Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Ad Muos Saeerdotes .

tim, qui Lares, Tutelaresque ab antiquis ideo dicebantur, quod tutelcim rei familiaris, ac totiu atrocinium domus habere crederentur. Quin admonet grauissime filios, ut in paternata domo , tamquam in Fano aliquo esse se putent aedituos, & lacerdotes,ab ipsa consecratos, &initiatos natusa, ut parentum commoditatibus

praesidentes, tamquam sacrifici, quibusdam operentur assidue . Dicuntur haec sine dubio magnificentius, quam oporteat, & ad ipsam au .gendam orationis vim exaggerate: sed tamen angustius, & parcius ea dicta putabimus, si non tam patres, liberosque inuicem sibi debentes quam vestrum Jn nos, & totam Christianam , Remp. meritum obseruate,ac diligenter intueamur, sacerdotes. Vos enim singulis vitana da- tis, & lucem: non quidem eam, quae corporis attus informet, sed quae animum ipsum, qui vita vitalis est, spirantem prope reddat,ac vivum quae beatitatis aeternae semen habeat insitum , quae in ipso fluxi corporis occasu gloriae pariat immortalitatem. Vobis tamquam Tutelaribus ,& custodibus vitae nostrae, Vobis tamquam ε . Laribus, & domesticis Dijs,flores, coronasque debemus immortales imponere: quorumcio seruamur , qu orum quiescimus excubij, quorum prouidentia, non modo tuti esse possit mus, sed securi. Nam,' si tantum est vinculum illud, quo patribus adnectimur , quia nos genuerunt i terituros, atque in hoc aerumnarum

52쪽

conceptaculum omnium abiecerunt , quanto

ianὰ debet esse propior, atque inte ior ea de-hiti ratio , quae vobis mortales uniuersos obiam xiosreddit; cum ij sitis, quorum beneficio animus noster, hoc in ipsa propemodum vivere videtur vita ; quorum laboribus, & perpessione rerum asperrimarum caelo gignitur, & Deo: quorum Procuratione, atque administratione

itudiosimma cibarijs alimur diuinis, & epulis

aeternitatem gloriae parituris λ Magnum quidem est,quod a Parentibus hausimus, tenemusq; beneficium vitae, sed cum vestro collatum ha bet multa , quae beneficη minuant rationem, Quamquam enim illi corpus, atque accedente diuinitus ahima, hanc etiam ipsam, quata topere linamur, vitae nobis usuram, & iucunditatem impertiunt, impertiunt tamen etiam an sectas , morbosque hermultos , communicant nobiscumincommoda, vivendique conditiones , tam acerbas, & miseras, ut ipsis quoque infeli-ἰ ciores esse videamur animantibus mutis,& agre. stibus seris . Vestrum vero beneficium PP.int grum est,nec Gahῆtractione partium imminuatum ; cum ea, quae per vos immortali animo vj ta datur, nullis exposta calamitatibus sit, nullis opportuna morbis,nullis incommodis obnoxia , sed valens semper, ac firma , nec nis nostra voluntate interitura ; sed serumnis vacua, . sed do

53쪽

go, Ad nouos Saeerdotes.

praese serens inchoatione sempiternae felicitatis.' Cum ergo Reges , cum parenteri quorum grauissimum est nomen in filios singulare promeritum, vobiscum contendere de officii grauitate non possint,videndum est tertio loco, educatores,& magistrr tam egregie de alum. nis , discipulisque mereantur suis, ut istam, quae promanat in Rempub. ex vestro munere, ve vincant,vel exament utilitatem. Amplum se per hoc etiam haltum est praeceptorum, doctorumq.munus,& ciuitatibus,priuatisque non, utile modo, sed necessarium, ac magna prorsus mercede,pretioque comparandum Non

enim facile fidem habeat oratio mea, si prosese re velim exaggerata illa stipendia, Romanorum Imperatorum auctoritate doctoribus attributa, quae istana nominantur, Ut enim de vespatiano nihil dicatur, qui Graecis, Latinisque dicendi magistris e fisco constituit in sinusos annos centena sestertia , uni Eumenio Rhetori quis autem hic erat, aut quantus MWistera Constantio Principe, sub Augustis Diocletiano , & Maximiano annua nummum sexcenta

millia data fila e legimus in scholis illis,haud ita

magni nominis,Augustodunt. Nec abhorrentes a loco, quem traminus illae sunt opes immodicae philo hi moderat simi senecae, quibus est supra modum omnem,& fidem a discipulo Prin cipe locupletatus. Sunt enim illae quidem, ut leuiter dicam , Neronimae prodigentiae singula.

54쪽

i Oratio II. I

, ria quaedam exempla, sed ea tamen etiam sunt, quae significent, existimationem, & dignitatem: eorum,qui disciplinas docerent instituerentq.i uentutem,suisse maximam,&singularem.Et sane, si ratiocinari sapienter,ac recte velimus, una est doctrina, quae inter omnia selicitatis humanae

praesidia,locum obtinere principem debeat, &i caeteris antes ri. Quid enim magnopere vita j prosit a parentibus accepta, nisi litteris, atque eruditume,liberalium artium testituatur Hal bent quidem excellentes animi,mentesque mor talium praestantes ultro prouocantem ad virtutem , n laudabiles actiones naturam : sed nisi disciplinae consormatione poliantur, &quasi uastatione fingantur accedentis doctrinae, quicquid erat incnoatum, in ipsis propemodum incunabulis occidit, &evanescit. Habent homines ipsi per se impetus,monatus quosdam ad probitatem acerrimos :nisi tamen ab institutione promouexit GA doctrina sapientium . ipla statim initio,eiusdem a qua iunt dati,naturae debilitate deficiunt. Habet oculorum velut aciemi animus noster acrem, & vehementem, ,hoc est insitam rationem , qua rectum ajicere possit:. sed nisi eruditione, tamquam ab aere circum-ὲ fuso lumen accipiat, in teterrima caligine, hoc' s in rem', omnium ignoratione Versabitur. Omnibus denique fundamenta dedit, & semina virtutum architectiis viniersitatis,& procreator

animantium Deus ι sed i cent abdita penit is,&

55쪽

retimsae', nisi ab irritante doctrina ex illis naturae itatibulis excitentur.Qim factum est,ut eos,qum Jram labore doctrina traditur adolescentibus, & ca cognitio, sine qua frustra pulcherrimum illud a intelligentiae munus accepissent,haud minus hoc norauerint homines semper, quis parentes ip-

sos auctoresque vitae,a quibus ut viverent,essentq; ita orbe terrarum, e quatuor rerum initijs con- icretum, atque compositum corpus habuerunt Nulla de Sinensium moribus ex sociorummo strorum litteris, qui in ea Regnorum septa pe- netrarunt,nuper accepimus ι inprimisque de titulis illis ampita, atque magnificis, quid si olibello graphice scriptis unumquemque Pro Ordine, ac dignitate cononestant, quem honoris , officij causa conueniunt. Sed inter caetera , quae nouitatem haberent , . accepimus etiam

illud , solitos ijsdem plane nominibus honorificis, vel excipere j vel conuenire magistriss

quibus parentes appellant , consalutandstros. quin e ludo iam dimistas , atque insigni bus donatos litterariis, Magistris, non .modo concepta verborum sormula in conuentu publi co gratias agere , sed thura etiam adolere , at que odoramenta , lampades incendere, ac facita . las , aliaque ex eo genere ossicia reddere k quae . ritu religioso ubique gentium Deo redduntur

in tem is . Quippe id etiam in te ligunt abstrusi illi, & contemptores humani generis Bar-bari , vitam quandam hominis esse lapientiam ό

quae l

56쪽

- Oratio II. 3

quae nos Caelitibus ipsis prope similes faciat, &Deo . quam quia dilcendo capimus a magistris, honorem his, non modo parentibus parem , sed etiam supra parentum merita demonstrant expressa illa consalutatione, ac religiosa veneratione deberi. Non possum haec, neque facilius exponere , nec illusti ius ornare. quam Antonini philosophi sapientissimique Romanorum Imperatoris exemplo quem Frontoni praeceptori suo statuam in Senatu posuisse , Proculum item Magistrum etiam secisse Proconsulem testantur historiae. in summa tantum uniuerse magistris, atque institutoribus suis honorem detulisse, ut eorum, & imagines aureas faceret, haberetqste

in domestico Larario, &sepiilchra immolatisi Ostijs, impositisque floribus exornaret. Qti id ni ergo beneficij magnitudine certent cum parentibus ij, quos Imperatores prudentisimi , quos homines instructi praeclaro iudicio , pollentes', philosephia Dijs aequales esse , positis aris, &vistimarum immolatione decreuere 3 Non tamen illa tanta tua dignitate meritum vestriani opinione cuius' iam adaequant ΡP. nisi aduersum vos ingratissimae velint esse nationes viri-- uersae doctrina veritatis imbutae, ac diuina

condocefactae philosophia . Neque enim alij, nisi sacerdotes, eius disciplinae magistri sunt,

quae diuinitus e caelo delapsa, mortalium, non intelligentiam modo, sed mores insorimat, incutat voluntates: quae ciuitates ac Regna melio-

57쪽

η Ad nouos Saeerdotes.

ra facit, &castiora: quae non dicam in vitae ciuilis tranquillitate, sed in caelo ipso collocat

sectatores uios . Intellexit hoc olim, at ei experimento comprobauit orbis terrarum ; qui , , caeca rerum omnium inscitia consepultus,atque

a Philolphis ipsi; ini audem perductus, emersit aliquando, &ex sellacijs euasit omnibus liber, ubi Sacerdotum prudentissimas audiuit vo- ices,&cum adprobatione diuinam eorundem sa- pientiam est admiratus. Ac ne tam longa tamq; a remota memoria repetamus huius exempla doctrinae, habemus ante oculos quae nobis inspectantibus praecepta beatae, sempiternaeo; svitae tradunt quotidie Sacerdotes: admonet assidue nos India , admonent Insulae solis orientis, occidentisque, admonet nouus ille terrantia

orbis semper ad nos aliquid afferens noui, quotam salutaris doctrinae per totam peruadens , pertinensque Christianam Rempublicam summa quaedam utilitas, & ratio declaratur. Et fuit hic annus, unquam alius, earum seracissimus frugum,quas soch collegerunt omnibus quidem

illis in Regnis, quibus India nomen secit, sed '

potissimum in Iaponia: ubi sacerdotes olim no- istri, duce, atq;auspice Xauerio,vberrimam secere isementem,& laboris, & sanguinis . Qui prose- eto de tanta felicitate nuncius commodum est allatus ad nos eo tempore, quo tempore ipsius iXauerit viri sanctissimi brachium illud augustin .simum illatum est in hanc urbem,imme nsisOcea.

58쪽

. Oratio II.

xiguo iam Me usique a Goapetitus 2 e tormentis a nautis reodii '

'fluaerere, summa esse amentia videre u '''

rapilis est, & litteris, monumentishue grauississimina, non ve

elans illae silere vociferationes, sed hinribilia saeto

59쪽

46 Ad Muos Sacerdotes.

caelo personante tonitrua. non illud hominis

innocentissimi brachium , hostibus brachium suit , sed sidus pestilens, quo subito sibi viderentur afflati; sed Remora pertinax aliqua, cuius arcana retinerentur vi, prorsusque ab incoepto facinore distraherentur. Confestim quippe di- 'ris illis, atque imprecationibus inclamantis e carcheso nautae, velut iniecto sceno nauigium tam immane, tanto conuolans impetu resistit: eodemque ventorum, & maris habitu tenorem seruante , illud haeret immobile , dromon ecoiaspectu repente,nec opinato, Xauerio ia mirum velificante, proripitur. Hoc inquam tam

insigne donarium Indiae, apposite, ac tempora cum euentu tam admirabili seruenit ad pos, cum illae sociorum inde perlatae litterae legerentur, quae Iaponicae Insulse Religionem, vel nascentem, vel adultam uberrimo incolarum sat guine consectari quotidie significabant. Repu- tauimus enim animo, illius esse sementem brachii primam, quae postmodum a sacerdotibus nolinis illuc subinde prosectis, diligenter exculta tam amplos demum attuljs matura iam fiuge i

prouentus, ut ipsa propemodum Ecclesiae rumpantur horrea manipulis martyrum. O Insulam vere fortunatam. o canaeos Elysios. o sertilita item cum aureo illo Christianae Religionis sae aeulo comparandam. Audiimus, cum illaeta recitarentur Epistolae, . Chri norum iam in ea Insula nymerari millia orpii o

60쪽

, nullos plane reperit , cum in eam primus Euan .geli; praeco peruasit Herculeo illo labore Xa, iuerius. ' Audiuinalis, a Tyranno proscriptis, at que ad necem designatis omnibus, qui Christo nuncium eiuratione pubirca non remitterent,

non modo ex singulis ordinibus extitisse pe . multos, qui requisiti, & postulati fartam, tectamque Seruatori fidem , obita sortiter mortei seruarint; sed hominum etiam amplius viginti millia sua Iudices voluntate conuenisse s sitis u- los', Religionem se profiteri palam affirmaste , , paratos, procinctosque , ad eam oppetendam interitus formam, quam suo illo iudicio deere uissent. Audiuimus, increbrescente quotidiumagis, & adhuc perdurante diritate tyrannidis, pueros impuberes, ac puellas ad exquisitissima

ferri, flammarumque cruciamenta cum auiditate decur re. Audiuimus, moerore tabescere, quibuscas aliquo parcereturilaetitia restire is , ac triumphare , qui raperentur ad mortem. Audiuimus, matresfamilias, aut praemittere luberos ad lanienam,aut angi animo, ac dolere , quod non praemitterenr. Audiuimas, ipsos quoque agrorum cultores,& vinium plebeibs; que- in dolenter, ac lamentarr , quod cum viri pr

marij scriptis codicillis Christianam profitereta tur Religionem, ac sua darenz nomina quaesititoribus, & emulariis Principum ipsi praeteriti cssent, & ab ea descibi gloria, Mam omnibus . ordicibus ea in pietas vellet esse communem Audi-

SEARCH

MENU NAVIGATION