Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Oratio XVIII. 287

tium paratu superaturae. Et habent, si Deo placet, suae adstipulantem sententiae antiquitatem, cuius est nomen augustum , & auctoritas longe grauisama. Quid enim, inquiunt, causae sit, Musas,hoc est disciplinas,& disciplinarum praesidem Mineruam illi sapientisssimi viri seminas se-

. . cerint, nisi quia putabant, ad parandam sapien- tiam multo magis seminas accomodatas este a,l quam viros 3 Quin seriem bene longam contexunt earum, quae litteris, & doctrina suere per- celebres: Aspasiae nimirum Miles e,suae non mo-co philosophiam callidissime tenuit, sed Rhetoricam etiam publice docuit, diciturque suis se, & magistra primum, dein uxor illius Periclis,qui tonasse perhibetur, & Greciam miscuisse: Nicostratae, siue Carmentae, quae Graecas litteras impense docta, reperit e Latinis prim is complures: Lastheniae,Mantineae, Axi 'theae,Phi- lasiae; quae Platone magistro usae, admirabiles in omni doctrinae genere processus habuere: Themistae, ongij Lampsaceni uxoris, quae, & cum marito Epicurum audiuit,& ipsius laudata litte- ris est Epicuri: Aretis, Aristippi Philos phi filiae, quae secundum patris obiciana,Aristippum filium philosophum secit, & ausa est domi suae scholam,atque officinam habere phil osophiae:Leonti) meretricis ex Gellio,quae philo hicas item , a disciplinas sectata sic est diligeuter,ut summa

cum sui nominis laude librum scripserit ad ner hsminem laudatissimum, Sc discipulam Ar

312쪽

stotelis Theophrastum: Damae Pythagoricae,quae in parentis Pythagorae symbolis, atque inuolucris exponendis ingenium diu, multumque t dabiliter exercuit. Tlaemistocleae,cuius opinio .

nibus, & placitis, multis locis 'sus est eius germanus Pythagoras : Hypathiae Alexandrinae, Theonis oeometrae filiae, atque Isidor philosophi coniugii, quae varia disciplinarum genera summo cum audientium concursu professa, de Astronomia pulcherrima tandem, longeque doctissima monumenta reliquit: Zenobiae denique Palmyreorum Reginae,Graeci, Latinique sermonis peritissimae;quae,& totius orientis historiam redegit in epitomen,& filios erudiuit litteris,&pulcherrimas scripsit conciones, quas hstuit ad milites suos plerunque galeata. Ac ne Graeciae tantum, & peregrinis eam dare laudent Iideantur;pluresςtiam commemorant ex Latmis: rneliam uxorem Africani,& Gracchorum parentem; quae scripsisse sertur ornatissimas epistolas, & filios ad tantam illam eloquentiam informabse. Lae ij filiam, quae loquendo paternam facundiam reddidisse dicitur elegantiorem:filiam item oratoris Hortensij,cuius apud Triumuiros habita in sexus bonorem , Vulgo legebatur oratio: Licinias denique Crassi filias, &Mutias duas ,

Quae patrum eloquentiam in muliebri conditrone repraesentarunt. Caeterum haec nugatoria sunt, &speciosa nomina magis, quam vera .

Quod enim ad id,quo de agimus, confirmat

313쪽

dum, tantum habere pondus, ac vim ea queat

antiquitatis institutio , cum ab iisdem fabularum auctoribus , disciplinis liberalibus, & doctrinis uniueuis,non Musae solum, & Minerua datae praesides sint , sed Mercurij quoque , Apollines, alij que mendaces Dij, in quorum tutela, & patrocinio litteras esse voluerunt λ Quin habemus praeterea, quos priscis illis nominum inuentori-Dus opponamus,sapientissimos viros; qui semianas ab omni rerum administratione publicarum remouerunt : longeque dissimiles esse pronunciarunt illi Delphico gladio,qui omnibus, atque ad omnes plane res vitai esse dicebatur. Possumus proferre Christianae religionis auctores, inprimisque diuini Numinis interpretem , atque internuntium Paulum: qui iubet sanctissime, seminas ab omni docendi,dicendique munere de- pelli oportere . Nec inuemus quispiam est, nisi Montanus ille phanaticus,qui muliere & sacerdotes faceret,& meretriculas. Illae vero, quas sic accurate percensent,institutae litteris, & doctrina celebratae mulieres,quam paucae sunt, si cum tam multis stupidis , ac bardis conserantWr λQuemadmodum enim haud propterea dicendi sunt viri minus ad litteras nati,& facti,quia perpauci ex ijs, qui animum disciplinis adijciunt, idoctrinae minime reperiuntur idonei; sc seminae , haud habendae sunt idcirco peropportunae liberalibus artibus, quod earum pauci minae rem aliquo cum euentu secundo tentavere. In his

314쪽

De S.Catharina

ergo tam paucis, clam magno seminariam iiii mero , contendo admirabilitatem habere quandam infinitam Catharinam, plurimis prosei de causis, ijsque iustissimis: quarum ea prima- mihi videtur, quod diuinam illam eloquentiam, & doctrinae complexum cum incredibili pietate , sanctimonia, castitate, virtutum omnium cumulo coniunxisset. Nam ex ijs ipsis seminis, quae sapientiae laude floruerunt. Aiqua , possum ego proferre plerasq. omni vitiorum colluuio ne contaminatas : 't non immerito Hippolytus ille, apud Euripidem, professus sit, odio sibi esse mulieres eruditas, nec domi suae habere se velle, quae plus quam deceat seminam, philosophiaelciret, & litterarum. Cui vero Iuvenalis illa monita nota non sint phabeat Matrona,tibi qua itincta rerumbit i Dicendigenus s aut cursum sermone rotato Torquea .nthymema,nec hictorias sciat omnes.

Altera tantae admiris ilitatis est causa ; quod ea Catharinae sapientia tam inusitata', tam inaudita fuerit, ut non modo seminarum eruditionem uniuersam sed excellentium doctriabam virorum, &disertorum omnium copiam lon ro interu lo superarit . Non enim cumi paucis illi concertatio suit ingenij, aut cum vulgaribus philosophiae agilliis, oratoribusue de ἴiuio ; sed cum d' oribus numero plane quinquaginta, eruditione , ingenio, eloquentia tam insignibus , ut unusquisque habere-

-- tur

315쪽

tur in suo disciplinae genere princeps , & deus. Rem omnem ab ipso principio repetere placet: ut ex ijs , quae igesta sunt , catharipae diui mina ingenium, & celeres illos antini motus in telligamus . Alexandria, vibs est in AEgypto, Auditores , ab Alexandro illo Macedone condita ; ut deuictae a se nullo labore prouinciae sempiternum aliquod extaret ad posteros mo-iulmentum. Ibit, quoniam peroppoituno posutis, &portuoso maxime mari locata erat, fa- etiam paulatiis est totius Crientis emporium longe frequentissimum, quo nationes propemodum uniuersae commearent. Ergo Maximianta nouus Caesar , ab avunculo nuperrime

acceptis insignibus Imperi; , huc aliquando delatus Sedichim proponit armatum minis, teΠΟ-risque plenissimum in Christianos,quo iubebam tur adesse circumiecti populi ad vota nuncupandi Diis, detestabilemque religionem publicos actificio profitendam . Confluunt in urbem regni celeberrimam, qmniumque maxime CP- portunam uniuersi . Litatur ad aram Serapiadis hecatombe. personat Alexandria, Romana tibia, AEgyptioque sistro inter execrata sacrificia modulate canentibus. Augustus ipse trabe tus, cinctiique insgnitus Gabino, non tam sup-Ilicare Di)s, quam diuinos a concurrentibusonores poscere videbatur . . . 'Cum ecce tibi Catharina indignatione iustissima vehemenrer commota , iniquissimeque s

316쪽

rsa De S.Catharina. rens caelestes illos honores lapidibus, ac seriis impartiruplena fiduciae, plena spei, non tam an

cillarum quam virtutum adscito comitam,inlubrum ascendit; petitoque per viatorem in gressu; Caesarem adire, atque impietatis eum a guere non erubescit.Haeccine,inquit,est ea Romanorum inclyta natio 3 Illa tantis, tam magnis nobilitata triumphis, gestarum magnitudine rerum percelebris. Urbs,terrarum omnium, maris

que totius longe, lateque fiisi Regina, & domina, rem diuinam turpissimis iacit monstiis , Lemurum implorat nomen,inura,precesque bellula immanibus desero Non vos testisternia,&sup plicationes;non exquisitae per haruspices, atque ariolos fibrae; non lustrationes templorum, supplicijs eripient sempiternis. Frustra vestrum omnium est labor Auguste,nisi Christum E ertorem humani generis, eiurata superstitione, veneremini . hanc ego philos Fhiam illo didici auctore,ac magistro. quaminin pugnare cum Deo velis,iosos quoque Chaldaeos tuos,& Graecos,disciplinarum antistites edocere possum. Plura motalientem dicere vetat, interpellatq. Maximinus,

pollicitus , peracto sacrificio, in Basilica se facturum illi potestatem, cum philosophis, & disertissimis oratoribus, de religione per otium disputandi. Di essus igitur e templo, iubet haberi virginem in custodia, nunciosque dimi tu interea ad sapientium cetiuerrimos, & eloquentium peritissimos euocandos . Petuntur 9 Athe-

317쪽

Athenae, aditur Rhodus, atque Corinthus s non Babylon , non. Memphis praetermittitur, nomo aliae ciuitates, quae clari non inis haberent phi.losophum aliquem, aut oratorem. Quid multa pex omnibus qui conuenere, lecti quinquaginta sint,validiores docti res he, qui cum virgine disputarent. Sed nemo unus inuentus est, qui non dederit veritati manus, palamque rationi- . bus Catharinae se vietium esse non fateretur. orem omni saeculorum memoria Praedicandam. Osapientiam & doctrinam Virginis incredibilem. Descenderat in eam arenam' quicquid eruditorum hominum esset. ipse iam terrarum orbis sapientibus orbatus erat, & spoliatus suis: litterae omnes videbantur Alexandriam confluxisse. & tamen una Virgo de tanto, & tam conserto doctorum hominum tamine, de ipsa philosophia,

de oratorum omnium eloquentia triumphauit. Tertia,eaque postrema causis,cur tanta Catharinae scientia anteferenda sit omnium erudi tioni, atque doctrinae, mihi petenda videtur esse a suodam,rt ita dicam, exitu secundo, atque ab . incredibili, singularique selicitate. Non enim . sapientes illos vicit iusserendo solum, quod pei multum sane aestimandum maxim verum etiam ad rectam religionem perduxit, secitque, ut illico mutatam Augusto sententiam patefacerent, seque propterea libenter in flammas tradi nouo philosophiae suscepto genere, paterentur. Cum enim unus velut Ex Collegarum omnium t 3 ore,

318쪽

ue,atque consilio palam pron inciasset,la erro re se quondam esse versatos inexplicabili, in opinionum instabili, varioque pelago fuctuasse, ad Christum tandem siquando praeserentς silum , & facem Virgine Calbarina, recUtu is quaerere, &inuenire, a quo nul postitit via- quam supplicijs dimoueri: cum haec inquam ita dixissent ubere,fum que animi fiducia proseia si essent; Augusti Caesaris imperio, ea oratione vehementer incensi,manibus, pedibusq. siibstrictis in pyram simul omnes coniecti sunt,& concremati. Quid hic ego potius,aut sequius admirer, quam ungularem Virginis selicitatem λ quae tam breui tempore Christo peperit'arauitq.' bis terrarum sapientissimos viros ; fecitq. itatim Christianae sortitudinis magiaeos,ac duces egregios, qui fuerant in umbratili Academiarum, &Lycaeorum exercitatione Christiani nominis hostes insensissimi. Non desuere doctissimi,sanctiusmique nostrae religionis principes, qui e dem aggressi prouinciam, philosophos ad Christiana sacra perducere conarςntur: sed quam dissimilicum euentu,intelligimus ex eorum paucitate , quos legimus in annalibus opiniones illas errantes cum recta religione,ac veritate commutasse. Quos ςnim, praeter Iustinos, & Athenagoras illos, quorum legimus apologias, & monumenta

doctissima,nisi per quam paucos ex omni phi msophorum,atque oratorum numeroscimus Christiana olim sacra suscep 23 in Paulus ipse,ia-

319쪽

tis, ac tantus vir, ad illam prouinciam singulariter,ac nominatim allegatus a Deo, Atheniensium tamen ingressus Areopagum, bene longa disputatione e tanta sapientium multitudine vix unum adigere potuisse dicitur,ut nuncium vetustae superstitioni remitteret ,atq. ad veram Christi religionem conuerteretur. otus igitur qui' non hic haereat admiratione quadami stupore defixus altissimo,cum videat, eam Catharinam diuinitus accepiste docendi,ac disputandide religio. ne potestatem,quae seminis denegatur omnibus, atque in ea doctrinae professione Paulo ipso,non quidem sapientiorem suisse,sed secundo quodam euentu selicioremῖQuos adeo, Virgo doctissima, sanctissimaq- c hristiana Resp.tuis pares proineci

iis decerne, e tibi queat honores : quod tam iam-Plum,atq; magnificum parare sunus; quae iusta facere;quod statuere sepulcrum, aut tantae cossentaneum virtuti ponere monumentum Tu debac chantem in nostras aras,ac templa terrarum omnium Principem oratione confidentissama compressisti Tu audaciam humanae sapientiae,n' stra , hoc est verissimae illudentem religioni, debilitasti. Tu ventosam illam eloquentiam diuinaeficiet tem sucum veritati sermonis ubertate prudentinsima,ac verborum copia grauissimorti, ieiunain,

infantemq.reddidisti.Tu Christi Rempub. inimicorum impressione pri,pe collapsam erexisti. Tu coetum illum piorum hominum exiguum paulatim inter procellas,tempestates'. succrescentem

320쪽

2 6 De S.Catharina .

nobilium accessione Philosophorum amplificasti ed liberant nos tanta debitione Caelites, , ditores, qui hospitium illud sanctitatis, ac casti- moritae corpus in altissimum Sinai montem longe

subuectum,humant inaudito cum ossicio pieta- itis: ac diuinis persusum radi)s, honestissimo tandem sepulcro,tumuloq.committunt. Scitum est

enim illud vulsatissimae miracu in famae, quod

Virgi nis consecutum caedem, eiusvitae, necis q. lornamenta innumerabilia,inaudita uiuinae beneuolentiae significatione videtur absintere Nemo unus est, qui cum me de Catharina dicentem audiuit, animo, & cogitatione informatum non habeat machinamentum illud serale, quo dii nim da iussu Tyranni erat,ac differenda. Duabias quippe rotis interiecta diciti textantibus undiq. t

mucronibus,& acie nouacularum instructis ac tissima:ut remissa,qua nectebantur,fibula,repente horribili cum stridore circumuoluerentur, &Cati virinae corpusin frusta conciderent. Sed dum artificis insani moles conuertitur ad exitium Virginis,adfiiit e Caelestium numero a Deo parente allegatus in tempore aliquis 3 qui terrore arma- ltus, ac radijs circumfusius e vestigio machinam iveluti fulmine comminuit,atque instrumenta illa fdiu, multumh. ab architecto crudelitatis elaborata, correpto sinae adstantium globo, temporis imo mento dissoluit. Eripitur itaq. illo tormento Cassiarina,sed carnificum gladio,sic decernente ltam admirabilis auctore sacinoris,haud liberatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION