Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. 4or

temque imprimentis, & a figura trochi adjuvante

habere. I. Magnos orbes conficit, deinde minores , quia funis trocho circumdatus, primo majores circulos , deinde minores conficit circa trochum : ergo cdm majores primum expediantur , motumque primant, deinde minores ; primi motus Mochi, utpote correspondentes maioribus funis circulis,

ideo sunt majores : qui autem subsequuntur, minores : sub finem iterum majores conficit, quia languescente impetu , praevalere incipit gravitas, voce tro us flare amplius rectus non potest, ct dum superior pars inclinat ad centrum , pars inflarior obliquatur , unde circuli obliqui nascuntur. Tertia, cur lapis in aquam conjectus, identidem emicet, relabaturque, aquae superficiem delibando. Rei p. id nasci ex impetus indole, prout determinatur a projiciente. Porro si in corpus inciderit.

quod illi obsistat, alid reflectitur, ut motum suum

libere exerceat; ita tamen ut ab eodem corpore obsistente in unam potius partem , quam in alteram determinetur , hin cum aquae densitas lapidis motui resistat, alio reflectitur , at subinde decidit in aquam , tum ob determinationem primi projicientis in eam partem, quae major est saepὸ, quam reflectentis , quod est quasi secundum projiciens e tum ob gravitatem projecti, quae, deficiente i Petu , incipit praevalere , donec invento iterum obice resilit tandiu, quandiu non plane impetus

moritur.

go I II. Diluuntur obiecta.

OB II c I a s I. De ea qualitate, nulla mentia apud Aristotelem. 2. Nullius est categoriae.

412쪽

oz PARS SEXTA

Resp. ad I. Licht Aristoteles impetus non mem nisset, non ideo illum non esse admittendum , de inde ipsum his vocibus videtur innuere : Porentia , inquit , scilicet motrix , qua pollet projiciens , quasi vim impressam tradit utrique , id est aeri sur-1um , & deorsum , quid autem intelligit Aristoteles per vim impressam, nisi impetum

Ad 2. Revoco ad qualitatem , quia est dispositio facilὸ mobilis a subjecto. Objicies 1 Non potest explicari quomodo, Scquando producatur. Κ' Resp. Quando mobile conjunctum elicum proiiciente. Instabis r. Ergo deberet lapis in manu projicie

tis efficere motum. Res p. nego, quia nondum determinata est qualitas ad motum in certam partem essiciendum , de terminatur autem , cum mittitur a projiciente versas hanc partem non aliam.

Instabis i. Cum producitur in instanti ab Ang Io immoto, non potest assignari principium d

terminati vum.

Resp. determinari projectum vel a corporibus circumstantibus, vel a prima causa , posita voluntate projicientis , tanquam conditione , ut faciat motum ad talem lineam juxta rerum exigentiam.

Instabis 3. Vel determinatur in instanti, vel in parte divisibili. Resp. determinari in ea parte temporis qua vitiamo projectum est ipsi conjunctum. Instabis 4. Vel illud ultimum in quo producitur impetus, est divisibile, vel non. Resp. in ea parte temporis, clim sit essentialiter

divisibile , semper esse aliquid prius , & aliquid

413쪽

Posterius, adeoque non in initanti reali determi- Mari , quia nullum est instans reale , deinde cem

Producatur cum motu , semper successue producitur : ita tamen ut determinetur, cum proh ctum est ultimo conjunctum cum manu , quatenuS de eo verum est dicere, nunc vltim d coniungitui cum Ioa a, immediate pbst conjunctiam non erit.

Objicies 3. Pendeat e laqueari suspensus fune globus, tum aliquis manu ipsum pellat versos unum Parietem , recidet in arcum , & ad oppositam Partem siursum feretur , quaero causam illius impetus , quo globus resilit sursum ad partem oppositam a

Resip. non dari causam illius impetas per se, quo globus sursum resilit, sed dari per accidens , nem-Pe gravitatem globi fune penduli : scilicet cum gravitas illa niteretur impetu deorsum ferri , &movere globum per lineam rectam , fit propter determinationem funis, quo globus sustinetur , ve quod impetus ille non potest emere per lineam rectam , impediente fune, praestet per lineam circularem , & arcuatam : sic pila deorsum sponte cadens in pavimentum , & sursum resiliens, habet pro causa impetus remittentis gravitatem, quae in descensu ipsum produxerat, & per accidens determinatur ad lineam sursum ab obice occurrente: Vnde gravitas, quae per impetum, pila cadente, fecerat aliquatenus naturalem motum , facit per accidens in pila resiliente motum violentum.

Objicies 4. Saepὸ qualitas impressa imbecillior est , ac remissior gravitate projecti : ergo ipiam

superare non potest. Resp. nego consequentiam , sicEt enim non Eabeat plures intensionis gradus secundum multit

414쪽

dinem, quam gravitas corporis projecti, praevalet tamen , quia non pugnat cum gravitate per se malem contrarietatem , sicut frigus cum calore, nec est causa uni voca motus, sed aequi voca. Romillustrabis exemplo qualitatis magneticae, quae in exigua mole , corpora multiIm gravitatis habentia movere potest.

Objicies , Non potest explicari, quomodo corrumpatur impetus.

Resp. Paulatim se ipso , ut sonum e tum ab ima petu innato mobili, quatenus ipsi contrarius est.

Instabis I. Impetus innatus est contrarius adventitio : ergo non corrumpit qualitatem. Res p. dist. ant. Ratione emitatis, concedo e r tione termini, Dego ; cum enim impetus lapidis feratur naturaliter deorsum , ad vel litius vero la-

dem sursum ferat , praevalet aliquandiu contra gravitatem , sed quia paulatim destruitur inde fit, ut ad gradus aequales gradibus innati impetus veniat , & sic paulatim naturaliter se ipso desinat. Quin etiam dum lapidem deorsum celerius movet impetus , quam gravitas ejus exigat, contrarius gravitati est, non ratione termini, sed modi, quia: velocius movet lapidem ad terminum, quam illius

natura exigat.

Instabis L. Ex Aristotele et . de anima, aeternita rem omnia appetunt: ergo illa qualitas non desinit se ipsa , quia tenderet in sui non esse. Resp. ibi Aristotelem agere de actione persect rum viventium , quae per generationem sui similium , conantur se perpetuare. Resp.2. impetum desinere , desectu causae finalis, &.consequenter de-'fectu causae essicientis, quae non debet conservate

id quod incipit esse frustra in natura. Ad prodi dist.

415쪽

, te rideret in sui non esse , negati v ἡ, concedo : positivὰ, nego ; dicitur enim tendere in sui non esse, quatenus non exigit longiorem durationem , non quatenus positive inclinat in non esse. Exemplum habes in sono, qui cum sit caduca qualitas ex sese , paulatim evanescit, Deo se accommodante ejus imbecillitati, & paulatim concursum subtrahente. Objicies 6. Si rota , impetu accepto , moveretur ira gyrum , non posset aquae guttas, quibus aspergi--tur, circum quaque disjicere. Resp. nego ; ideo enim aquam sibi adhaerentem rota disjicit, quia quo magis res movetur, ebmaiorem impetum ad motum acquirit et ut ergo guttae aquae majorem illam velocitatem, quam ac perunt ex motu rotae, exaequent, concedunt ad

, Peripheriam . ubi motus est velocior, tandemque ab ipsa peripheria separantur. 2. Quae projiciuntur,

ac separantur a rota circumducta , non per lineam omnino rectam , sed curvam aliquatenus, atque inflexam , ut advertit Cabeus , moventur, vel quia corporis, cujus ante motu agitabantur, motum ,

quantum possunt, retinent ι vel quia cam fortε

per se vellent secundum lineam rectam moveri, sicut movetur lapis e funda rotata violenter projectus , tamen gravitas aquae deorsum trahit, facitque lineam aliquatenus curVam.

objicies τ . Dum longior hasta evibratur, qualiutas illa minas esset intensa in partibus remotis, quam in proximis, quia actio debet esse unilarmi,. ter difformis r ergo motus esset tardior in parte remotiore , quam propinquiore, quod repugnat ex-

Ierientiae. Resp. hanc esse impetus naturam, ut tantus pro

. ducatur in remoto, quantus in propinquo, si pars

416쪽

remota tantum movetur, quantum proxima ; se vatur itaque motus aequalis secunddin totam hastae longitudinem , quia id exigit partium continuitas, immo aliquando in parte remota major est illa qualitas in actu secundo, seu ratione motus , quem efficit, quam in proxima projicientis , ut patet in verticillo , cujus circumferentia celeritis movetur, quam ea pars, cui manus digiti appliciti, imprimunt circumrotationem , dum unus digitus imprimit motum Versus unum terminum , & alterversus oppositum sed probabili lis impetus ubique aequalis est entitativε, lichi vires suas non aequaliter exerat circa partes centro viciniores , quia lentius moveri debent. Objicies 8 Pila , licet a nemine projiciatur, resilit tamen , dum incidit in corpus reflectens : ergo impetus motas reflexi non producitur a proji-eiente.

Resp. in illa hypothesi impetum a gravitate mobilis produci , quem juvat aeris intercepti inter corpus reflectens , & reflexum rarefactio. Porro Ioneids resilit mobile incidens in corpus durius, quam in mollius, non qu bd durities sit causa im- pei sis , sed tantum condit tu.

objicies 3. , et est naturalis qualitas, vel ejusdem

speciei cum aliis. . Resp. hoc sensu naturalem dici, qudd fiat peractionem naturalem. 2. Singuli impetus sunt ejundem speciei , quia ex se indifferentes sunt, ut in quamlibet partem mobile impellant. Porro motus proiectorum velocior est aliquanto post princi pium, quam in principio, quia tunc ab aere iuvatur, qui magis agitatus , minus resistit a parte anteriori, & copiosior a tergo accurrit. Item pila.

417쪽

PHYsICAE UNIVERSALIS. o

emissa reticulo fortias vibratur , quam tabella , quia nervi reticuli per ictum pilae adducti in partem posteriorem, dum statim vi magna ad pristi- muri statum se reducunt , pilam majoris impetu Propellunt, sicut sagitta per funem arcus dum reducitur, longi sis remittitur.

g. IV. De motu directo, ct reflexo.

I. O Bs ER-R O T vs directus es , quo mobile πατio. IVI per se primo tendit in terminum;

r exus vero, per quem ex occursu corporis mo

bile , vel directe versus easdem partes remittitur , vel oblique in alias distantes, juxta quantitatem a guli contingentiae. II. OasERVATIO. Vterque oritur Vel a principio intrinseco, ut in motu cordis, vel ab extrinse-CO , ut in motu lapidis.

vativa , quae est cessatio motus per aliquod tempus inter motum rectum , & reflexum : negati Va , quae est tantdm motus discontinuatio sine quiete. Quaeritur hic, an detur quies in puncto reflexi nis , seu inter motum directum, & reflexum, sive privativa, sive negativa. I. ASSERTIO. Cdm uterque motus est ab inistrinseco, datur quies privativa, ut patet in motu cordis., quod naturaliter dilatatur, & constringitur cum aliqua interquiete ι & ita explicabis Aristotelem dum ait, inter motum directum ,& reflexum quietem intercedere. II. AssERTIO. Inter motum directum &reflexum datur quies, saltem negativa in puncto

Isseaionis , cam motus sunt contrarii. Prob. quia

418쪽

- PARS SEXTA

motus illi non possunt esse continui, possunt autem esse contigui, eo modo , quo duo plana sibi invicem applicata. Respondent eundem esse motum continuum , sed virtualiter multiplicem ob multiplices terminos. Objicies r. Si motus directus. & reflexus Hunt contigui, & immediati, habebunt extrema simul: ergo mobile simul movebitur motibus contrariis. Resp. dist. ant. Habebunt extrema simul in tempore , & successivE, concedo: simul in instanti, de

permanente, nego.

Instabis I. Saltem motus solis ab oriente moccidentem , & vicissim , non essent continui, quia

stat contrarii. Resp. 'nego : cum enim sol moveatur circulariter docet Aristoteles I. de caelo, cap. 3. motui cir--lari nullum esse contrarium.

III. AssERTIO. Datur aliquando quies privativa in puncto reflexionis : v. g. cdm lapis sursum proiectus, deorsum deinde tendit, non relabitur, quin paululum quieverit . quia datur aliquod te pus , in quo impetus impressus a projiciente nec luperat gravitatem projecti, nec ab ea superatur: e go tunc mobile nec sursum, nec deorsum movetur. Quin etiam aer condensatus, ssique versus lapideoaxarefaciens resistit : certὰ pileus filo suspensus, Muelocissime rotatus , lapidem intra concavitatem c tentum sistit aliquandiu , & a lapsu retardat. -I V. AssERTIO. Non semper datur quies pri vativa in puncto reflexionis 1 quis enim credat , uouis in lapidem molarem E caelo cadentem per longam syrimen aquam embolo lent E impulso conti- ὸ ejaculetur , haesurum in aEre pendulum 3 at

fieri id deberet, quia quaelibet pars aquae in lapi-

419쪽

dem impacta , amὸ quiescere deberet, quam relaberetur : ergo & impedire lapidis descenium. Qua re aqua lapidi adhaerens, ejus motu per accidens aliquandiu mo Vetur. Objicies 1. Mobile dum attingit corpus reflectens, debet et coexistere: ergo quiescere per aliquod tempus , vel per aliquod instans indivisibile. Resp. dist. ant. Coexistere successive, concedo: permanenter , nego ; aut certὸ fit in indivisibili virtuali.

Instabis I. Ergo aliquod mobile est sine motu per

instans. Resp. dist. Per instans virtuale , esto : reale, nego. Instabis x. Ergo eodem instanti mobile ascenderet, & descenderet.. Res p. nego , quia in eo instanti, quo motus Γ- rectus, & reflexus separantur, nec ascendit mobile , nec descendit, sicut nec quiescit , quia illa omnia in instanti fieri nequeunt, cum instans sit sectio temporis , quae morum directum, ac reflexum secernit, ad utrumque pertinet a directus enim cam includit, cdm spectatur cum negatione ulterioris extensionis, sicut & reflexus, cum spectatur cum negatione ulterioris extensionis versus

eandem partem , sicut in quantitate bipedali punctum dividens potentia utramque medietatem, pertinet ad utramque , quia est utriusque sectio ;pes enim eam includit spectatus cum negatione ulterioris extensonis, versus eam partem, sicut alter pes, dum spectatur cum negatione ulterioris extensionis versds eandem.

Objicies i. Pila , dum reflectitur, producit in pariete albedinem, & calorem : ergo in aliquo tem pore , ergo quiescit. Tom. II. Ph .univers.

420쪽

to PARS SEXTA

Resp. produci albedinem ex particulis cretae a pila inibi relictis, dum fluenter applicatur corpori reflectenti, sicut calor oritur ex adhaesione aeris per pilam ad parietem attriti, dum fluenter pila ipsum comprimito A p pGE N v I T I l

De primo motore. FINis totius Physicae unus est Aristoteli propositus , ut per Operationes , motusque naturae ix cognitionem primi motoris veniat, qui prima est, .& princeps omnium motuum causa , cujustibet

motus expers ; ideoque postquam de motu egit, affectiones primi motoris prosequitur, quas strictim delibabo , quia opportunior erit de iisdem disputandi locus in Metaphysica.

I. AssERTIO. Primus motor est immutabilis. Probatur ab Aristotele sic : omne quod movetur, ab alio movetur: ergo si primus motor ab alio mo-Veretur , non esset primus. Antecedens probatur Linductione : in motu locali viventium,qui fit ab in trinseco , vis motrix distinguitur realiter a re mora; in elementis , motus dicitur elia a generante, qui

ideo est causa principalis motuum , qui fiunt inclementis, quia producit formam , & illa mediante gravitatem , & levitatem: in projectis per vim motus violentus est a projectore, ut causa principali,& ab impetu, ut causa instrumentaria : at projector, & impetus distinguuntur realiter a projecto; in motu adierationis, lignum , quod alteratur ab igne, ab eodem distinguitur, sicut aer a luce, per quam illuminatur. D nique in motu accretionis

SEARCH

MENU NAVIGATION