Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

PHYSICAE UNIVERSALI s. 3 I

quia utrumque ad augmentationem , & diminutionem praerequiritur. Probatur secunda pars. I. Quia ex Aristotele 3. Physic. cap. I. motus est de genere continuorum , idemque pronuntiat 1. Physic. teX. 39. Omnem mo-tram esse continuum , adeoque eum , qui simpliciter unus est, id est , qui est unus numero, debere

Esse continuum. 2. Fulmen e nube decidens, sine interruptione , & morulis movetur , Ut patet ex celeri tate, qua res validissimas deturbat ; deinde si interrumpit , interciditque motum suum, utique aliquantulum interquiescit ue jam quaero quot morulis

interquiescat. 3. Paret exemplo rotae aheneae majoris , cui inseratur minor rota ; certὸ partes superioris circuli celerius movebuntur , inferioris verbientias : suppono itaque a puero circumagi majorem rotam , & duci lineam A , B , ita ut moveatura puncto B, ad punctum C ; & sic argumentor, eodem tempore spatium majus linea recta conficit in circulo majori , quam in minori: ergo velocius mota est in circulo majori; jam quaero an moru- Iam fecerit minor rota , si nullam fecit r.ergo tarditas in minori rota non oritur a morulis , si fecit aliquam : ergo linea recta non mansit recta, sed

curvitatem contraxit in minori circulo, & mota

est in majori, quia linea Α , B erat recta, ade5que si mota est in circulo majori a puncto B , dum immota fuit, interquievitque in minori, non mansit recta, sed incurvata est. Age porro, quomodo linea A B potuit in rota ahenea curvari digito pueri

rotam moventis

Quaeres , an motus localis si continuus quolibet respectu Respondeo vel quaeris, an partes moisis conib

382쪽

nuae sint inter se in ordine ad partes subjecti, quae sunt omnes simul v. g. in toto corpore hominis deambulantis , vel de partibus successivis in ordine ad spatium , an continuae sint, & quomodo , hoc est, an aliqua unione distincta inter se copulentur , an se ipsis. Resp. ad I. esse continuas relati v E ad subjectum , .

qui uniuntur eodem modo , quo partes alterius accidentis naturaliS.

Resp. ad h. esse quoque continuas in ordine ad spatium , tum quia partes motus, & temporis sunt ejusdem indolis , ratione continuitatis : tum quia homogenea si immediate ponantur, continua fiunt: at partes motus sunt homogeneae, & immediatae . . ' Denique respondeo, partes motus se ipsis uniri absque unione realiter distincta ; vel enim illa viaio esset permanens , vel successiva ; non potest esse permanens, quia quod est permanens, non potest coexistere duabus partibus , quarum una existat, altera non existente: non potest quoque esse successiva, quia haberet partes, quarum Vna existeret altera non existente ; ergo non possent inter se uni ri , quia una non amplius ea Heret , at prius est esse, quam uniri. Duo sequuntur ex dictis. I. Nulla dantur indivisibilia in motu continuantia, aut terminantia realiter a partibus distincta , sed negativa duntaxat ue: sufficiunt enim negativa, quae sint sectiones , &termini motus, perinde ac in tempore 3 partes e nim motus, cdm existant fluenter, sunt aptae v- num motum continuum facere, & uniri inter se, hoc ipso quod quiete non interrumpuntur , dc terminari, quod non ulterius extendantur.

I I. Nullus datur motus localis in instanti ad lo-

383쪽

cum distantem , quia res eadem deberet existere simul in duabus partibus oppositis , nempe in termino a quo, & in termino ad quem : v. g. si gra- rium milii moveretur in instanti a caelo in terram. simul esset in caelo, & in terra, & spatio interjecto: . unde quod durat tantum in instanti, est incapaminotus, quia non potest moveri localiter, nisi relinquat locum', & acquirat alium : sed primo acquirere locum , est prim b esse in illo loco , & r Iinquere locum , est primo non esse in eo loco, nec simul est in utroque , quia idem non potest esse in adbobus locis : ergo moveri nunc, seu hoc instanti, est primo acquirere novum locum , & primo relinquere priorem, quod supponit antε fuisse in loco nunc relicto,quod autem durat tantum uno instanti, non habet ante, nec post ; hinc lic Et potentia Dei infinita sit, non potest movere corpus localiter in instanti, sed tantum velocius, & velocius in infinitum , prout se ad illud movendum determinare voluerit. Item dum illuminatur aer, illuminatio non fit per motum localem , ita ut quod lumen funditur in partes remotiores, prids tempore extiterit in propinquioribus , sic enim accidens

transiret de subjecto in subjectum , quod naturaliter fieri nequit; sed sol lumen simul tempore producit in singulis partibus aeris illuminati ue ita tamen ut ' prius natura producat in vicinioribus , quam in remotis , quia in remotis attingit illud tantdm mediantibus propinquis. , Dixi ad locum distantem motum non fieri in ' instanti, ne videar illam quaestionem metaphysi- eam attingere', an Angelus moveatur in instanti ad locum sibi contiguum. Quaeres i. hic, an Iossit dari motus localis conti-

384쪽

3 PARS SEX ΤΑ

nuus intra spatium aliquod finitum , v. g. supra Mneam pedalem , qui nunquam finiatur. Respondeo, id posse contingere aliquando per accidens , sie enim filum G, H, quod traducatur in infinitum successive per longitudinem parallelae Α , B, novas utique semper designabit partes, dccontinue descendet per lineam pedalem E, F; nec tamen ad finem ipsius pervenietur ι alias parallela superior concurreret aliquando cum inferiori, quod est contra Euclidem. Dixi per accidens nunquam absolvendum ; nam motus localis, qui sit successivEde loco ad locum determinatum , finito tempore absolvitur, ut experiemia constat.

g. I V. Varia species moisis loca liso

PRIMA partitio motus est in motum per se, &motum per accidens ; motus per se tunc est, cum res movetur proprio motu ac suo : motus pellaccidens , cum res movetur ad motum alterius vexemplum utriusque habes in homine, qui in navi existens , per se deambulat versus Orientem , dum fertur per accidens motu navis in Occidentem. Demiotu per accidens , hoc est pronuntiatum Philosophi s. Physic. tex. 6. Motus per accidens non potest sub enis regulis tractari , Diim omnium est,

ct in omnibus. Secunda partitio fit in rectum, obliquum, α circularem , rectus est . quo mobile fertur secundum lineam rectam ι obliquus , quo per lineam Obliquam , circularis, quo circa centrum in orbem agitur. Porro differunt specie ex s. Physic. c. q. quia rectum, & obliquum differunt specie , minima e-μim mutatio in figuris mutat speciem, sormaliter

385쪽

nempe, & mathematice, ratione figurae , materialiter enim, & physice inquendo , potest ider

D Umero motus continuus , prius rectus paulatim obliquari, & circulariter fieri. Duplex affectio notus circularis comparati cum motu recto. I. Motus circularis prior est motu recto. Ita Aristoteles 8. Physic. cap. 7. & 9. quia sim plicius prius est mi i sis simplici : motus circularis

simplicior recto , quia non mutat terminos sicut rectus ; illius enim termini sunt maxim E connexi, hujus autem maximε disjur cti: at separatio terminorum impostat compositionem. II. Motus circularis perfectior motu recto , haea affectio sequitur ex prima , i. quia maxime continuus , 2. aequabilis, minusque obnoxius an Omaliae,3. magis perpetuus, ac durabilis , utpote qua a medio fatigationem non ita patiatur, ut motus rectus, Circulus , inquit Philosior hus , nihil habet extra sese , Isser quo it digeat moveri, o sustineri , atque adco cum nihil habeat εxtrase , saper quo sustineatur in motu, etiam nihil habιbit rae rase, a qua patiatur in motu , sive a quo motus ejus fatigιtur,

interrumpatur. Contra vcro in motu recto Cm'xe id quod se movet, movet super alio , a quo potest motus iste varie impediri, & interrumpi ; aliam

praeterea affectioncm motus circularis recenset Αἰ-ristotelcs lib. i. de caelo , qudd nullus ei sit contra Ilus ; non circularis, quia motus contrarii persecthfiunt ad terminos contrarios : at in motu circulari non sunt rcimini contrarii, quia hic redit in se ipsum : non rectus, quia rectus solum est contrarius motui recto, contrarietate ncmpe stricta, qua v-num est tantiΙm vni contrarium. Tertia partitio fit in motum concentricum j, M.

386쪽

excentricum; concentricus servat eandem distariis.

tiam a centro: excentricus secus se habet, & modo Vmagis , modb minxiis a centro distat. tiQdarta partitio est in naturalem , violentum p mixtum ex utroque, & praeternaturalem ; natura- diis fit a principio intrinseco , non renitente, sed iconferente pasta , ut motus ignis sursum. Praeter- , naturalis fit ab extrinseco', indifferente pasta , hoe , est, nec exigente, nec renitente : talis est motus circularis caelorum. Violentus fit ab extrinseco , re- initente pata, cujus species multiplex ex . Physic. rex. Io. nempe pulsio, tractio , vectio , volutatio. Pulsio duplex , impulsio , cum movens non deserit mobile, & expulsio , cum deserit , vectio fundatur in pulsione , tractione, & volutatione , sicut quod est per accidens , fundatur in eo : quod est per is , tractio est motus ab alio ad se , aut ad aliud, cum trahentis motio , quae res continuas inter se distra-aiit , velocior fuerit , volutatio coalescit ex tractio, ne , & pulsione , quia necesse est id quod voluit, aliud quidem trahere, aliud pellere, quia aliud a se abducit , aliud ad se adducit. Porrb hos quatuor . modos ad duos reducit Aristoteles nempe ad pul-ssum , & tractum , ut patet legenti textum. De motu violento , haec sunt pronuntiata. I. Vbi-eunque est violentia, ibi est renisus , quia omnis Violentia pugnat cum natura rei, quippe quae sit ipsi contraria , ideoque ipsi res, quae vim patitur, . naturali impetu resistit vel actu, ut si quis alterum in carcerem rapiat, & renitente ipsius voluntate, & corpore reluctante : vel virtualiter , ut si quis dormientem occidit, in oppositum virtualiter niti di

citur.

1 a. Nullum violentum ρε vetuum. Ita Aristoteles

387쪽

PHYSICAE UNIVERS ALIS. 3 7

lib. I. de casso , cap - 2. & lib. 2. cap. 3. ubi ait, nihil prater naturam esse perpetuum , quia violentia est excessus recedens a statu rei naturali si excedit sim Pliciter, tum patiens corrumpitur , si excedit secundum quid, tunc ipsum violentum corrumpitur et ergo neutro modo violentia est perpetua': quare pronuntiatum simpliciter intelligitur de violemto simpliciter per se , & secunddm totum.

t i DI. Vio enter qui operatur , moleste operatur, 3. Et hic. c. I. quia operatur cum renisu naturae; hinc violenta non sunt, quae quis delectationis causa ope. et tur , I .mag. Mor nec violentum ullum est beatum I. de anim. - I v. Inter statum naturalem , & violentum datur medius : sic anima rationalis separata non est pIoprie in statu naturali, nec violento , sed prauernaturali. Item motus caelorum circularis a naturali,& violento abstrahit. Mixtus ex naturali, & violento oritur a principio partim intrinseco, partim extrinseco , cujusimodi est motus animalis progressivus, qui sit vel incedendo, vel natando, vel volando , vel rependo, de cujus natura, & causis agemus in libris de anima.

g. v. Pofectiones motus localis.

NOM una est motus localis affectio , sive comparetur cum aliis motibus, &.tempore, sive absolute , praecipuas assectiones hic prosequimur. a. Motus localis dicit partim ens , partim nonens , quia dicit mutationem ab esse , ad non esse, ain non esse, ad esse , ab esse quod desinit, ad esse quod incipit; ita tamen ut utrumque dicat conjunctim , ,

ideoque dicitur ab Aristotele actus imperfectus, ας imperfecti.

388쪽

US PARS SEXTA

II. Prior est natura , & digni late caeteris motibus; na, ura quidem , quia praesupponitur ad alios motus , & est quasi eorum principium, ut jam obser-V Vi ; dignitate vero , i. quia id quod generationis ordine postremum est, perfectione id ipsum primum : rebus quae gignuntur , motus ad locum vitiumo convenit, ut in animalibus cernere est , quorum aliqua motu carent, ut quae scopulis adhaerescunt ; quae vero moventur , non anth moventur quam persectionem obtinuerint, & membrorum firmitatem , hinc motus localis est integrorum, o perfectorum ex . de caelo, tex. 2 . 2. quia latio inter omnes motus minime subjectum dimovet a naturae suae statu ; nec enim quantitatem mutat, Vt accretio , nec qualitatem, ut alteratio, nec substa tiam, ut generatio , & corruptio. 3. quia per m tum localem res per se moveri dicuntur ; accretio

enim fit ab alimento, alteratio saepὁ lationem prae xequirit ; latio autem per se absque alterius ope , dc interventu administratur.Ita Aristoteles lib. 8. Phys.

III. Omnibus aliis motibus notior, tum ratione terminorum , tum ratione medii, & fluxus : quare motuum alias species intelligere cum volumus, cogitationem nostram ad motum localem relucimus,& cum eo comparamus. Et verb motus localis, praesertim rectus in oculos potissimum occurrit, Seque

ipsis quasi inculcat , hinc Aristoteles 3. Metaph. tex. 12. In motu sunt omnia sensibilia. 1 V. Inceptio , & desitio rerum , velocitas motus,& tarditas , de quibus ut agam fusilis, sit

389쪽

PHYsICAE UNIVER SALIS. D f. V I. αuomodo res incipiant, ct desinant.

V o s modos excogitarunt Philosophi ad LP explicandam inceptionem , & destionem

rerum ; primus rebus successivis convenire dici-rux , secundus permanentibus. II. Primus , quo res dicuntur incipere, & desinere extrinsecE, his vocibus exprimi solet: nunc vltimo res non est, immediatὲ post erit, en inceptionem

extrinsecam : narne primo res non εμ, immediate antea erat, en desitionem extrinsecam : V. g. motus ,& tempus dicuntur incipere per ultimum sui non esse , quatenus verum est dicere ; nunc vltimo non est motus , aut tempus, sed immediate post erit: desinere autem per primum sui non esse dicuntur νnunc primo non est motus, aut tempus, imme

diate antea erat.

III. Secundus, quo res dicuntur incipere intrin sece, & desinere intrinsece, sic exprimitur ; prim res est, immediate antea non erat, en inceptionem intrinsecam : ultimo res est , immediate post nomerit, en desitionem intrinsecam : sic v. g. forma dicitur incipere intrinsecὸ, quatenus ver est dicere, nunc primo forma est, immediate antea non erat ; privatio autem illius dicitur desinere intrinse-cE , quatenus verum est dicere, ultimo est privatio , immediate pdst non erit, hinc Vides inceptionem extrinsecam exprimi perir-dinem ad instans subsequens , in quo res dicitur futura ; inceptionem vero intrinsecam per ordinem ad prius instans , in quo non erat : item destiationem extrinsecam exprimi per ordinem ad prius instans , in quo res erat, & desitionem incilia seca-

390쪽

38o PARS SEXTA

per ordinem ad subsequens instans , in quo non' erit amplius. His positis, sitI. AssERTIO. Quidquid desinit, aut incipit intrinsece , dici etiam potest incipere , & desinere extrinsecE. Probatur, quia si vere dici potest de re quae incipit intrinsecE , nunc primo. esst , immedia

th antea non erat ; videtur quoque posse dici, nunc

vltimo non est, & immediate post erit Ratio est , quia ante primum esse rei, est ultimum ejusdem non esse , eo nempe modo quo c se potest : ergo in illo priori intelligi, & dici potest ncipere extrinsece . Sicut de re desinente intrinlece dici potest: nunc vltim d est , immediate post non erit : sic de illa desinente dicitur , nunc primo non est & immediate antea erat vergo potest uici, quod desinat

extrinsece .

extrinsece , diei quoque potest incipere ac desinere iis trinsecE Probatur, quia eadem est proportio; nam sicut de re ancipiente extrinsece dici potest nunc vltimo res non est , immediat E post erit: ita attendentibus nobis ad illud immediatum instans, in quo non erat, verum est de illa dicere , haec res primo est . mmediate ante non erat, & ita dicitur incipere intrinsece. Item qua de re verum est dicere, nunc primo non est, immediath antea erat, quod est desinere extrinsece, nobis considerantibus illuJ immediatum instans, in quo erat, licet dicere, naec res ultimo est , immediate pbst non erit,

permanentes , sive fiant pars post partem , sive t tete simul, possunt dici incipere intrinsece per pri- .mum sui esse , & desinere intrinsece per ultimum

sui eae. Probatur, praesertim de successivis: in μ

SEARCH

MENU NAVIGATION