장음표시 사용
151쪽
quibua liberrima plebis indignatione proscissias est, illud quoquejactatum sit ita Roma domus siet, V os migrate stuirites;
Si non Er H οι occupat ista domus: Hanc Auream dici voluit, non inepte quidem signans nomine pretium, auro enim & gemmis crustata ac stellata domus fuit, tantae altitudinis, ut m vestibulo Colossus centum viginti pedum staret, intus porticus atque aulae, laquearibus aureis atque eburneis tabulatis, & convexa domorum, caeli instar vi propria sele sensim diebus ac noctibus sine intermissione volventia. Stagnum quoque maris aemulum, aedificiisq; circumdatum& littore,urbis in morem; rura praeterea,& pascua,& vineta, & silvae, omnium generibus animalium referta. In hac domo, quantum conjecturis ad verum via est, illud, quod Colossarum vulgo dicitur, medium fuit, cujus nunc etiam ruinae stuporem . spectantibus adserunt. Sed quam laetὸ eam inhabitarit,quam aureos aurea in domo dies habuerit, quam parum ample in amplissima hac quς totam fere urbem complectebatur domo vixerit, fatis, ut opinor eclarant angustiae,quae & animam eius libertatis semper optatae, numquam possessis, avidissimam , aristissimis etiam corporis ergastulis propriis manibus expulerunt.
Nullus locus periculis inaccessus est; sed maxi
152쪽
mus maximis semper obnoxius. Si enim amplissimis in aedibus habitas; habitas,ubi fures latitent,:' ubi sine servis hostibus solus omnia observare & obnoxiaturari non possis, ubi tu vageris, tui luxurientur, liguriant parasiti. Si in ampla domo,ut oportet,supellex tibi exi- η mia est, habes supervacuo in sipatio pondus inuti le, habes plus oneris quam honoris, habes juge bellum non cum furibus modb, sed cum muribus tineisque ; & araneae, & rubigo,fumusque , & pulvis, & imber in te dimicant :& quibus armis hostes hos aut fugabis,aut vinces ZAdde, quod , quae nunc charae tibi sunt far- , cinae, si vel chariores aliae se ostenderint, vel stu
porem assiduitas vicerit, viles erunt , nauseam parient. Esto autem,charae sint, & maneat stupor: nonne etiam error manet Si quidem quaerendi studium unum fuit, servandi labor est multiplex, Numquam deerit quod revisas , quod numeres, quod complices, quod excutias, quod abstergas, quod repares, quod immutes, quod oculos, quos prius demulserat i post offendat. Vsque adeo domus magnifica multiplicis taedii capax est. Quid, quod casus sui praenuntia fatiscit indies, di te domus angustae & ultimae admonet 8 Civem te credis, & advena es, conductoque vivis. Venit
153쪽
qui te nudum laribus his exturbet, aut certὸ esse ri jubeat gaudeatque. ἘNe dicam , quod te omnibus, quas jam diximus , curis quasi compeditum, domus illa non delectet ut domus, sed affligat ut carcer. I nunc ergo, & vel alienis aedibus, vel tuo carcere gloriare. Vanum est profecto, & calce, & arena, designis, & lapidibus gloriam quaerere. Aliis quippe virtus, quam lapideis fundamentis indugox, ut persistat.
154쪽
155쪽
SOLLsAT, ut sertur, insatiabilis quidam nostri temporis Euclio, dum auri-lustrium facit, pOlygoni perspicilii genus oculis addere , non
modo, Ut nequis visum nummus effugeret, sed eo maxime, ut vel mendacio sibi dives esse videretur. Dum singulos igitur aureos , artificioso vitri foenore,toties augeri numero cernit, quoties in angulum crystallus extuberat; manus confri
cat, tollit supercilia, caput scalpit,& si triste genus hoc hominu aliquando ridere posse credibile est)ridet. Vsque adeo gratum est illi, quod splendide
fallat, vitri mendacium. e Miraris, ut. video, ridiculum avari studium, ri- fluuiosis deS amentiam; ego vero magis rideo tuam. Nihil enim designat hic Euclio , quod non omnibus proprium. Divitias quippe avarus quilibet magis a videt esse suas, quam sentit,earum visu dives, non usu; tu vero, dum fallacis penicilli; dum colorum D in , ad invidiam vitae viventium mendacio gaudes, . eam tibi fieri laetaris injuriam , quam nemo non
. Quis enim eludi se serat, quis sciens volensque Σαώ. fraude se circumveniri & tamen hoc tibi charior, . ' hocJucundior, hoc pretiosior pictura quaevis aut
156쪽
stitua, quo te & pluribus & gravioribus naturae mendaciis ludit. ' Certe si durum statuae cujuspiam marmor animetur in hominem, mollescat in carnem, hilarescat in risum, maerori impallescat, liquescat in lacrymas, nihil tibi hoc naturae mendacio gratius. 'Iam vero . si ad stuporem omnium sine flammis ardeat tabula, sine anima floreat,rideat sine vita; si sontem in arido,montem in plano, stadium paene inon in spatio fingat, nullo non auro illius etiam fumos emes: quin vero indignabere,si quid in illa videris, quod te fallere, quod praestigiis fascinare
non didicit. . . 'Quid multa 3 miramur, solos Apellem, Pyrgo- ntelem,Lysippum fuisse delectos, ut eorum primus
Alexandrum pingeret, alter sculperet, tertius o geret ZDelegit gratum hoc naturae mendacium . omnes --
Legimus Androcidae, Parrhasii, Zeuxidis, Aristi-π-.dis, & Balarchi opera incredibili pretio,. nomina
vero etiam immortalitate donata Z Donavit gratum hoc naturae mqndacium. Audimus aut vide.
mus indies etiam nobilissimis aevi nostri pictoribus, quibus, ut in paucis praestat, sic in plurimis cedit antiquitas, non disparis aliquando pretii se matque spem fieriὶ Facit gratum Eoc naturae mendacium. Denique quidquid aut Pictura, aut Sta- 'tuaria, aut Plastice, autFusoria, alit Caelatoria de
157쪽
signat insolitum, id omne grato huic naturae debetur mendacio.
Vt enim praeteream, quod pichira tacita quaedam Poesis sit, atque adeo certior falsi mater, quam veri ε, quis botrum Zeuxidis, quis Parrhasii velum nosset ; nisi illa volucres , hoc artificem ipsum sesellisset ξ Quis ejusdem optotidas tanto in pretio habuisset ; nisi alter in arena currens sit- dare visus esset, alter arma deponens quasi spiritum recipere Aristidis profecto & Protogenis in hunc diem fama non viveret, nisi aegro illius vivam quodammodo mortem ars assinxisset, hujus vero cani spumam fortuna. h Nec tanta nunc esset regiorum plane saeculi - nostri pictorum gloria, nisi Florus artificem hu- mani corporis fabricam , Bosschius inserorum speettia, rura Brillius, Breugelius sales & agrestia, culinas Beucelarius,Vredemanus Optica,Vromius navigia , omnia denique Petrus Paulus Rube-nius ad naturae invidiam fingere se posse ostenis
Verum ut illos summopere miror, quod adeo scite peritissimos quoslibet in fraudem inducunt; sic insanos ejusmodi praestigiarum praecones ac-
rem -- cuso, quod adeo pretiose se decipi patiantur. Ad- ,-. Σjungitur quidem ipsorum erroribus non miniis auctorum pondus, quam annorum ; sed, ut nihil
158쪽
errori detrahit errantium magnitudo, sic nec furoris diuturnitas rabiem minuit.
159쪽
160쪽
HεΜ Euchari spictor,an coquus es Utrum- lque; penicillo siquidem, & coloribus meliusquam veru, dc aromatis carnes exco-nquo, cibos condio, famem elaboro. Rectius eludo, diceres ; facile enim vides id genus epulas seruparari, non i. Video ; sed majorum exempla sequor. Hel - gabalum imitor, qui dum ipse se caeli terraeque deliciis in farcit,cereis eburneisque ciborum ludi- εισι Q briis parasitos fallit,ut, qui Principe fucatis dumtaxat verborum lenociniis paseere studerent, pictis quoque dapum simulacris abunde pastos se Recte quidem ille ; sed quid hoc tua, cui nihil cum istiusmodi muscis negotii est. Nihil mihi,
quidem cum parasitis negotii 2sed condixit ad coe--inam hanc quidam Bibliothecae , quam a libris. omnibus pereleganter instructam habet, insolens praeco ; ita tamen illorum sordide parcua, ut, cum mihi nuper magnis multi'ue precibus ad Bibliothecam ejus lustrandam adducto liber unus aut alter picturae, quam exerceo, peraccommodus arrisisset, commodato petitum impudenter negarit, ne tabernae, uti opinor,librariae aut numerum tur-R baret,