Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

EPISTOLA

apparebat ; ut non modo non festinandum, sed nequidem omnino de publicando opusculo cogitandum videretur, donec sententia nostra & frequenti stimae disputationis calore cocta, & multorum iudicia & censuras esset experta ; eo vel maxime quod liber hic meus, a me non in rem unam attento elaboratus, sed in varias occupationes distracto saepissime interceptus, atque in manus meas iterum pluries resumptus' fuerat; minime tamen ad exitum usque perductus. Iritelligebam praeterea, difficilem omnino prouinciam suscipere eum qui aggreditur anticipatam sententiam dementibus hominum,validissimis licet rationum machinis, excutere , neque reperiri plurimos tantae facilitatis homines, ut velint sequentibus scriptis, atquesententiis, praesertim alio admonente, emendare id quod in prioribus aliquando sorte errauerintn& vel Augustimam,Vel Hippocratem,aut Ciceronem imitari, qui quaedam olim a se publicata nouis subinde editionibus damnauerunt. Periculum etiam subesse intelligebam,ne aliquorum calamos,aut forte etiam animos aduersum me acuerem , & ne labore multo non aliud a me comparatum esset praeter Odium;& quidem eorum quos ob communem Theologicae facultatis professionem summopere optarem habere amantes mei ac benevolos , & quorum vel ipsum nomen, atque auctoritatzm sentiebam maximo mihi in honore ac reuerentia esse debere. Hanc sane ob rem pressissem adhuc libentissime in plures annos opusculum meum, nisi quod 3 erebar accidisset:nimirunon defuerunt qui se quasi capitaliter laesos albitrati, eo quod diuersam ab eorum sententia opinionem amplexus essem, eam mihi libertatem ademerunt, premendi scilicet diutius tractatus mei ; hunc enim me inscio,& prorsus inuito,ac ma-

32쪽

AD LECTOREM.

xime nolente, cum magna iniuria mea habuerunt, eiusdemque ita sublati transsumptum exemplar fieri curarunt; qua arate quibus modis effecerint ut veniret in suas manus, nihil necesse est me hic edicere;dicam autem dum denuo sub incudem reuocabitur, si me nece gitas, aut rationabilis causa ad

narrandum compulerit.

Vnum tamen interim dicam, non parum molestiae animo meo attulisse quod illi rumorem sparserint,sententiam meam tractatu isto contentam, quam etiam superioribus annis docuisse me nouerant in Studio nostro Dolano cui tum praeer esse infamem, implicite haereticam,proxime dispositam ut ab Ecclesia damnaretur tanquam expresse haeretica, & censuris contra illam agendum esse potius quam argumentis;& quod alia eius generis multa aduersum me pacis alioqui cupidi stimum in vulgus emiserint; propter quod amici moram illam& sustentationem meam longiorem esse non ferentes, impendio a me essiagitarunt ut Tractatum deinceps ego ipse publicarem , quem nondum a me in lucem editum, ab aduersariis describi,atque insuper verbo,& scripto impugnari cernebant, nonnullis etiam falso mihi attributis, quae nec dicta unquam a me fuerant, nec cogitata quidem : atque idcirco consultiussore monebant, ut sententiam meam iisdem quibus eam intelligo verbis, ac sensu ego proponerem, ut qui forte contra scribere aut dicere vellent,aliquid certi haberent,quod veluti a me scriptum,aut dictum ego agnoscerem. Acquieui itaque amicorum consiliis,& volens nolens sce-

tum immaturum prodire passus sum, insertis tamen quatuor aut quinque in locis nonnullis praefatiunculis, aut ad quasdaAduersariorum obiectiones, & falsissimas imputationes responsionibus; non quidem aculeatis, sed, ut mihi quidem vi-α sum

33쪽

EPISTOLA

sum est, placidissimis ; atque omnino ad me cum moderamine inculpatae tutelae defendendum necessariis: Spero autem me, si vita comes & otium adfuerint, facili negotio in altera editione additurum, vel detracturum, aut etiam immutaturum ea quae cum mihi,tum aliis visa fuerint appendiculae alicuius,aut recognitionis indigere. Atque illam sane fateor es se unicam, aut certe potissimam excusationem quam adducere audeo publicati nunc a me tractatus mei, tametsi nondu absoluti, nec consummati: quaquam enim ab illo perfectius elaborando euidentissimu mihi impedimentum attulerit impositu mihi Prouinciae ministerium, & necessaria in Italiam profectio ob generalia ordinis nostri Comitia nullam tamen inde,si aliae defuissent rationes, excusetione praetexere valeo cum mihi iure obiici posset, debuisse me silere potius,quam cogente nemine quidpiam ed re adeo imperfectumst illius venia esset mihi ipso statim initio deprecanda: quod autem ea quam dixi lacessitus iniuria,&necessitate compulsus Tractatum tametsi paulo immaturiore ediderim, nemo, ut opinor, vitio mihi daturus est,qui aequus Iudex ac Censor esse voluerit: quin vereor potius ne dicant

aliqui me soluisse cunctantius,quod subito praestandum erat,& ne merito mihi obiiciant illud eiusdem Horatij ;Quid dignum tanto ferre hic promissor hiatu Vtpote qui post concitatam aliquam de Tractatu nostro existimationem, quae ex diuturna editionis dilatione ac mora in . multorum animis magis magisque in dies creuit,sentiam tamen me nihil ea expectatione dignum adserre posse. Sed ut ad rem veniamus .fateor me non prorsus enixissima dedisse opera m in excogitandis nouis argumentis & rationibus,siue contra Modernos Assertores Scientiae Mediae,siue co- tra

34쪽

AD LECTOREM.

tra Auctores motionis physice praedeterminantis ; satis enim argumentorti alij contra alios hactenus ad inuenerunt, quae in eorum libris,cum manuscriptis, tum editis reperta unu in locum cumulare voluit,eosque mutuis armis sese ad inuice confodientes ante Lectoris oculos statuere; sperans facile inde euenturum, ut ambae factiones mutuam vim enervantes sententiam nostram redderent verisimillimam,seu potius omni

no certam.

Quin etiam interdum sollicitus non sui, ut quae ab aliis dicta mihi arridebant atque in usus meos transferri poterant, mutatis Auctoru verbis quemadmodum plerique solet, mea facerem; sed quorum sententiis uti placuit, ipsamet quoque eorum verba interdum usurpare volui, Auctoribus quide fere semper nominatis tametsi loco linterdum minime indicato; quod si etiam aliquando nulla expressa mentione Auctorum facti pauca quaedam ab eis mutuatus summon ea profecto intentione id a me factum fuit,ut debitum eis honorem subtraherem, haec enim fuisset iniquitas maxima, sed ea potissimum ex causa,id effectum est quod liber hic meus eo primum consilio inchoatus,& conscriptus fuerit, ut per eum mihi uni satisfacerem dum autem postea de publicando illo cogitatum est non tantum mihi contigit otij, quod satis esse posset ad libros omnes ex quibus aliqua decerpsissem, iterum euoluedos. Atque id sane eo feci liberius, quod sciam ius mihi, & vniuersis esse in libros omnes quos ab Auctoribus in lucem editos,ipsi qui conscripserunt publici iuris esse Voluerunt,ut proficere ex eis posset quicunque vellet: quo minus curadus mihi est ninullus, qui cum sibi Tractatum hunc nostru oppugnandi laborem suscepisset biennio prius quam de illo evulgando cogitassem, quodam in loco obiecit me ex Patre RuiZio pro 3 fecisse,

35쪽

EPISTOLA

fecisse, S: nonnulla illius verba usurpasse, quasi me in furto deprehendisset: quid de me,rogo,ille dixisset; si librum eiusde Patris Rui Zij nondum publici iuris ab ipso Auctore fictum legishm 3 quid si Auctore ipso inuito, dc nolente sublatu habuissem 3 quid si aliqua minime ab eo dicta falso affinxissem3nae scriptor ille recordari debuerat, illos ipsos a quibus Tractatum meum , mendosissime quidem descriptum habuerat, vix aliter factum illud suum excusare posse, quam quod ipsi

forte putauerint charitatem omnia facere communia; propter quod cogitare etiam potuisset, me aequius multo eadem excusabone uti posse,quippe qui profecerim ex P. Ruietij libro iampridem publici iuris facto,& iam in lucem edito,eumque in finem ut ex eo proficerem comparato; profeci aute desumptis ab eo,atque in usum meum accommodatis binis,aut temnis,& non fere amplius quod sciam, argumentis, quibus ipse Ruir non ad idem propositum, sed alterius cujusdam rei pro bandae gratia minus apposite utebatur. Orationis elegantiam minime quaesiui;tum quia cum primum huic operi calamum admouerem, existimabam me uni mihi, & non etiam aliis scribere; tum quia in re Theologica sermonis ornatus non est admodum necessarius, quem etiam fateor me etiamsi quςrere maxime voluissem,minime tamen prae imperitia consequi potuisse , Curaui autem quoad potui, ut sermo mihi contingeret non obscurus', sed dilucidus, ac

perspicuus.

Conatus sum in opusculo debita cum reuerentia nomin re eos quorum sententias impugnare necessarium fuit, ut nullus ex me possit offendi; aequum enim est hominem Religiosum in omni disceptatione literaria filios Israel imitari, de quibus Scris tura testatur, quod ad pugnandum processerunt

36쪽

AD LECTOREM.

mente pacifica: sane id praecipuum in votis semper habituri sumus,ut non scripta modo, sed &nosmetipsi flammis trada mur libentius, quam ut disceptatio literaria ignem illu charitatis extinguat,de quo dixit Dominus I E s Vs Ignem veni mittere in terram, quid mulo nisi ut accendatur

Creterum quos in Tractatu isto habemus Aduersarios, cum in duas fere diuisi sint acies,partem eorum unam appellamus Assertores Modernos Scientiae Media: alteram autem efficto

ab eorum sententia breuiore vocabulo, Praedeterminantes; &quia utrique conueniunt in asserenda necessitate Concursus

proximi identificati,& stimultanei ; dum coniunctim de viii uersis simul sermo nobis esse debet, quatenus ipsi in sententia

illa conueniunt i breuitatis ergo appellare eos potuissemus, Concurrentes; nisi veriti fuissemus ne aliquis inde occasionem acciperet se spicandi, nos qui Concurrentibus aduersaremur nullum omnino Dei Concursum ad actus nostros admittere, quemadmodum aliqui nobis assingere visi sunt, quo

maius sententiae nostrae consare possent odium et, cum tamen Concursus Dei non negetur a nobis absolute, simpliciter, &sine addito, sed Concursus duntaxat proximus, immediatus,&ab operatione nostra indistinctus. Atque ab illis quidem uniuersis, nimirum Assertoribus diuini Cocursus proximi, immediati, & identificati hoc unum iure ac merito postulare Volumus,ut dum ad haec legenda accesserint si qui modo ea legere voluerint sepositis non solum affectibus, sed opinionum etiam quas antehac forte imbiberant praeiudiciis;sententiam nostram excipiant ineque se de illorum numero esse patiantur, qui per eas persuasiones quibus a principio sunt imbuti sine discussione ulla, de rebus omni- bus pronunt are,ac definire assuescunt;quibus,si seposito affectu illo,atque praeiudicio veritatem inquirerent,prior sua sen-

37쪽

tentia interdum displiceret, pro qua tamen non minus quam pro aris & focis pugnare statuerant. Hi sane, si nos in hac causa a placitis suis recedentes atque omnino sibi aduersos repererint, ut profecto reperient, quanquam sunt eruditione praestantissimi, numero plurimi,non debent id moleste accipere, cum nulla esse possit mortalium m altitudo, quae non aliquando fallere, & falli possit ; excepta utique Ecclesia Sancta Dei in re ad fidem pertinente in non debent etiam subito nostra damnaret, sed lente festinare , de nobis non nisi causa patienter cognita, & mature discussa iudicare; rationes suas cum nostris comparare & committere,

nostramque sententiam idonea aliqua , si possimi argu mentatione refellere , si non post int nobilcum in eam descendere , ac Deum benedicere , aut saltem integram nobis deligendarum in pace opinionum quas conscientia veriores csse persuaserit, facultatem, libertatemque permittere: Nam & ego vicissim gratissime accepturus sum, atque illico emendaturus, si me eorum aliquis falsam habere sententiam, vel Pontificum definitionibus, vel Conciliorum testimoniis, vel firmissimis aliquibus e Philosophorum, Theologorumque penu repetitis argumentis e scaciter in Spiritu lenitatis ostenderit ; ut vero sine robustioribus argumentis, quam quae hucusque pro communibus illis Praedeterminantium , Assertorum Scientiae Mediae, aliorumque Auctorum Concursus proximi & identificati sententiis allata sunt, sola me asseueratione, & Doctorum huius aetatis numero persuadeat, fieri cem te vix poterit, neque enim grauissima ista quaestio numeratis recentiorum sit sagijs,sed auctoritate Scripturae,&Conciliorum, ac Patrum, pondere argumentorum, dc momento rationum dirimenda. Vale.

38쪽

PRIMA PARS

TR ACTATUS,

veluti fundamenta, & praeambula plurimum lucis ali tura adaperiendas, ac deinde in progressu dirimendas controuersias, quae sunt inter Praedeterminantes ex Vna parte , & Modernos Scientiae Mediae Assertores ex alte ra, circa coniunctionem influxus Dei &Creaturae adactus liberos ordinis naturalis, ostenditurque eas Omnes originem habuisse ex putata ac praesupposita immediatione, identitateque concursuum Dei & Creaturae.

CAPUT PRIMUM.

Continens argumentum opusculi,ordinem,ac breuemsummam in fomma sillogismi, quaenam ferit radix Controxesarum quaesunt inter Praedeterminantes ex Gna parte, in Modernos Ascrtores

Scientiae Mediae ex altera. GCarnio R diuino fretus auxilio,propriisque I. diffidens viribus, arduam tractationem,in qua tamen difficultas, uti spero, utilitate compensabitur: neque enim haec est arguta tantiim,& spinosa dic putatio, quae sine fructu Theologorum fatiget ingenia, sed solida, necessaria, maximeque ad usum pietatis accommodata,quam ut aggrederer, non studium conten-Α tionis,

39쪽

α De modo coniunctionis Concursuum Dei

tionis, aut mundanae existimationis quaerendae, sed animus inuestigandae veritatis cupidus, atque haec una me potissim im ratio impulit , quam hic subiicio. Nimirum,cum animaduerterem duas,prae caeteris, pestilentissimas Sectariorum haereses, quibus & humana libertas impetitur, Mpeccatum nostrum Deo auctori adscribitur, praecipuum erroris sui fundamentum posuisse in quadam propositione philosophica,qua communiter ab modernis asseritur in dispensabilis neccilitas diuinae cooperationis immediatae, proximae, & identificatae ad omnes& singulos actus nostros, bonos, ac malos. Cumque similiter aduerterem plerosque diccndi modos,quibus uti solent uniuersi pene huius tempestatis Theologi ad conciliai dum utrumque illum articulum fidei,scilicet humanae libertatis, ac diuinae sanctitatis cum praetensa illa necessitate huiusmodi concursus diuini,proxiim N indistincti, non modo esse inutiles quietandis iuuandisque haereticis, sed & interminabiles lites, iurgia, & contentiones peperisse inter ipsos ctiam Catholicos Theologos, qui omnes in duas per extremum contrarias acies, ac veluti factiones literarias diuisi sunt; quarum una est corum qui a physica praemotione, ac praedeterminatione communiter serὰ Praedeterminantes appellantur. Altera eorum qui reiecta physica ista praedetermi natione, existimant beneficio Scientiae Mediae seu Conditionatae absolui negotium posse ac debcre. . Applicui animum ad inuestigandum diligenter,prout mea tulit tenuitas, an non superesset aliud aptius medium,cum ad iuuandos, reducendosque hac parte haereticos, tum ad finiendam maximam istam Theologorum a quinquaginta plus minus annis aduersum se inuicem pugnantium dissensionem,eamque ob rem cogitare,atque apud me statuere coepi, fieri posse,ut utraque illa Theologorum acies errore aliquo decepta esset, ob male prouisum aliquod commune fundamentum, cui forsitan utrique plus aequo adhaessse sent: M quemadmodum qui in ramis arboris aliquid inesse viiij animaduertunt,cuius causa non apparet, inuestigare eam solent in radice ; ita mihi quoque faciendum esse duxi, nimirum ut rem ipsam pacato, sedatoque animo a primis Vsque initiis & funda

40쪽

es Creatura , Sc. Pari L Caput L ,

Cumque per omnia in uniuersum loca, materiasve Theologi II. cas quae ad maximam istam quaestionem pertinent,oculos circumferrem,conquisitis undique quantum mihi licuit siue Praedeterm nantium siue aliorum illis aduersantium libris Theologicis ac Philosophicis, cum manu scriptis, tum editis, habita etiam frequenti disputatione cum cruditissimis hominibus, facile deprehendi staturiginem & radicem maximae istius controuersiae hanc esse uni-Cam,aut certe potissimam; nimirum,quia ambae illae Theologorum acies, ctiamsi de modo diuini concursus aliter, SI aliter sentiant, supponunt tamen tanquam verissimam propositionem unam philosophicam,quam, salua illorum dilectione,& honorificentia, existimo esse falsam , atque adeo resormandam, & corrigendam; Ea vero propositio est , qua utrique, exceptis valde paucis,qui existimant Deum concurrere quidem immediate ad quemlibet effectum,scd non eadem actione, )aiunt voluntatα humanam,& quamlibct creaturam praeter conseruationem existentiae suae, & virtutis 'propensionisque ad agendum quam habet a Deo , indispensabiliter

indigere actuali eius concursu proximo,immediato & identificato ad quamlibet actionem,bonam,aut malam,seu, quod idem est, influxum, causalitatem,& concursum Dei proximum, immediatum, &indistinctum, tanta necessitate requiri ad hoc ut creata volui tas,aut alia quaelibet creatura vel minimum actum bonum,aut malum possit clicere,ut ea sit conditio inexcusabiliter necessaria, contradictionemque implicet creatam aliquam virtutem operari Deo non concurrente ad eandem indivisibilem actionem proximo,

immediato, simultaneo,& indistincto influxu physico, sicut contradictionem implicaret creaturam existere si non existeret Deus. Hanc dico fuisse scaturiginem, & principium ex quo omnis fere prosecta est contentio, quo plurimae omnino grauissimae quaestiones pendent, uti fatebitur quisquis candido, synceroque animi proposito de hac re iudicare voluerit. Sane quotiescumque modernis assertoribus Physicae praedeter- III minationis, aut eiusdem inficiatoribus incidit sermo de coniunctione concursus diuini cum cooperatione creaturae,aut de cOtr

uersiis assinibus,& quae in illa fundantur, ut exempli gratia de prouidentia indefectibili, de voluntate essicaci ci causalitate quam Α 1 Deus

SEARCH

MENU NAVIGATION