Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

baret,aut Ordinem. Huic ego, mox ubi queretur fallacibus hisce deliciis famem suam exercitam Verius,quam expletam, Quid quereris reponam: tu mihi Bibliothecam lego tibi mensam dilui, nωusti servientem propono. in hense s librorum , quam tan- ingens copia, nisi studii nausea, ingemi dei peratio ξ Sint enim tis με bi rannionis olim Grammatici supra tria librorum milliae, sint quadraginta Ptolomaei, sint Sereni Samonrci duo supra sexaginta, aut si mavis, quae Pergamenis quondam Bibliothecis suese, ducenta; quid habebis aliud, quam laboriosam ingenii crucem, etiam mille ctoribus gravem, uni ceria funestam

Quid enim, n

o cruci topere praedicas,

. l. Etenim ut nihil aliud agas in vita, quam ut bremm studeas librorum titulos, Auctores, nomina. f

meessario maS,numerolque cognoscere,ne dicam scriptores

bonos a malis, veros a falsis discemere,finem vitae μή prius inveneris, quam Bibliothecae. lchra sanEMS,quae de Sapiente librarium facit,& de temporis studioso, tempori-perdam. Crede mihi, non est hoc nutrire scriptis ingenium, sed enecare, vel ad minus, in mediis fluctibus &fructibus Tantalum ludere,inhiantem omnibus,gustantem nihil. . q Accedit , qudd ut nonnullis ad vincendum multitudo pugnantium,sic librorum turba multis ad

162쪽

ad discendum nocuit ; quod Doctorum copia, doctrinae inopiam parere soleat. Fallit profecto viarum multiplicitas viatorem, & qui uno calle certus ibat, haeret in bivio, quid si in centivio stetisset3 Multa sunt onerosa discentibus,doctis pauca sussiciunt,nimia utrisque sunt noXia. Finio, si hoc te prius rogavero: si vel solos tam insolentis numeri titulos memoria complecti non potes,qui omnium argumenta, dc ea quidem esepe ambigua, confusa, longeque longius ab in-τα

Vicem remota, cerebro complecteris Sin autem cerebro non complecteris, & tamen eo magnus

haberi vis, quod variis sapientum lucubrationibus abundes; & alieno gloriaris, & scrinio tuo nihilo es doctior, certe multo inhumanior; hoc siquidem usii libros servat,tu visiui,imo risui. Ridet profecto te Ausonius, & praesego vatum spiritu a multis jam annis hunc Bibliothecae tuae titulum praefigi voluit r ptis quia libris tibi Bibliotheca referta es, Dosum,ΦGrammaticum te, philom G putas: Hoc genere cir chordas, e plectra, cir barbita conde,

Omma mercatus, reas citharoedus eris.

163쪽

VERITAS

164쪽

VIDξβ,ut cereum frequentet papilioZassiduus illum circumvolat, assiduus ambit, paenedixerim lambit :& amicum illi neges, ac quidem asssiduum 8 Non sane. Falleris, hostis est. - Quid ita ZEcce, dum semper amico magis ac ma- nimium gis intimus fieri laborat, aduritur,& mox flammae amor ipse, flammis extinctus, in odium transit. Hinc facile quivis intelligit, quam in proclivi sit

ut amicus alliduus, ipsis etiam amicitiae studiis, subito in hostem venat. Verum multos inter amicos, inquis, unus mihi perquam assiduus est, nec ullatenus tamen vereor ut in hostem degeneret. Ain' verb P Sane triplex hic error est.

Multos inter amicos,ais. Crede mihi, melior esset orbis terrarum, longeque tranquillior, si tot moh., essent amici, quot dicuntur: sed saepe vos credulitas vestra circumvenit; facile in fide est, quod in votis non difficile. At certe multi mihi sunt. Non tui, puto, sed fortunae: ita enim ferme evenit, ut illi amicorum copia major sit, cui fortunae necessitas minor est. Qui tui sunt, qui fortunae, illius in fuga censebitur; te tui sequentur,illam sui. Adversitas parasitum abigit, ut faex potorem.

165쪽

iH AMI C 3. Imo & multi sunt,& mei. Fucati igitur . verae . enim amicitiae bonum usque ad in rarum est, ut, qui unam, Nestorea licet in vita, paraverit, magnus habeatur,& rarus.operosum est multis convivere ; operosius,vicem reddere i operosissimum, in omnibus consentire. quot enim capita,tot sententiae. Et tamen,Augustino teste, nihil aliud amicitia est,quam humanarum divinarumque rerum familiares inter summa consensio. Imminuendus itaque tibi hominum numerus,vel amicorum. - quidem trium, in quos impegeras, pri-umeum, mus est error. Secundum audi. Amicus unus est,

ais. Ego vero assero , hujus rei judicium penes

eventum esse, non penes famam. Crebro amici

nomen domesticus hostis possidet : de sub amoris assidui larva odium latet. Forte dum periculum feceris, periculum invenies: nam saepe amarum esse persuasit eventus, quod opinio dulce. Unde enim tot quotidie de amicis querelae, nisi quia, quem Minimum quisque habebat, infidum reperit 3 Non omnes siquidem Pylades, non inestes, non Zopyri. Amico sincero ut nihil earius, sie nihil rarius. Vnde non immerito Antigonus deos precabatur, ut se a simulatis servarent amieis. Vis, imo ne vix quidem adversitas amicum probat: &assidua, qua gaudes, prosperitas, de tuo non dubitet erras. Amicus certus in re incerta cernitur.

Felix

166쪽

Felix se nescit amari. Quid, quod non video, qui speres ejus animum scrutari, cujus ne verba quidem satis intelligisl Abyssum cordis metiri, non est hominis ; de difficilius est, amicum noscere,

quam quaerere. Vin' & tertii te erroris convincam 'pareo. Αmi- ν cum tuum assiduum,hoc est,perpetuum vocaS. multis ac magnis expertum casibus,quod non aris bitror, utcumque bene est; sin minus, certe vel

hostem habes,vel hosti proximum. Vt enim hunc tibi amicum fama vel vera vel falsa peperit, sic

tollet & altera. Quibus viis nectuntur omnia, iisdem faciti separantur. Vnde Solonem memorant amicos ealculis supputatoriis conferre s litum, . . qui, pro supputantis arbitrio, jam millia valent, jam nihil. Sal ipse, verum constantis amicitiae symbolum, non ita res servat, quin tandem aliquando non pereant. Magnus inelaums est amicus, sed magni Ier- avandus inui, magna probandos mdustria. Quid tamus an utriusque sonume communionem expertus est An adversis, etiam non advocatus, a Uris a rit ρ an vitae tuae coinquit an se obtulit morti

Quid si gloriae si felici adis, si securitatis, si auxilii, si obsequii alicujus nefarii Ritulo in amicitiam tuam irrepsit ξ non est prosectis, quod assiduum sore existimes. Fallax nimium est glori brevis selicitas,

167쪽

3 6 A N J C ff. licitas, securitas anxia, immemor gratitudo , pro foribus poena. Melior sane causa Platonem Dionysio junxerat; & tamen productus in forum non ita multo post Plato, quasi mancipium bis decem a tyranno minis venditus est. Nec satis. . Quid si ad eum felicitatis gradum amicus per--isivia Veniat,ut fortunam illius suspectam habeas. adeos que, velut quondam Amflis Polycrati, amicitiae repudium mittere compellaris , ne si nimisimcrescat,illi obnoxius videare; sin autem decrescat, vel deserendo perfidus esse cogaris, vel tuis juvando, infelix Θο Quid si,amica nonnumquam libertate,te erro-

-.1 tiaras admoneat amico enim Vero,& adulatore,quod

z Antipatro dicebat Phocion, simul uti non potes sors apem, propter aculeum, mage tunc oderis, quam propter consuetudinis longe dulcissimae

mella nunc ames.d Ad extremum, quid si, dum nimis assiduus est,

militia tIbique magis ac magis IndieS mlinuare se nititur, E importunus- numquid, ut hirundinem, vetus

importuni amici symbolum fustibus, abiges &ubi tunc, obsecro, amicus ille tuus assiduus erit, ubi perpetuus Z Falleris itaque, si quempiam ita amicum putes, ut mox hostem fieri posse non

raedas.

168쪽

VANITAS

Optata minam.

VERITAS.

Prrit, ut perdat.

169쪽

i38 INIMICI.

INTERPRETIs emblema non indiget,sed apodo- sis: audi illam,quisquis oblitus tui,non injuriae, vindictam spiras, non absimilem illius , qui jamjam periturae navis in prora sedens, cum puppim , quam tenebat adversiarius, primo fluctibus

hauriendam accepisset, Iam laetus moriar, inquit, dum prius hostem meum cum morte colluctantem videro, & succumbentem. Succensus enim ira, furore distumperis. R quibus animum tuum.

rabies ultionis opplevit, mille injurias, mille verbera , mille gladios, mille cruces, mille boletos Claudii in hostis tui caput eruetans, Vlciscar, inquis, injuriam, quod admissum est in me scelus, aut illius,aut meo sanguine diluam; occidam umoccidam, nihil refert.

.. Hoc porro quid aliud est, quam bombi ad in-ώ - - star perire, ut perimas Z Sane si hominem homo perdit, qui rationem; si perit, qui se & hujus &aeternae vitae bonis evertit ; si perit, qui Nrpus aut animam,aut utrumque interficit , perit etiam profecto, quisquis injuriam vindicat ; perit , quisquis inimicum perimit: quod nisi tibi luce meridianaelarius effecero; assere me,cum haec scriberem Iec falsi curam habijsse, nec verti Ac

170쪽

INIMICI.

Ac inprimis, quod manifestissime constet, vel ptenuiter hac peste amatos,non raro sortunae bonis Tu,

omnibus spoliari. Testis Francia , ejusque Rex Carolus VII. Cum enim Franciscus, id nominis I. Divinione Ioannis, quem Caroli vindex furor occiderat , cranium gravi vulnere perforatum notasset ; Quod hoc,inquit, foramen est ρ Cui monachus, Per quod, ait, Angli in Franciam intrarunt. Acutὸ profecto, & vere. Vindicaturus siquidem patris caedem Philippus Bonus, Anglos in Franciam concitavit , qui omnia istic longe lateque flammis & ferro depopulati sunt. Casimirus e di- gverso Sendom triae Dux , quod infractam sibi a it...ia Ioanne Cornario alapam non solum venia prole-cutus est, sed pecuniae praeterea, quam juste vi rat, restitutione ; mansiuetudinis hujusce gratia fiatris sui quem, ut asperum nimis, Poloniae populus non ferebat regno donatus est. Sexcenta' proferrem ejusmodi j sed ad alia propero, ne sim

in contracto volumine fusior. Non patitur pestis illa uno se hoc termino circum scribi ; in ipsam rationis arcem penetrat, hominique hominem subtrahens, mentem imperio suo praecipitem agit. Dubitas poetam audistiam ρm ς-- Ethnicum:

SEARCH

MENU NAVIGATION