op s est tam longas arcessere vias, ubi in propinquo adsunt. Ex quibus nunc liquet, quaestionem debere esse, cur pinissim diri in hepare secretio sat bilis , oe non in aliis partibus st Responsum deindimus, ubi posteriori loco de ventriculo egimus, ubi quaerebatur, cur fermentum potios in Ventriculo, quam in aliis deponeretur partibus,

ibique allegavimus pro causa certam pororum & vasorum constituti nem , certae, di non cuilibet matellae transitum praebentem , cribri alinstar: deinde attulimus certam materiam primi elementi, transeun intem hoc sermentum, quae ex sanguine similes particulas secum vehit, non aliter ac magnes ad se allicit serrum ope certarum particularum

striatarum : hoc applica huic quaestioni, nec superesse potest dubium, quia ex praedictis solvi & tolli queat. - . .

556쪽

Glisson ur itaque , qui perelegantem de hepate conscripsit tractatum, notat nobiscum , bepatis usum esse nullum alium , quam aliqua- mpa ιι issis, tenus depurare sanguinis massiam : nec est putandum, hane bilis se- eretionem plane esse inutilem in oeconomia nostra; bili Senim suis fa- B B, usui. Iinis rigidis spiculis viscosum sanguinis incidit, attenuat , subtiliorem . reddit, quam sententiam cum Frisio defendimus contra De vium, existimantem , salia coagulationem & crassitiem sanguini potius inferre , quam incidere dc attenuare r nos hoc negotium potius acido, praecipud austero adscribimus , quod Deusingius rati tribuere volebat, quod multis chymicis experimentis probari posset. Bilis igitur particulas terrestres & cohaerentes dividit, viscidas attenuat, qui usus est egregius. Sie diximus, ubi de temperie dc intemperie egimus, viscositatem de melanchol iam , suum quandoque habere usum quoque , comminscendo videlicet nimiam bilis serociam, volatilitatem & salledinem, ne gravia inde exoriantur In oeconomia nostra Wmplomata ; scilicet alia sanguinem constituentia suum habent usum , ita ut debita erasis fieri debeat ex concursu horum omnium : debita horum ad Invicem requiritur proportio , ut temperamentum Obtineatur , quod Tempeνm, ad pondus vocant, id est , ad certam & debitam proportionem par- tam ad poniaticulatum , sanguinem coniti tuentium . Sed de his in antecedentibus sis qui . a chum fuit . In bIle diximus esse aquam, oleum, terram, o sal, hocque composi- De ericulis ii tum constituit bilem . Humor ille biliosus hoc etiam habet peculia- vesica biDD-re , quod quandoque possit lapidis sormam induere , multiplici expe- ra repertis rientia id docente r ita memini , jam pridem in nostro nos comis Lodensi me vidisse in Quadam virgine vesiculam selleam scharta,cui nihil est inscripta , & ab omnibus maculis libera albicantiorem , t taliter calculis repletam; quod ipsiim se frequentius vidisse , nobis communicabat Clariss . vir. Dom. Prosellar seachi, huius cadaveris anatomicus. De hoc phaenomeno possumus consulere Glissonium Io

Quantum autem spectat lapidis generationem, possumus dicere , huic multum conferre moram diutinam hilis intra suos cancellos , cui Luidis I superaccedit ut plurimum crassities & viscostas; hinc particulae inter se cohaerere incipiunt, & tractu temporis subtile, quod remanet, avo ' μεμ Ieliea. lat, & humidum consumitur, sic in lapidis substantiam degenerat, ejusque duritiem induit, facile salina cum terrestribus coeundo, ta Iecompositum formant: huic sine dubio multum conferre potest, si spiritus aliquis gorgonius lapidificus illac transierit, hanc que materiam

lapidis ibrm1 donaverit; hoc cum in renibus & vesica fieri possit, s ut vidimus quidni idem accidere & hie posset λ Consule Gosson tim

e hepate, pag. I 3 De hepate quae restant, paucis examinabimus: multa quidem apud Anatomicos reperimus, sed quae parum faciunt ad rem, α ad oeconomiam animalem explicandam , illus randamque; nec proinde inquiremus in vesiculae magnitudinem, bilis copiam, situm, dc quae sunt plura similia, de quibus libri Anatomicorum sunt consulendi. Notat etiam , in quibusdam animalibus hane vesiculam Aeficere, De pisis M&sed hon pονοι bilarios, quod sane horum arguit majorem necessitatem, riis de vesica. atque adeo haec vesicula videtur suisse genita ex resurgitatione ipsus Is deficiente .

557쪽

bilis , in confinio ipsorum pororum bilariorum, & de viscositate illius humoris, subtilioribus avolantibus , rudimentum membranulae sulemus penera- factum, vesiculam constituentis. Habet haec etiam vesicula multas radices, per hepar dispersas, ouae Cur Oolauia bilem acceptam in vesculam refundunt , habet & sua vasa sania

reperitur se- gui sera.

per moderate Reperitur haec vesicula moderate semper plena, propter duas ha Menas ste causas. MEatui, seu I. Est, quod per has radices bili seras modicum bilis continuo des ductus ostι- ratur ad vesiculam, nec non per poros arteriarum. eti, habea ιn II. Est, quod in initio meatos cystici sint circulares quaedam fibri I- ejus pνιουρι- Iae, aemulantes musculum sphincterem, impedientes, ne nimis promidpio circulares descendat bilis versus communem ductum, & ne obruatur ; sed eum crim f. vesicula est nimis distensa a copi 1 bilis, qu5d tunc hic sphincter nonnihil laxetur , & sinat guttam unam aut aliam elabi, & sic redigatur ad modi m distensionem . hujusque lphincteris laxitas posset causa esse di arrhaeae biliosae. Ad nimiam hane distensionem juvat presso partium circumjaeen tium, diaphragmatis motu excitata; hinc sequitur major bilis exere. tio, cum hac ratione vescula quoque una comprimatur, & sic bilis

exprimatur.

Fuerunt quoque quidam Λnatomici tam subtiles, ut gloriati fuerint, se posse distinguere bilem , ex vesicula dc ex poris bilariis prodeuntem : sed nulla rario, nec ex Perientia hoc suadere videtur, nec ulla ac se inde utilitas resultat , nisi consideretur hoc verum esse. Vide Ghse an possib ste senium loco citato. fit distingue je Qu.eritur Porro, an per morbos non possit minor copia & quantitas ouem, ex po- bilis in vescula recipi λνι, διωνιι, ω Λffirmativa nobis sententia Videtur magἰs rationis consentanea , vestita pr- nec non etiam experientiae: sepius enim vesicula totaliter inanita in- .eουιeηιem λ venta fuit, quod variis de causis accidere potest . exempli gratia, quanis suis Io , an do totaliter est obsessa calculis, ut non concedatur locus bili secuturae, per morbos no quod diximus nos vidisse In cujusdam virginis ea da verer non potest possi λιουον dari obfructio in radicibus hilariis, ut hac ratione bilis vesieulania copia b iis, in ingredi nequeat, sed per poros bilarios tantum recipἰ ,&ad duodenum. ea νυρνι- derivari. Vel potest esse , ut in Cesophago. ventriculo, aliisque parti. νι δ bus copiose bilis deponatur, & per OS renciatur, ita ut minor quantitas ad hepar derivetur, & sic Occasio secretionis praeripiatur r posset etiam laxitas sphincteris in causa esse , quatenus sie nimis promidbilis ex vesenta descenderet ad intestina . possent & aliae esse causae, quas omnes hic recensere non lubet. Si autem in corpore bilis deficiat , ut in pituitosis aecidit, tune minor copia separatur in hepate; hinc multi eam vesculam totaliter

depletam repererunt, nec tamen calculis obsessam.

Potest sphincter ille ductus cystici esse nimium laxatus, ut bilis affatim fluat ad duodenum , nec detineatur intra vesiculam ; potest convelli, & sic omnis bilis exprimi ;&qui sunt plures, similes casus accidere possunt. An sit vaI- Μulti et tam voluerunt, hic valvulam eonei pere loco sphincteris; vula in ductu quod tamen ratio, & culter anatomicus dissuadent. communi λ Ratio, quia illic, ubi est itus di reditus, non potest esse valvula ;hoc

quas

trilia , aemu Iantes mustu.

laxitas circu

558쪽

hoe enim repugnat: atqui possumus levi contractione dc pressione in P ν. . bilem ultro citroque propellere ex ductu eystico in vesiculam, & re- ὸ.a. ' μμ μ ei procdex vesicula in cysticum ductum ; quod valvula impediret, si 'adesset . Nec culter anatomicus hactenus eam detexit: ergo merito pro figmento habendum, dc rejiciendum. Uide Glissonium citatum . Neque etiam commun/s ductus, qui duodeno inseritur, es δε- natus ὲ propellitur enim sursum, deorsum : haec anatomica subtile iudicium non requirunt, nee diu iis inhaeremus. Inseritur tandem ductus communis oblique & deorsum in intesti- Iussertio si num duodenum, ut bilis sub pondere majore aperiat iacilius Osculum: ctus comunia haec insertio aequat longitudinem digiti transversi . Exinde novum in duodena deducitur argumentum, quod bilis guttatim, non assatim labatur in intestinum,&partitis vicibus, non semel Acuna. Haec sunt, quae potissimo m in hepate considerari possunt: plura qui expetit, potest consulere Glusonium , qui ex proseo de hoc viscere tractatum sormavit. Si ductus biliser obstruatur, alvus est segnis: quia intestina non . Cur ductu b irritantur acredine bilis, salina vi laneinando illorum fibras , sic I fero obstνu- naturaliter intestina motu peristallico contrahuntur, dc excrementa', alvus es contenta propelluntur anum versus; cessat etiam hic motus, cessante segniεν plausa irritante.

ΡRogredimur nune ad Panereas , sequendo ordinem & ductum Il- De Paner a.

Ium , qui comitatur in inserti ne ductum communem bili serum, triqui Pocatur Virsuvianus,ab inventore Italo, Uirsuvio dicto, qui exincurrit per totum pancreas , dc ramos laterales mittit per totum panisereatis parenchyma. mimantius omnia morbi phaenomena ex ipso ventriculo,tanquam

arche 3 deducere voluit; sed advertens, quosdam dari, qui nullo modo pciisent deduci ex hoc fundamento, voluit, hoc imperium aliqvanis do deferri ad pylorum dc intestinum duodenum : de ex hac salsi hypothesimata est illa effictio, glandulam pancreas esse, quod totum re

gat corpus.

Didius , Omnia sere morborum genera , ex mala dc prava esserueis stentist orta, ex concursu succi pancreatici Zc bilis in duodeno fieri . dixit; sed quam irrito conamine hoc fuerit tentatum, satis norunt illi, qui in arte medic1 paullulum sunt provecti. Habet Pancireas sua etiam vasa, arterias scit. dc venast a ramis coe Panereatis liacis, nervos a se κta conjugatione, & etiam etiaD o baltea; adeo vasa ut concedendum sit, aliquid ad vehi per illa multiplicia vasa: sed falso concludendum, quod sequitur. Dieunt,hane proinde glandiaam i scilicet pancreas in esse rectricem Panereas an totius eorporis, quod falao tamen concludendum ἰ cur enim thymus, fit elandula quae magna etiam est glandula in jugulo inter divisiones arteriarum rectrix totiuste venarum subcla viarum, summa parte thoracis sta, non quoque est oeconomiae. talis rectrix antehae siepius monuimus , quamvis viscera sint ma-

559쪽

fertur, er per illud aliquid

Acernitur.

Dieitur fusacrafignae molis & ponderis, inde non sequi eorum magnum sensum equod de hepate, & liene dictum est, hoc nunc de pancreate etiam intelligi volumus. Non videmus hic aliud, quam hoc esse consectarium aliquod necessarium, quod vasa dc nervi aliquid conserant, & deserant, an idcircoenobilis illi pancreati affingi debet usus λ minime gentium . . 'Hune ductum pancreaticum scimus ex autopsa currere per totum pancreatis decursum multosque ex se spargere ramos laterales: quandoque tam amplus fuit repertus, ut duplex esse videretur,quae tamen

duplicitas nihil superaddit. Porro aliquid ad hanc glandulam afferri , & postea deserri ad intestina, quoque certum est: quod ratio generalis satis evincit, eum vi delicet nullus possit ductus dari, vel nulla cavitas, si massa praeterlabens & causa distendens aberit; quod i plum clariss md apparet in vena umbilicati, quae cum privatur causi distendente , idest, sanguine praeterlabente & transfluente , illic degenerat in ligamentum soli- .dum, &non cavum ipsius hepatis.

Certum igitur & evidens eii , si hic sit ducti is patens, quod debeat

esse causa, eum patentem conservans.

Warthonus etiam scripsit de pancreate in suo tractatu de glandulis, qui nobiscum fatetur, hunc humorem posse ad intestina propelli, versim non reciprocὰ, obstantibus valvulis sine dubio. Hunc pancreaticum succum depraedicat Warthonus plane insipidum, contra plurium Opinionem, qui eum acidum gustant. Aliquando plurimi curiosi Anatomici & Medici inter se hunc humorem examinarunt,gustaruntque,& alii eum acidum dicebant. alii vero eum plane insipidum exclamabant: hinc nns inserimus,s tanta non sit aciditas ejus, ut possit linguam serire, & tollere curiosorum dubitationem, quam movent de hujus sapore. sequitur, huic aciditati non esse adscribendos tantos effectus, quos ipsi semiani adscripsere :nec valet argumentatio, quam inllituit Dom. de Graes in suo tractatu de hoc succo conscripto, a succo videlicet recenter ex cane vivo educto ad succum hominis mortui : necessum enim est , ut ille succus in cadavere suum naturalem amittat saporem , acorem , & aciditatem quandam contrahat, quam non haberet, si adhuc esset in statu

naturali.

Deinde alia est constitutio sanguinis, humorumque in cane, quam in homine: cibis enim vescuntur non s milibus, nec proinde approbanda est haec argumentatio. Vocant hunc humorem levem anonymum, in quo notandum , qudde κ suavi, levi, dulci sapore male a nobis concludatur, fiaecum hunc reverti esse talem : posset enim huic inesse amaror a bilc, qui non sit potens superare salivae vim, linguam continuo madefacientis: hae ratione contingit, nos saepe falli, uti etiam latius ostendimus, ubi de gustu agebamus; nec proinde statim exclamandum, humorem hunc, vel illum revera esse talem, qualis nobis gustu apparet. Dicit humorem hunc eranum , sed ex ipso quaerere hic possumus, quomodo tam crassus humor queat. deri vari per hos exiguos ductus. Existimamus nos, hunc humorem modicae consistentiae per arterias

Illuc advehi, a glandulis praecipitari, philtrarique , recipi a ductibus lateralibus, in communem postea refundi, di sic in intestinum duode

560쪽

De panere iis obstructio,

Flavus illenum rellei & effundi, non etiam negando, nervos subtiliorem laticem etiam advehere, qui majorem fluiditatem succo conciliat. Hoc etiam viscus suas patitur obstructiones, inon minus,quam heinpar, lien, reliquaque viscera nostri corporis) quae variae sunt pro varietate causae : humoris crassities & tenacitas nimia quandoque .causa esse potest, meatus & ductus obstruens visceris hujus: ab adjacentibus partibus nimia compressio hune ductum obstruere posset: &qui sunt casus plures, his similes, huic parti accidere possunt. Forsan hie ille humor est, qui homines flavedine tingit, pallidos reddit, quem supra vocavimus flavum in nominatum, a quo icterum humor homi- derivavimus; qui ad panereas delatus per arterias a massa sanguinea nes fissedina illie separatur, postmodum a venis receptus per totum corpus disper tingit. gitur . mediante sanguine circulante ἰ huic si nimia copia & crassities accesserit, facile poterit haerere in vasis capillaribus sub cute, Ic totam superficiem corporis flavo colore inficere. mari bonus observat in sto tractatu rigiandulis , pag. 6 q. quod suibus illa quibus hie humor non excernitur per pancreas, iliis urina φυedi ne humον no exasse tincta ercrassa, quod confirmat & fovet nolisam opinionem moε cernitur per prolatam , icterum sitam habere sedem soad in pancreate Obstructo , pancreas , ιμin quantum hic humor copi 1 abundet , aut in quantum crassitie pec- Iis urina escet, & a venis excipiatur, di per corpus deseratur . ita ut illud, quod flavedine timcrassum nimis est, nec proinde ingredi queat vasa lymphatica, dc sic EIao crassa.

revehi, sub cute haereat, & sic Ba vedine totum corpus tingat. Scimus, omnes auctores vulgo totnm hocce negotium in ictero a dis

scribere ipsi bili, quod nos jam tribuimus ipsi succo flavo innominato hactenus, aut bili admixto, aut hic in pancreate separato. Certum etiam est, bilem ceram non favere, sed rubere instar li. Bitis sincerarii vii sortioris, propter copiosum sal ponticum , ejus compositionem non favet, ingrediens. sed rubet. Si ductus pane reaticus est obstructus , tunc lubrica est alvus , quo cum fi dianis mam tune bilis sua acredine intestina vellicat, quae alias nonnihil re isticus duia mitigatur a succo pancreatico: hoc in casu e crementa alvi argilla' Eu, est obstru.ceo colore tinguntur, sive fuerint solida ,sive liquida, & excernuntur Eu .aisus esseum dolore ob nimiam intestinorum vellicationem, a copia bilis pro- iux Ω-a ductam. Si autem biliser est obstructus , & non pancreas, excrementa sunt albescentia , & nullo dolore assiciunt ; ex quo etiania, colligemus, ac redinem bilis, hoc est, spicula salina obtundi a succo

pancreatico.

Observant insuper, ductu pancreatico obstructo a viscositate humo- Ductu panis ris 3c succi, oriri torporem , qui familiaris est ictero. ereatico ob in Possiimus etiam hic conferre Hubmori Disquisitiones anatomicas, fructo, oritur pag. et ubi agit de abscessu, & ulceratione pancreatis . In Auguso ροπον. Thuano vide arthonum pag. 76.ὶ habemus hi storiam non solum . De intum pancreatis obstructi, sed in magnam molem elevati, quod illic habe- stentia,2 abribit locum , ubi queruntur de praecordiorum doloribus, dc respirandi sedis pau-

dissicultatibus : nam pancreas in tantam molem elevatum non po- creaιιι.test cedere diaphragmati, quo partes abdomine eontentae deprimum tur; hinc aer non propellitur versus pulmones, ct oritur dissicilis respiratio.

Ut autem ab hoc viscere discedamus, eoncludimus , hoc pancreas non posse considerari tanquam fons omnis mali ἱ nec aciditas ejusi succi

SEARCH

MENU NAVIGATION