장음표시 사용
401쪽
zectus , alius reflexus, i. causam motus projecto- m universim quaeremus, 2. de motu directo, αx flexo pauca subjiciemus, & quidem brevissimὸ , quia nullum violentum diuturnum est.
a. r I c agitur de motu violento, tum quo Ino-m bile ad motum sibi contrarium tendit, Vt grave sursum e tum quo mobile a principio extrinseco supra exigentiam suam in locum celerius se tur , ut dum lapis deorsum manu protruditur. I I. De motu utroque est quaestio, quo ita cor-Pora moventur per impulsionem , ut tempore motus sint omnino a projiciente divisa , qui ideo dicitur motus expulsionis.
III. Principium istiusmodi motos duplex, remotum , & proximum ; remotum est projiciens, Proximum hic inquirimus. Triplex est de ptincipio immediato motus pro jectorum sententia ; prima docet,aerem esse causam motus projecti, accurrendo ad ipsum corpus a tergo metu vacui, ipsumque propellendo. Hanc sententiam ita explicant Themistius in sua paraphrasi capitis noni in librum de insomniis, & Simplicius s. hujus operis ad tex. 82. vi velint a diversis aeris partibus se mutuo propellentibus , condensantibus, di rarefacientibus oriri. Dum enim projiciens mo vel partes aeris sibi vicinas , iisque projectum com mittit , remotiores propellunt, & in eas se vetueexonerant , sicut lapis, dum in fluvium dejicitur, circulum essicit primo minorem, majorem deinde. Praeterea aer condensatur ab anteriori parte , Ut
projecto corpori cedat, viamque sternat oppido
402쪽
cilem , sta Jmque ubi projectum transiit , raresit
idem . ipsumque corpus projectum a tergo potentius impellit. Secunda ab impetu a projiciente Producto moveri projecta pugnat. Tertia ex Vtraque temperata , ab impetu , ut causa praecipua, & ab
aere , Ut causa adjuvante, moveri projecta contendit. I. AssERTIO. Aer non potest esse causa adaequata motus projectorum : ita Con imbricenses libo. Physic. cap. 2. quaest. 2. art. 8. Toletus lib. 8 .Phys. c. '. tex. 86. TelleZ pari. 2. in Physic. disp. 39.
Probatur I. quia aer accurrens metu vacui, supponit motum : ergo non facit'; fac enim non moveri projectium Ptunc non erit metus vacui. 2. Cdm fit motus reflexus, obice reperto, saepe nihil est, quod moveat aerem motu reflexo , ut dum pila projicitur in reticulum , tunc enim pertransit aer,& tamen pila celerrim h remittitur. 3. Sagitta validius intorqueatur in chartam bene tensam , extra
longissime feretur, licet nihil fere aeris per foramen ipsius chartae introsubeat. 4. Quae vis commoti aeris trochum circulariter agere potest 3 praesertim cum illum manu pueri excipiunt, & in locum, in quo nulla tum aeris sit commotio, deportant, in quo tamen a motu non cessat ue quin etiam in ignem conjectus aliquandiu movetur. s. Aer solet
masis condensari ad anteriores projecti partes, Puta sagittae, quam ad posteriores , & ad latus sagittae appositas, quo in casu retardari potius deberet projectum in motu , quam juvari, quod vel inde patet, quia sagitta in anteriori sui parte satρε
accenditur , propter aeris condensationem , cui
alliditur per motum, licEt in posteriori parte ne incalescat quidem : ergo aer magis in anteriorem
403쪽
Projecti partem agit, quam in posteriorem : ergo impulsus illius sagittar non sit saltem adaequatE ab
aere , prius quidem densato, tum te rarefaciente , di ad partes posteriores projecti accurrente. 6. Angelus in vacuo telum contorquere potest : at in eo nullus aer, a quo telum moveri I, ossit: ergo superest, ut ab impulsu tum moveatur telom. Confirmatur variis experientiis, 1. Suspende pilam e laqueari, deinde aerem , quam citissime poteris , commove , tum exiguus erit ejusdem pilae motus. 1. Vibretur hasta viginti pedes longa , cujus pars posterior in acumen desinat, feretur peraesem magno impetu , quamvis aer ad partes posteriores affundi, & condensari vix possit, imm bipsi potius hastae acumine dividatur. 3. Sagitta,
Vento contrario perflante, ultra fertur, quamvis
aer in opposivas partes deferatur. 1. Si quis tabula lusoria pilam impellat, plus aeris impellit, quam reticulo, & tamen ad minorem saepὸ distantiam pi-Ia defertur. Denique rota , dum vehementer mota Paulatim elanguescit, antequam moveri desinat, in utramque partem semel, atque iterum agitatur: at illa motuum contrarietas in aerem refundi non potest. II. AssERTIO. Causa proxima motus proj
chorum , & praecipua , est impetus a projicientqimpressus : ita authores jam citati. Probatur: debet assignari causa proxima motus projectorum ; quidquid enim est ,& ant Enon erat, habet causam ditatinctam, quia a se esse non potest : nulla alia causia immediata assignari potest prata er impetum ; non aer, saltem ut causa adaequata, ut jam probatum est , sed ad summum , ut causa adjuvanS : non qualitas innata, di permanens , aliter motus Pro-
404쪽
jesorum esset ab intrinseco , & naturalis , non violentus: non ipse projector, quia licet sit cauta ipsius impetus , non potest tamen esse causa proxima motus , siquidem lapis etiam separatus' projiciente , adhuc movetur, potestque adhuc moveri , eodem destructo , & vero sicut impetus innatus est qualitas indi Ea ab agente naturali in ortu , & permanens , ut gravitas lapidi : ita impetus adventi-tius ab extrinseco projectis imprimi debet. Deinde motus projectorum in fine tardior est, quia impetus , quo feruntur, paulatim debilitatur, & elanguescit, sicut corpus grave deorsum cadens, motum suum accelerat, ut patet in funependulis : ergo debet assignari causa hujus motus velocioris ε, non
gravitas lapidis, saltem proximδ, quia cauta necessaria subjecto applicata , & non impedita semper agit, & quantum potest, nec aliud quidquam extrinsecum : ergo ipse impulsus. Denique imprimitur impetus ipsi aeri, nec enim ipse sine vi impressa, commissa sibi movere queat: ergo non mi-mὶs ipsi pilae projectae, quam aeri ambienti imprimi poterit. Dixi ab impetu oriri, ut a causa praecipua , quia
non nego aerem aliquando esse causam adjuvantem , cum ex subita rarefactione raptim lubit a
tergo, ipsamque qualitatem adjuvat ; hinc os bombardae applicatum loricae ferreae non persedit, quam tamen perfoderet ex majori distantia , quia aer a tergo densatus consert ad emissionem glandis. Item projectum concitatids sertur , cdm a projiciente paulum discessit, & in medio cursu est , quam cum
eidem conjunctum est, quia aer a tergo accurrens
ordinatius pellit. Tamen post medium incipit impetus languescere, deficitque paulatim, donec pro
405쪽
jectum plane quiescat , sicut motus viventium in medio velocior est, quam in principio, vel in sine, ob majorem copiam spirituum , qui effunduntur,& sub initium desides erant, & sub finem exhauriuntur. .
f. II. Pronuntiata quadam de natura, ortu, progresssu, ct interitu impetus. I. M p E T v s , qui dicitur etiam impulsus , &I qualitas impressa , definiri potest , qualitas physica, effectrix motus in mobili, quod ab externo movente separatum , contra , Vel praeter naturam movetur. Dicitur qualitas ex genere suo, quia est affectio facile mobilis a subjecto suo , tamen aliquatenus permanens , quia lapis projectus v. g. etiam separatus , movetur aliquandiu. 2. Physica, utpote distincta, & separabilis a suo subjecto. 3. Effectrix motus, quia est causa instrumentaria motus , projector autem causa princeps. 4. Contra naturam , cum motus est simpliciter violentus. s. Vespraeter naturam , cum non est simpliciter violentus , sed mobile duntaxat movetur celerids, quam exigat innatus impetus , hinc distinguitur specie gravitate, & levitate, quia hae naturales sunt, illa olenta , naturale autem, & violentum disserunt specie. Ex hac definitione sequuntur haec pronuntiata. I. Primo instanti quo est impetus, non est ille motus , e m hic impetus est causa, quia non potest esse motus, nisi sit locus prior relictus , & novus acquisitus : ergo si eodem instanti, quo est impetus , haberet motum , eodem instanti esset in duobus locis. r. Impetus primo instanti, quo est, non
habet finem suum , quia primo instanti non habet R. v j
406쪽
motum et nec tamen ideo frustra est , frustra enim
tantum dici tui esse ille impetus, qui primo instanti, quo est , non potest habere motum. II. Impetus , licet exlsat aliquem motum , tamen ex se indifferens est hunc, vel istum motum , donec accedat vel determinatio projicientis ad talem terminum , vel corporis reflectentis ad novam lineam , vel medii detorquentis ad lineam obliquam , hinc II i. Impetus non est simpliciter contrarius gravitati , & levitati, quia potest stare cum Vtraque tum in motu sursum , tum in motu deorsum. Habes exemplum in potentia motrice , quae potest movere in omnem loci differentiam pro exigentia mobilis; dicitur tamen contrarius secundum quid,& per accidens, vel ratione modi, cum movet ad eundem terminum , ad quem levitas, vel gravitas tendit ex se se, sed concitatius, quam exigat levitas, aut gravitas insita , vel ratione termini, cum movet sursum corpus grave , vel corpus leve deorsum , &tunc destruitur ab alterutra qualitate, utpote sibi contraria. Dices: principia motuum contrariorum sunt opposita : impetus est principium motuum oppositorum motui gravitatis, & levitatis: ergo Sc. Res p. dist. majorem : Principia per se, concedo: per accidens tantdm , nego ; at qualitas impressa, sicut potentia motrix , aut virtus magnetica producunt motum oppositum gravitatis , aut levitatis motibus per accidens , ratione causis determinantis : unde impetus per se non imprimitur ad expellendum gradum aliquem levitatis, aut gravitatis.
IV. Impetus producitur, Viplurimum , cum motu locali. Patet experientia ue dum enim volumus
407쪽
a1iquem percutere, manum submovemus, attollimusque, qud majorem impetum imprimamus Item qm lanam saltu superat, retrocedit, ut validiorem sibi estuso cursu impetum imprimat. Deni que bombarda longior plusque habens nitrati puta vexis , longius globum propellit, tum quia fit motus rarior in pulvere copioso, tum quia fluxus globi per bombardam longiorem est diuturnior. v. Potest tamen produci in instanti impetus ex natura sua , sicut lumen. Ratio est, quia non habet Contrarium , nec est alterius qualitatis expulsor quae relactando productionem ejus retardet; deinde quidni Angelus immotus possit lapidi impetum:
imprimere, ipsumque projicere οῦ tamen per accidens , & ratione motus concurrentis instar conditionis , producitur successivE , sicut lumen , cum corpus ei successivἡ objicitur. Prob. quia qualitas 'illa cum motu producitur. : ergo successive, ut patet ex conatu projicientis , qui minor sub initium , .
paulatim crescit : deinde si in instanti producitur , , maxim E in instanti separationis ι at hoc dici non potest , quia ante instans separationis fuerunt alia plura , & plura in quibus produci potuisset. Hinc sequitur , produci, antequam projectum
dimittatur e manu ; I. quia frustra motus diuturnior foret: et . frustra ad saltum cursus praemitteretur : 3. frustra iunda rotaretur: 4. constat ipsium pondus in agitatione motus magis ac magis minui ; ita ut vix manum premat, ex caque videatur evolare : ergo ante instans separationis imprimitur
projecto Denique in instanti separationis vel pro ducitur per motum , vel non : si primum : ergo non producitur instanti , quia motus est successi-
408쪽
Objicies : Vel producitur qualitas per motum',
Resp. produci non per motum , Ut actionem Productivam , sed cum motu, ut conditione , deinde potest produci ab Angelo sine motu; non enim Opus est motu , ut caelo impetum imprimat: deinde cum magnes per vim attractricem , aut expultri- em , tranit ferrum , aut repellit , impetus iste sinenlatu praevio fit. Porro aliquando requirit motum localem tam ex parte imprimentis, quam ex parte corporis ejus, cui imprimitur, ut cum quis hastam movet, projiciens enim movetur , simur&hasta. Instabis: Manu tantillilm quiescente, post motum multiplicem , perinde lapis decidit, ac si nuru Ius motus foret praevius : ergo non producitur in manu qualitas impressa , sed in instanti separatio
Resp. nego consequentiam ; ea enim est impetus illius natura , ut statim ac mobile cogitur quiescore, ipse intereat. v I. Producitur in toto mobili secunddm intentionem simul , ut enim totum mobile movetur st-mul , ita proximam , & immediatam motus sui causam habere debet in singulis partibus , quare momento per totum mobile diffunditur qualitas , ut lumen per aerem. Objicies: Impetus qui fit cum motu , intenditur successivE: ergιsuccessive extenditur. Resp. nego consequentiam ; alia enim est ratio extensionis impetus, alia intensionis ; nam intenso sit tapE successive cum motu extensio in instanti.
Instabis : Ignis applicatus aliquibus subjecti pa tibus , agit in illas, licet non agat in omnes; igitdῆα potentia motrix.
409쪽
. Dispar ratio est, quia una pars potest calefieri , M. resolvi sine alia; non tamen una moveri sine Ea , cui conjuncta est, nisi separetur ι ergo nec te cipere motum sine alia, hinc Patet , cur ingens corporis moles a debili poten, tia moveri non possit, quia non producit impetum
in singulis partibus subjecti.
VII. Successive paulatim corrumpitur impetus, prout ae projiciente projectum longius recedit; penaccidens autem in instanti. Probatur prima pars , quia desinit perinde ac sonus , qui per medium diffusus paulatim destruitur, defectu causae conservantis , quae juxta exigentiam ipsius naturalem impetum, perinde ac sonum desinit conservare , deinde gravitas naturalis Iapidis projecti juvat illius interitum , non qu aliquam impetus adventitii peremptricem quali- ratem producat, sed quod motui violento resistat, visu deorsum tendente. probatur secunda pars, quia mobile sistitur aliquando objectu manus, aut parietis.. Objicies': Qualitas carens contrario , statim a separata est a causa producente , vel interit, Feὶ
Resp. nego , ut patet in sono , qui lices contrario careat , non statim ab ortu emoritur , sed durat aliquandiu , propagaturque per aerem ; deinde licet de aliis qualitatibus concederetur , nego de impetu, quia non assequeretur finem suum , nempe motum ad certum spatium. Certe cum motus ille sit violemus, non debet esse diuturnus, & tamen durare aliquandiu debet : ergo nec qualitas ejus effectrix durare semper debet, aliter non desineret motus , debet stare tamen aliquandiu , Ut
410쪽
Uojectum ad certum spatium propellat , hinc impetus est qualitas aliquatenus permanens. v III. Motus reflexus projecti sit ab eadem qualitate , a qua motus directus, tum quia impetus pilae impressus, poterat longi ds impellere, & adhuc sub ipsa reflexione durat in pila : ergo est ca se motus illius reflexi ; tum quia quo impulsus est potentior , eo longius pila resilit: tum quia paries non se movet, & impulsus non imprimitur , ni si amovente ; ideo enim manum retroducimus , Ut lapidem longi ds jaciamus ; putem tamen pendere a. 'corpore reflectente , ut a causa determinante per accidens , quatenus impedit motum directum. Ita tamen est causa per accidens, ut si corpus reflectens durum sit, maxime adjuvet talem motum,
sin minus, retardet: se pila lanae validius impacta vix resiliti secus vero si in lapidem incidat. Ex his, tres quaestiones solves. Prima est, unde anceps rotae ad quietem aspiarantis motus oriatur.
Resp. ex deficientis qualitatis impres ae cum gravioribus partibus rorae unum locum appetentibus conflictu, a quibus cum non valeat qualitas caduca integram amplids circulationem extorquere, huc atque illuc agendo , quandiu vires aliquae suppetunt, obtinet quidquid potest, donec totus impe
Secunda , cur trochus ., reducto fune, circumvolvatur , & longo primum impetu , ac majore gyro oberret , modo subsiliat, modb stet, modo ebriorum more, titubet, & in omnes partes propendendo , circulariter feratur e denique per planum sub finem multo strepitu volvatur.