Theodori Craanen ... Tractatus physicomedicus de homine, in quo status ejus tam naturalis, quam praeternaturalis quoad theoriam rationalem mechanice demonstratur. Antuerpiae olim edente Theodoro Schoon ..

발행: 1722년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Υalia Astringentia sunt Μάρ is immaturi, acida austera quaevis , mala odonia , oec. Quantum ad excrementorum intra fistulam inte- s Inalem indurationem dc exiiccationem,di imus pauci ,hoc plerum se, is γε, que evenire in morbis ardentibus , ubi videlicet nimio eorporis aestu . humidum ex corpore expellitur, dc crassiora relinquuntur , dc accedente majore calore magis indurantur .

Generaliter hie possvinus dicere , quod majus incommodum possit

oriri, cum nos ingurgitamus alimentis crassis & sceis, quam humidis Ec liquidis; quia humida glabritiem dant non lotum inteit inorum, pro faciliori excrementorum expulsione, sed etiam faeces eo redduntur molliores dc flexibiliores , ut sese queant ad quosvis intellinorum gyros accommodare : hinc prout quotidie aut minus, aut magis alis menta fuerint humida, alvus noltra aut erit magis aut mim,s laxa; sic fuit quidam Pastor Geldrus,qui propter allamia alimenta magis crassa di seca , saepe alvum deponebat ad duodecim demum diem. Hic nunc dicere possumus de secunda caus1 setoris oris, quando vi- Fetor 1 oris det icet odor excrementorum assurgat ad gulam dc os usque, propter ex- secunda cau- crementorum nimiam indurationem , dc at i diutinam astrictionem : D. hinc vapores assiargunt, dc ad os Pertingunt, dc saepe producunt Odo

rem non gratum.

Videamus nune paucis excrementorum naturam e s verba non Excremento

olent in .habent sese illa non aliter, ac illud, quod in destillationibus rum natura. thymicis in vasorum landis relinquitur, vocantque caput mortuum, terram damnatam . Sic in destillatione Spiritus mirion in fundo relinquitur , quod vi ignis attolli non poterat , vocantque caput mrar tuum , seu eouot, Uitrioli; sed illud coicotar non plane ab omnibus suis particulis salinis de acidis est spoliatum , sed multas adhuc continet , quae nimis fixa & crassa sunt, quominus queant ab igne attolli: sic etiam cogitandum , quod nostra excrementa , quae caput mor tuum sunt eorum, quae assumsimus , Ac in nostro ventriculo fuerunt cocta , illa suum salem continent crassiorem , fixum , & satis copi stim , quod , si suerit ab excrementis suis nitide liberatum dc expurgatum , utile est. Chymici eκ hoc sale mira volebant dedueere dc extraherer cer- Philosopho- tum ei , quod non fit instar salis culinaris, sed naturalis &compositus rum lapis ex valde est ; provenit enim non ex uno genere alimentorum, sed ex infi- fati excremenitis diversis: hinc sine dubio posset mira praestare, si interius exhibe- torum retur; videmus enim, quod in medicina medicamina , quae recipiunt salem mixtum , id est, ex variis herbis in cineratis elicitum, sint praestantissima de penetrantissima diaphoretica . Si igitur illa hoc agunt,qnidni sal ille , qui ex excrementis nostris elicitur , simile quid praestet , cum ille jam semel peragraverit partes corporis nostri, cum constet ex majori diversitateὸ Sed cum ille sal mixtus , qui ex herbis eIicitur . sufficiat in usu medico, non opus est , ut alium

quaeramus ex sterquiliniis. ν . - νErat quidam Alchim ista , qui ex sterquilinio nostro quaerebat la. Pinito odio

pidem philo phorum; studebat enim eombinare sal excrementorum rutra ex cum sale urinae, dc hoc modo ratiocinabatur r quemadmodum in m a. scrquilinio. crocosmo aurum fit ex nobilissimo ente , ira in nobilissimo ente est quaerendum : atqui homo est creaturarum nobilissimus, &pro nobili Gsimo in te habendus : ergo in eodem Δurum quaerendum . Sed quia

92쪽

res curare vo

Iebant astrictionem are . Ventus omnis

es frui I. De Gubutis plumbeis er

tuntur Medici in areo astri ad Mercurius vivus quamdiues vivus non es veneram.

non videret, qui vim hujus argumenti inspiceret Veteres in alvo nimis astricta utebantur sollibus, quibus vento reqplebant intestina , quae ita ampliarentur & extenderentur, ut excre mentis haerentibus daretur liberior dc commodior exitus. Sed abolitus est hie modus apud recentiores , cum viderent hocce opus repugnare rationi, & nihil inde succedere . Primo, nonne ille ventus sic inflatus debet intra intestina manete , ut ea distendat λ at si haereat, exere menta altias propellit , dc eorum motui versta anum resistit : ergo potius: noceret hic ventus, mim juvaret. Secund3 , omnis ventus est frigidus ; frigore autem intestina constringuntur magis, & malum inde oritur. Quod autem omnis ventus sit stipidus, ex eo demonstratur experimento : si Moli pyla exponatur igni, particulae aquae in eo contentae ignis vi valde agitantur intra globulum aeneum , quae cum exitum commodum non inveniant, nisi per illud exiguum foraminutum exeant, illi e magna vi& celeriter secundum lilaeam rectam prorumpunt, & tangenti manui frigus impertiunt, ita ut omnis motus acris vehemens per lineam rec' '3 sit frigidux . Ita etiam hic cogitandum, quamvis scillis repleatur aure ante focum luculentinaa; tamen quoniam aer ille magna vi secundum i neam rectam propellitur , frigidus exi- sit, ac proinde intestina laedit nonnihil. Experimur etiam in nobis, quod possimus ventum spirare ea Iidum& frigidum : prout aer in exspiratione celerius propellitur per lineam retiam , vel prout idem aer lentd & tarde; exspiratur, sentimus aut calorem , aut frigus. Qua ratione nunc aer: in linea recta propulsus magna vi frigus procuret , quaeritur in physica generali ; dc lege eaput ε. Carris meteorum, ubi ventorum naturam explicat experimento desumto ab

Eoli pylis. Hodierni Μedici, ut hasce difficultates fugiant, in hoc casu globulos plumbeos deglutiendos tradunt, qui in intestina expulsi suo

pondere vers lis inferiora premunt excrementa in intestinis haerentia. Sed alii videntes in eo etiam aliquod incommodum , videlicet quod globuli non bene possint deglutiri, Hercurium vivum ad ii I. epotandum dederunt, cujus pondere excrementa expellerentur. Objiciunt vulgo hic, an non Mercurius vivus venenosus sit, atque ita hominem e medio tollat s Respondemus quamdiu Mercurius est vivus, nec male praeparatur,& quamdiu non enecatur pinguedine , hoc est , dispescitur in insensibiles partes & granula infinita , tamdiu venenum non est, nec unquam laedit; fluiditate enim sua iaci id effluit, prout suit assumtus . Gravissimus est , dc soli Auro ponderositate sua cedit, dc bac ratione

excrementa vers lis inseriora deprimit . . iPropterea est fluidissimus , dc ubicumque invenit inter excremen ta eκiguum aliquod soram inulum , statim se te in illud insinuat, &perforando eartes disjungit & solvit, atque ita excrementa separata ab invicem facilios expelluntiar . Dantur etiam exempla,ubi Mercurius suit infantibus datus ad veris mes enecandos. quidam coquunt Mercurium in aqua communi,& ex

93쪽

Adeo ut emum sit, quamdiu Μereurius est vivus , tamdiu non esse venenum ; sed tum demum, cum ejus falia corrosiva exaltantur, re in actum educuntur ope ignis , aut liquoris valde penetrantis , ut est Aqua Fortis , quae eum solvite vel quando eius granula haerent intra muscosiam intestinorum substantiam . illieque diu haerendo intestina perforant tandem, di maxima tormina Producunt ratione sui salis corrosivi.

De Venenis.

S Equitur nune , ut de hoc venenorum agamus genere , quod suas

operationes perficit intra intellina r talia venena sunt omnia valde coirosiva , constantia sale valde acri Ac corrodente. Notum est , duplex dari venenorum genus , quorum primum est venenum acre 3c corrosivum ἐ alterum est coagulans , vel nimiam exagitans sanguinem. De primo genere impraesentiarum nobis sermo tant im esse debet, cum de altero agere nondum Possimus , quoniam fanse uinis naturam nondum habemus cognitam Ac perspectam . Hie tanteim cons deranda veniunt illa , qtiae crassi sensus hic nobis ostendunt in intestinis p& quae signa dant manifesta sui effectus in eadaveribus, vehementissima tormina producunt, inflammationes, ulcera, vulnera; gangrae nam ipsam procurant δc efficiunt; imo saepe in eadaveribus intestina reperiuntur exesa, seraminibus variis pertus a r quae omnia mala Causantur a sale acri corrosivo & rodente , ita ut null1 qualitate occuli1 hic indigeamus ad haec phaenomena explicanda : suffiei t dixisse , quod solum sal acre corrosivum totum hocce negotium efficiat. Ex hoc primo genere venenorum sunt Arsenicum, dc Merearius co νομus, & omnia corrosiva alia . Saepe medicamenta non legitim ὀ eorrecta tam acria existunt, ut similem e tactum producant in intestinis r hoe faceret seammonium nimi dosi dx non eorrectum exhibitum, eoisoni bis , bellebstrus niger,smit laque alia sortiora purgantia . Nonnunquam etiam accidit, quod per imprudentiam, aut institiam Tironum pharmacopaeorum , loco medicamenti, venenum misceatur cum reliquis medicaminibus , quae venena assumta suum pollea sortiuntur effectum cum vitae saepe periculo.

Tale habuit Neomagi in virgine quadam nobili, quae cum laboraret morbo quodam , ad se vocavit Doctorem Medicum . a quo petiit medicamen aliquod purgans , qui ipsi formulam in scriptis dedit, quam transmisit ad Pharmacopaeum , qui hanc formulam praepararet, uti factum, de eum assumsisset, optime inde purgata fuit: verum ρο- stea rursus , cum sese male χntiret , scedam, quam sibi servaverat, ad Pharmacopaeum misit componendi grati 1 eandem formulam; sed absente Pharmaeopaeo, Tiro ipsius sormulam praescriptam praeparare aggreditur, di sorte per infortunium & inscitiam iam it cocremoris- tartari t ut seri suspieio arsenicum accipit, formulaeque indit postea formulam praeparatam virgini nobili assumendam tradit r

94쪽

D. Diabete.

sa est valde

quid accidit y postquam aliquamdiu purgans intus assumsit, secun sunt intolerabilia ventris tormina , & nonnullae sedes , quae postea mutabantur in sanguinolentas & eum haecce jam aliquamdiu durassent, tandem tunicae intestinorum internae quasdam partes dejecit: sed advocatus Medicus miratus est admodum , cum antea illa virgo

optime & lenissi md purgata suimet ab eodem assumto purgante, &nune tantas excitaret turbas. Causam hujus rei inquirebat valde anxie , & tandem culpam conjecit in Pharmacopaeum, qui sese excusavit, quoniam noti fuerat praesens; sed ejus loco Tiro formulam praeparaverat, qui ipsam rem confiteri nolebat, sed tamen propter inscitiam suam loco Cremoris-tartari Arsenicum ad milcuerat. Μedicus porro medicamentis pinguibus, lenientibus , & emollienistibus hanc vim corrosivam arsenici corrigere conabatur, uti etiam factum , fluxus cruentus & tormina cessarunt; sed cum particulae quaedam tunicae interioris intestinorum essent abrasae, oscula vasorum Iacteorum cicatrice quadam obtegebantur, atque ita chylo transitus ad sanguinem impediebatur, ita ut crassa intestina in hac virgine tam coinpiosa sorte haberent lactea, quam tenuia . Hoc ita existente, corpus ad extremam maciem redigebatur r interea dum sese aliter ae bene sentiret, s vulgo dicunt, Sy is noch ge- μοι van herlen & vitam adhuc protraxit misere per Octo vel decem annos; nimis valida erat ad moriendum, & nimis debilis ad incedendum & rectὰ vivendum, di sic tandem miserὰ vitam cum mor

te commutavit.

Sed ut ad propositum nostrum redeamus . a quo nimium digressi sumus , videamus nunc, quid Vitri voraces faciant, quando vitrum dentibus suis comminuunt nonnihil, & postea deglutiunt e diei mus uno verbo, hocce artificium saepe posset suum necare magistrum . Ratio est , quod inter venena primi generis merito possit recenseri, eum certum ut , quod dentibus vitri particulae ita non possunt conteri , ut in pulverem impalpabilem redigantur; sed necessario retinet suas figuras irregulares , & prominentias valde acutas, & ouae valent in testina rodere, sodicare , ct tandem per rare, atque ita nominem enecare : igitur vitri voratio non est inter ludibria habenda. occurrit nunc difficillimum sane problema enodandum Diabetιs , in quo aut potus celeriter admodum redditur per urinam , aut quod magis est, redditur pland immutatus . Prius vulgatius est, quam posterius rosaepe enim accidit in hominI-bus vinum bibentibus, quod saepe citissime potum assumtum reddant per uri Ram, & saepe plus emittant, quam assumserunt. Sed miraticine admodum digna res est , quod vinum vel tere visia possit reddi plane immutata: hinc est , quod Diabetem vocarunt transem xum, in quo potus per corpus celerrime transfuit. Prius non ita rarum est , sed frequentius accidit: hinc ejus causa etiam non est ita rara; sed posterius rarissimum est, nam multi sunt Practici, qui nunquam hunc effectum viderunt, imo profitetur GaD-nus , se semel in sua vita hunc animadvertisse : necessiim igitur est , ut ejus causa debeat quoque esse rara s nam effectus & causa sibi respondent semper. Inquiramus nunc in utriusque cassis causam, Videamusque primo,

uum sit posti bile, quod haec fieri queant modo ordinario, id est, per

vias - Dis tro b

95쪽

x Ias ordinarias, quas transire debet potus, antequam ad vesicam peris veniat y Quis est tam stolidi ingenii, qui nobiscum hic non animadis vertat, impossibile esse, ut hic potus coctionem ventriculi fuerit perpessus y eum chylo per lactea ad receptaculum, & abhine per dudum

thoracicum ad venam subclaviam ascenderit, ibique languini sese mi ias erit, cum quoad cordis ventriculum dextrum devenerit, in quo primam sermentationem sustinuerit, donec per vasa pulmonalia transiens ad sinistrum cordis ventriculum secunda vice fermenta verit : hinc per totum corpus, mediante sanguine arterioso, dispergitur, ct redit ad cor, in eoque rursus duplicem sustinere debet efferveseentiam,& tandem ad vasa emulgentia seu Renalia propelleretur, &in renibus secerneretur a sanguine, dc sic per pelvim iret, perque ureteres ad ipsam vesicam , ex qua denique expelleretur per urethram. Quis Inquam est, qui non aperte vidit, hoc debere repugnare utrique no-sro casui, ubi celerrime dc immutatus redditur potus de nonne aliquot spatium requireretur, priusquam potus hocce iter absol veret λ ae proin de hoc repugnat prioris casus celeritati. Nonne tres ad minimum sermentationes, quas sustinere debet, si per has memoratas vias tenderet, repugnarent huic , quod immutatus redderetur λ nonne potus particulae dividerentur , sejungerentur,

attenuarentur λ uno verbo, nonne ejus particularum ordo mutaretur δ& per consequens, nonnihil sapor esset mutatus, qui consistit tantum in certa liquorum particularum ad se invicem dispositione, qui mutara , mox sapor perit ' hoc experimur in vino & cere visa, aliisque liquoribus . quibus turbatis , sapor eorum Ierit. Concludimus itaque , impossibile esse , ut potus hocce iter absolveret, dc tamen celeriter

dc immutatus redderetur.

Sed hanc rem paullo altios intuebimur, ut sie tandem possimus date veram dc rectae rationi innitentem causam . Anatomici videntes hocce phaenomenon , anxi/ quaesiverunt vias, per quas immediate potus hie iret ad vesicam . quidam videntes lactea

quod postea falsum esse demonstrabimus ad uterum tendere, vole. bant, illa etiam serri a ventriculo, vel intestinis directe ad vesicam. Alii vero concipiebant, vasa lymphatica hocce negotium Iers ce-re , dc potum assumtum directe deferre &immediatὰ ab intestinis ad vesicam . Quantum ad priores, illi revera rem acu mini md tetigerunt r si hoc verum esset, quamvis falsissimum sit, quod dentur talia lactea , nonne illa illic quoque deponerent chylum y atque ita urina semper deberet esse lactei coloris chylo permixta, quod experientiae repurnat.

Deinde si cum chylo potus illuc deserretur, an non mutaretur a coinctione ventriculi, non aliter ac alimenta, quae in chylum convertuntur ac proinde hoc mini md satisfaceret nostro casui, ubi potus plandimmutatus suit redditus. Quantum ad posteriores , certissimum est , si darentur vasa lymphatica talia, quod casus non deberet esse tam rarus, ae jam existit: tunc frequenter dc continuo deberet hoe fieri ; caeteroquin illa vastumla coagularentur dc obi iterarentur , non aliter ac vasa umbilicativi, temporis tractu consolidescunt, dc in ligamenta abeunt, quia sanguis non amplios transi eadem; & tunc effectus noo deberet esse tam ra-τuS , ac nunc est. '

Diabetis v ra causa. an detur vas peculiare leuis dens ab inteis

finis ad de

96쪽

Sed deinde non lassicit aliquid dixisse, nisi id ipsum probetur antratione, aut Λnatomicorum observationibus.

Λt vidimus , hoc ipsum rationi quam maximὰ repugnare dc coniatrariari; nec etiam dexteritas Λnatomicorum hujus seculi nobis ad hue nondum talia vascula lymphatica detexit : quid igitur restat aliud , quam ut haecce insomnia dc figmenta , chimaerasque plane te-jiciamus λNos causam prioris cavis qui non ita rarus est , ac alter, nec proinde ejus causa tam rara erit in nimia Pororum ventricuIi , Intestin rum , & vesieae seras intro spectantium dc intro foras apertione colia locamus , de qua in antecedentibus plura a nobis fuerunt prolata. Sed, ut omnia hic exacte examinentur, notandae veniunt quaedam circumstantiae, quae concurrunt cum hoc malo, dc sine quibus malum hocce vix posset. Prima est , quod aecidit nonnisi In morbis ardentibus , in quibus maximus adest in corpore ardor, quo pori corporis maximd dilatantur ec aperiuntur: hae duae circumstantiae totum hocce negotium perficere queunt.1. Ajdore Concipimus itaque, in illo summo ardore poros partium esse qu1m νονι maxime maximὰ apertos; deinde humores statim in vapores attolli, non ali-funt aperiI. ter ae aqua, incidens in laminam candentem, mox in vapores atto litur : sic etiam hie potus nimio calore ventriculi statim ad volatilita istem deducitur hinc transit poros ventriculi dc intestinorum intus abisia domen versas spectantes, illicque ob volitando in ve sica de ureteribus inveniunt poros foras intro spectantes, per quos transire possunt in ea-vitatem velicae, illieque superveniente sei Pore, id est, minore illic existente calore, rursus condensantur, & πitea excernuntur. Hoe in casu potus quidem est mutatus, sed tamen nullo sale impraeis natus, & limpidus, dc inii pidus excernitur, non aliter ae s diureti ea

fullsent assumta.

D;uνει;ea Zk- Q d Diuretica etiam tam cito suum producant effectum , non sismeι i. tuum ali inde e Uenire potest, quam quod illa calida , qualia sunt pleraque

produeari es diu retica, poros partium nimium a Periant, ac proinde vaporibus eras L θ.is p sis in abdomine obvolitantibus transitus conceditur per poros soras in . in tro spectantes intra vesicam , illicque coagulantur & condensantur frigore, id est, minore calore. Λgunt etiam illa sine dubio, quatenus serum praecipitant a sangubner sed de his hic dicendi locus non est. Quod hoc in eam urina est limpida , insipida , nullo sale imprae. gnata , hoc certe nostram hac de re confirmat sententiam, quod mistus non transeat sanguinem , cum eoque ad rene1 deseratur; tunc enimiolet ex sanguine copiosum salem secum sumere. Cogitandum etiam, vesitam nostram haerere in abdomine, vel pelovi , instar spongiae, vapore per abdomen discurrentes imbibentis. Vseis pari Λpud Borelium in trμctatu in de ιπυτπrio me teleμαριι , videmus foras intrὸ , annexas quasdam centurias, inter quas ni fallor est is, vel 1ν, in quao intrὸ foras observat, quod non dentur tales pori vesicae tantum , sed quod si neu Dιctanινι. lis poris singulae adstent valvulae, quae introrsum spectant de extror sum di hine merito a nobis vocari pollant pori intro soras & soras intro spectantes, ita ut vapores, qui ingrediuntur moros foras introspectantes, non possint resredi Obilante valvul, i dc sie cogitandum de

97쪽

omtibus aliis poris , qui ingressum concedunt, sed regressum de

negant .

Hoc ipsum non vult a nobis gratia accipi , sed probat experimento

vanni exceptione majore.

Si , inquit, recens quaedam vesica exanimali calente adhuc extracta sumatur, urinaque prorsus effundatur, dc mox vesica calida invertatur , eique rursus urina adhuc eadem calida existens infundatur, videbimus urinam emuere, si aliquomodo comprimatur; quod ipsum contrario modo non accidere experimur, si vesica non inversa comprimatur, nihil omnino effluet, ac citius vesica creparet, qu mguris uia una exprimeretur r hoc ipsuis maxime confirmat nostram dc iIIius sententiam de valvuIis adstantibus cuidam vesicae poro foras i tro spectanti. Forte quispiam hic nobis oggerere potest , hoe ipsum experimem rem factu esse impossibile propter aerem frigidum , statim poros vesicae in inversione occindentem : fatemur quidem , quod experimentum hocce admodum difficile sit factu , sed tamen hule homini

fides non est deneganda, cum nulla ratio existat, cur nos sesellerit, cum ipse nihil frugis inde capere possit; dc nonnunquam tale arguinmentum affirmativum plus fine dubio valere debet, quam centum negativa, cum hoc ipsum rationi nullo modo repugnare videatur; dc puerilis tandesset haee argumentatio, Hoc experimentum facere ne

eo , ergo falsum eli , quod Borellas se secisse dieit, quasi unius d

riteritas non posset superare alterius: non enim cuivis contingit adire Corinthum.

Quid si igitur Meee verum est experimentum ρ nonne sicile comeipi potest, vapores abdominis facile posse ingredi poros vesicae foras i ntro spectantes , & ob flantibus valvulis eidem, non posse regredi psed in vesicae cavo in aquam condensantur & eoagulantur, ita ut hic casus non fit tam rarus, nec conceptu difficilis. Sed videamus nunc alternm, in quo major est difficultas , qni sese se habet; quod hic potus reddatur plane immutatus, ita ut ex urina redditi possimus ei judicare, qualisnam potus fueri rassumtus . Hoc ipsum merit 6 posset superare nostram fidem , cum vix possibile sit, talem posse dari casum e cum tamen historiae nonnulla: exllent, quae hoc ipsum confirmant, auctorum fide dignorum; Oportet, ut hanc rem rationibus quam maxime probabilibus explicare nitamur. Refert Galenus, se unieum vidisse solummodo exemplum taIIs diabetis; & simile nulli bl apud auctores reperitur , ex quo concludi mus , effectum hunc es rarissimum , di priori saltem multo rari rem : illic enim teleriter solummodo potus reddebatur per urinam , hic vero celeriter & immutatus redditur; ita ut hic casas musto rariorem & rarissimam requirat causam, quae prinin est circumstantia. Fecunda erat in priori eam, 'uod saepe contingit in morbis ardentibus , ubi magnus erat in corpori sus ardor si illie magnus fuerit, sine dubio hic requiritur, ut fit maximns , id est , summus ardoris gradus, in quo homines quasi flamma comburi videantur: hoe ipsum certum debere esse in hoc morbo requisitum , mox patebit. Si enim priori in eam, ubi potus assumus solummodo ceIer terper urinam reddebatur & quidem mutatus , requirebatur , ut in coropore esset ardor s necessario hic casus secundus arguit, majorem in

di plane iis

98쪽

eorpore esse calorem , seu ardorem , quo pori multo magIs aperiam tur : particulae enim potus , quae in priori casu in statu vaporum ocvalatilitatis poros deberent subire , non requirebant poros tam magnos , ae quidem hic, ubi particulae potus non divisae & separatae exiguarum guttularum instar transire debent; hoc enim si non fieret, id est, si particulae potos non manerent inter se conjunctae , ct ordinem debitum servarent , totus non posset dici immutatus , cum sagastorIι eau- por liquorum , ex. gr. vini Ac cerevisia', cn stat in particularum in- se. ter se certa dispositione & ordine, quo turbato, mox sapor perit; quod ipsum experimur in liquoribus vini di cere viliae turbatis, quod statim

eorum sapor Pereat. νRequiruntur igitur dao Inhoe posterior ἰ ea P. Prim. , quod debeat esse in corpore summus ardoris gradus. seeuκd4 , quod pori vesicae, intestinorum , ventriculi, snt ita

aperti, ut guttulis integris transitum non denegent.

Sed objicere nobis posset quispiam, quod impossibile videretur, ta- Iem dari ardorem, & quod magis, tam amplos dari partium in nostro

corpore poros.

Sed respondemus uno verbo, quIa effectus est rarissimus , cavissam quoque debere esse rarissimam ; & nisi auctores huius diabetis mentionem fecissent, nulla ratio fuisset, quae nos movisset ad talia explicanda . Sed quoniam casus nobis explicandus proponitur, praestat aliquid dixisse, quam tacuisse, & unicuique suum liberam hae in parte pelinquimus judicium. Interea certum est, quod impossibile sit, hune potum assumtum posse ire per vias ordinarias, quas superius recensuimus dc tamen reddi per urinam celerrime dc planρ immutatum, quod pollerius pland repugnat. Quomodo enim possibile esset, quod potus posset sustinere primo coctionem ventriculi, Cum chylo transire lactea , dc de serri per ductum thoracicum ad ipsum sanguinem dc cordis ventricu Ium ptimo dextrum, dein sinistrum, dc in utroque sustinere sermentationem, postea cum sanguine per aortam ire ad renes, illic que separari & fit reari a sanguine , Ac lic tandem ad vesicam propelli , ut per urinam excernatur λ quis, inquam, potest haec concipere sine polsis mutatione fieri; id est , sine particularum possis di vi sione , ordinis earum turbatione , ac proinde sine saporum amissione λ haee sa. n8, quod minus est, videntur quam maxime repugnare ejus celerita ti, qua redditur; quod probavimus superiis s. Concludimus itaque paucis, hocce dissicillimum problema non posse aliter explicari, quam modo praedicto , hoc est, per pororum nimiam apertionem tam ventriculi re intestinorum, qii Sm ipsius vesicaedi ureterum , & per summim in corpore dominantem ardorem e &quoniam effectus est rarissimus , diximus , causam proinde requiri

rarissimam.

Contingit quidem multis , cum libero potui nimium indulserint,

potum cito reddere & cop ose admodum : sed hoc non tam rarum est , ideoque non tam raram requirit causam ; tunc enim vinum copiose assumtum , corpus & omnes partes incalescere facit, poros

sartium aperit, dc aqua vino admixta subito in vapores calore attolinitur , qui transitum inveniendo per poros vesicae iras intro specta intes, in ejus cavitate condensantur, & sic cito per urethram ex

99쪽

eernuntur: hic casus non est tam rarus, sed quod reddatur iminio latus, hoe majorem arguit difficultatem . . Hic itiam Antiquitas potuisset didicisse, calorem non esie un cam& solitariam causam coctionis ventriculi , quod superius etiam incuIcavimus in evicimus multis ratiociniis, Si prae nimio calore potus alluimus non passus fuerit sensibilem coctionem, sed statim propulsus fuerit ad intestina & vesicam, atque se immutatus per urethram redditus, ut sert hic casus , utique calor non potest dici unica & praecipua coctionis causa , sed tantum rausia concurrens & cnncomitans , uti hoc superius pluribus demon

stravimus.

Denique considerari volumus , t quod etiam magnae considerati nis esse debet in medicina quod vapores in cavitate abdominis obvolitantes constituunt, si non mediam, saltem aliquam partem urinae in vesica contentae : vidimus enim nunc in praecedentibus , quum facile vapores possint ingredi Poros vesicae foras intro spectantes , ct eosdem non regredi obstantibus valvulis, cuique poro adliantibus, sed eoagulari & condensari , in urinamque converti. Si autem contingat , poros illos este nim s occlusos , ut his vaporibus non detur liber ingressus, mox sentimus magnam in abdomi iane gravitatem , prae nimia vaporum copi, in abdomine existente & collect1: imo saepe venter illorum hominum , qui poros partiumlta habent obstructos , ita eκtenditur , ut saepe commoriantur , vel saltem intensissimis doloribus vexentur , & Tympanitide laborent .

Imo valde dubitamus , nonne hoc una possit dici causa hydropis Ascitis , cum videlicet vapores illi frigore condonantur, , in aquam eonvertuntur , sicque Abdomen aqua repletur, di Ascitem ρορ posteriori etiam experimur , tales debere esse partium poros, re

vapores in cavitatibus corporis nostri obvolitantes, cum videamus, quod clysteribus penetrantibus & emollientibus hi effectus saepe curentur. Sic in Tympanitide his clysteribus magna elicitur flatu unia copia, id est, vaporum, quatenus pori intestinorum & aliarum partium aperiuntur , ut sic vaporibus vel concedatur circulus per omnia viicera ; vel ut ingrediendo poros intestinorum soras intro spectantes sic per anum excludantur cum maximo saepe aegri levamine. Sie in Hydropicis saepe magna copia, imo aliquot librae aquae suerunt per anum emissae , ope selius clysteris emollientis & penetrantis , quatenus poris intestinorum apertis aquae & vaporibus datur transitus ad intestinorum cavum , atque ita Per anum excernuntur , non quoque sine aegri levamine . . Atque ita hane materiam absolvimus , & phaenomenis satisfeci. mus tam ratiociniis a priori, quam a posteriori desumtis.

CAPUT XIV.

De Cois, ejusique motu S elaboratione

EXimus tandem ex cloaca nostri corporis, & sequimur cum thyinto vias, quas Oculus crassus Λnatomicorum videt. Calor non pio esse unicaer praecipua

dominis con

fituunt par tem urina iu

100쪽

De vasis lain

Has vias constituunt lactea vasa, iam demum anno vigesimo semisodo hujus seculi inventa ab Asellio D ensi.

Antiquitas negligenti modo Λnatomiam exeolens, nullam horum vaseulorum notitiam habuit unquam quod non mirum , cum ni hil admittere volebant, nisi quod in Tebat primo in eorum crassos sensus, & non ratiocinabantur . Imo Vesritus audet asserere

quod ipse Hippocrates solim Μedi eorum Princeps non inspexerit homines , sed simias, hinc erat , quod nihil in Anatomicis proficere possent. Si nare vera sunt, non mirum est, quod eorum rusticae manus, locis lacteorum, detexerint ductus adi possis, vel nervos, quos jam pro lacteis habuimus, uti mox constabit. Hoc accidit, quia non attendebant accuratfl ad horum ductuum lanctiones . sed satisfactum esse putabant , si modo haec nominaverint . Verum Asellius curiosiores oculos suos eoniiciens in haec vascuinta , & eorum functiones inquirens , ecepit aliquam formare suspicio nem, nonne hic aliquid consideratu dignum lateret in hisce vasculis acum semel atque iterum secaret aliquod animal , statim animadvertit , quod paullo post pastum haee vascula disparebant, ex quo con elusit, aliquid necessario debere subesse magnae considerationis e seleum diu in usum di sunctiones horum vasculorum inquisivisset, mortuus est . Verum sequentes Anatomici, ut Perquetus dc alii, rem persecuti sunt, & tandem Portum Optatum invenerunt. Inventiam est sane magnum, quod tamdiu in tenebris latuit, ita ut ipsis aeternas debeamus gratias, qui Oeconomiam animalem explicare conamur : hocce enim inventum quantam non lucem nobis praebet ad plurima oeconomiae phaenomena explicanda, quae pro occultis mysteriis ab antiquitate suerimi habita ρPrimo post hoc inventum anno adhue serupulus haerebat apud Rarinibotinum & Riolaxum, qui de inventi hujus veritate valde dubitabant, ct solliciti erantis Bartholinuι tamen postea videns ayerte haeeee vascula , non quidem ausus suit amplius de eorum exilientia dubitare; verum nolebat concedere, quod lactea haecce irent ad receptaculum commune, idequo modo in sed ad hepar, in eoque chylum refundere, uti hoc videre est in tractatu, cujus titulus est Μessis Aurea Τνiennalis . Haec opinio per aliquot annos inhaesit ipsorum animis , quod ex eo proveniebat, quatenus sibi certo persuadebant, hepar esse verum & genuinum sanguificationis organum . Alii rursus erant, qui concedebant, chylum ire per Iactea ad sae- cum chyliserum , sed ibium modo ex parte, ut alia portio chyli iret ad hepar per venas meserat eas: illi animadvertebant dissicultatem in eo, quod lacted non irent ad hepar; & tamen eam tam firmiter ipsi tum animis esset impressum, quod hepar esset verum sanguificationis organum , concipiebant, aliquam chyli portionem ire per lactea ad receptaculum coinmune , aliquam vero per venas mesera iras ire ad

hepar .

Alii denique erant, qui existimabant, lactea ire ad hepar , in e que refundere chylum . Hic error originem traxit ex eo , qu Ad videntes vasa lymphatica , circa venam, portae instar pampini sermis

excur

SEARCH

MENU NAVIGATION