Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

I De modo coniunctionis Concursitium Dei

relligitur,hoc non tam est consulere humanam voluntatem, quam diuinam omnipotentiam,& cssicaciam Praedeterminationis physi- Cae, praesertim cum fateantur cam conferri a Deo ex solo ipsius beneplacitonaeque enim dubium esse poterat quin actus, verbi causa, amoris sequeretur ex voluntate Petri,si conferretur ei Predeterminatio phyli ea ad amandum. Obiicies secundo, etiam idem sequitur in opinione Assertorum Scientiae Mediae negantium qualitatem physice Praedeterminan renascum enim in propositione conditionali includant decretum conditionale concurrendi Concursu identificato, ex quo non minus necessario sequitur amas a Concursu illo indistinctus,quam ex decreto Praedeterminationis physicae, sane si non possit assignari quicquam in voluntate creata,quo per Scientiam Mediam praeviso, ac veluti explorato excitetur Deus ad habendum decretum sic potius quam aliter concurrendi, ut non posse assignari ostendemus

secunda parte praesentis opusculi, similiter erit falsum quod Deus

decernat concurrere consultis per Scientiam Mediam voluntati bus nostris.

Respondeo; fateor, atque ob id aio Assertores Scientiae Mediae

stante propositione cui innitu turde necessitate identitateque Co-Cursu uis Dei, SI Creaturae intentioni suae nullatenus satisfacturos: At vero in nostra sententias cum existimemus voluntatem creatam non indigere Concursu illo Dei proximo,& immediato facillime intelligitur qualiter Deus per Scientiam Conditionatam intuςatur quid singulae voluntates humanae in quibuslibet occasionibus,conditionibus,& circumstantiis essent acturae,si in iis ponerentur; ut istius Scientiae ductu sapiens Dei prouidentia dirigatur, non

ad decernendum nobis Cocursum Praedeterminantem , aut comi tantem,& identificatum, quem non admittimus esse necessarium,

sed ad prudentissime statuendum, sintne, an non sint Voluntates humanae in his , & illis conditionibus ponendae , & permittendae Operari, ad res humanas in congruos fines sortiter, suauiterque

perducendas. ε

52쪽

Creatura, S. Pars L Caput I I. is

CAPUT II.

In quo explicatur titulus opusculi, aperitur qualis Dei Concursus ad actus nostros iuxta nostram sententiam siu admittendus.

idam Theologi cum animaduerterent sententiam , quam in praesente opusculo sequimur syncere propositam iisdeni verbis, ac sensu quibus eam intelligimus,ac defendimus, plurimis in reTheologica exercitatissimis esse gratissima,& ab Aduersariorum impugnatione tutissimam ; primum quidem conati sunt tali ter eam proponere, ut primo si alim intuitu cuiuis homini Christiano ingrata, &suspecta esse posset, dicendo, atque in vulgus

serendo me negare Concursum Dei ad actus liberos humanae voluntatis, tacita illa voce proximum,immediatum,cr identi carum. Quin etiam nonnullus, ipso in vestibulo libri, quem ex parte contra harc nostram sententiam edidit, Accessi, inquit, exameo nou. e Theologiae, negantis Concursum Dei nobisium adactus liberos, cum tamen sententia nostra quam appellat Theologiam nouam, salua illius pace, neque sit noua, neque neget absolute, & simpliciter quemlibet Concursum Dei ad actus nostros ; sed Concursem duntaxat proximum, immediarum, o identiscatum, M omnino cxtendatur ad actus etiam necessarios, neque ullo modo restringatur ad solos liberos,quemadmodum ille auctor, ut me inconsequentiae arguat , immeritd mihi attribuit: Ego enim plane intelligere non valeo , unde illi occasio adfuerit suspicandi, ac multo minus scribendi me sententiam meam negantem Cocursum Dei immediatum,ad solos actus liberos restrinxisset S docuisse necessarium csse Concursum Dei proximum S identificatum ad actus nostros non liberos, imo & ad omnes actus causarum naturalium &necessariarum; esse autem impossibilem ad liberos ;ctim potius inscriptis meis, quae ipse libro illo suo fatetur se habuisse, repererit dicentem me ; Possibile fuisse Deo concurrere immediatu, M . identifice

53쪽

16 De modo coniunctionis Concursi m Dei

identifice ad actiones nostras de aliorum agentium indeliberatas quae non fuerint de obiecto moraliter turpi, non esse autem possi bild ut sic concurrat ad liberas, aut ad eas quae sunt intrinsece tu pes, siue illae indeliberatae, siue sint liberae; quod autem Dcus necessario concurrat immediate, aut etiam quod de facto ita concurrat ad actiones nostras non liberas, aut ad eas quae fiunt agentium naturalium ; tamquam a me scriptum, aut dictum reperire non potuit. Propter hoc,necessarium duxi praesenti capite manifestum facere quid sit illud quod intelligo nomine Concursus Dei& quis sit ille Concursus immediatus,quem nego requiri ad actus

nostros qui sunt ordinis naturalis, praesertim autem ad prauos nimirum quia sermo mihi esse non debet de supernaturalibus sed plurimus utique de actii prauo) ω quare Vocetur a me proximus, immediatus, identificatus, & simultaneus & e couerso quis sit ille Concursus Dei quem contendo esse neccssarium, ac sufficere ad

eosdem actus. I. Dico igitur I quamlibet actionem creaturae, bonam aut malam, liberam aut necessariam esse a Deo simul coagente &concurrente

aliquo tali modo qui sufficiat ut ipse dicatur esse primu principiti,

causa prima,uniuersalissima,atque ut loquuntur sancti, primordiritissima omnium creatura rom, atque adeo cuiussibet etiam acti nis, neque enim venit unquam nobis in mentem inficiari Deum adiuuare nos,coniungere se, & concurrere nobiscum ad operandum, variis tamen modis prout uniuscuiusque operationis conditio , & natura postulauerit.

Sed quaestio semper solemnis inter Theologos fuit, & quae

nunc temporis maioris multo momenti atque necessitatis est, quam antehac fuerat, nimirum ob exortas quae in illa fundantur plures controuersias,clim inter Catholicos & Haereticos, tum inter Theologos aduersum se inuicem: An coniunctio ista Concursitum Dei & Creaturae eiu simodi sit, vi quaelibet actio Creaturae siue bona siue mala sit etiam ipsissima actio Dei proxime, immediate, atque indistincte procedens ab utraque cause,prima videlicet,ac fecunda. An vero Concursus in actu secundo,influentia generalis,motio, & auxilium quod Deus benedictus nobis exhibet

ad quidlibet operadum,sit aliquid prquium,& antecedens,realiter distinctum

54쪽

distinctum , ac de facto separabile ab operatione nostra , adeo ut Concursus illius sit veluti rc motus, ac mediatus iuxta illum sensum quo putamus B. Augustinum de Deo nobiscum operante, bc concurrente dixisse cap. i 6. de gratia & libero arbitrio : Genum es

nos facere cumfacimus sed ille facit vi faciamus praebendo vires e caris imas voluntati. Et B. Anselmum lib. de concordia praedestinationis& praescientiae omnes actiones o omnes motus facis Deus, quia ipse facii res a qui dis ex quibur, o perquas, cr in quibi fiunt, o nulla res habet vltim potentiam volendi, aut faciendi nis illo danie: ipsum quoque velle quod aliquando iustam ct aliquando iniussum a Deo est; quibus verbis exprimi videtur clare Concursus Dei remotus, ac mediatus, qui tamen sussiciat,ut actio nostra dicatur aliquo saltem modo a causa prima proficisci, qui Concursus Dei, ut melius intelligatur, pauca crunt hic praemittenda ex philosophia. Praesupponendum est igitur in omni causa cffciente posse con- III. siderari, de distingui, causam ipsam, virtutem causandi, propensionem ad agendum, causalitatem, concursum in actu secundo, seu .'

actionem, S effectum,seu terminum actione productum.

Causa essiciens cst ipsa entitas, aut substantia rei quae dicitur causa,quo pacto ipsa Solis substantia est causa effciens lucis, virtus causandi et ipsa potentia causandi, qua res quaelibet formaliter

constituitur potens causare,& haec potentia non est essentialis causae essicienti, prout est ens, aut prout habet essentiam, aut existentiam piaeci se, sed prout habet potentiam agendi: neque nece starium

est ut in qualibet re virtus agcndi sit aliquid superadditum, & abessentiatius realiter distriactum, quin potius res ferE agunt per propriam cssentiam , seu per virtutem identificatam sibi respectu cffectus proprii, quia quaelibet res quae agit, vel per se, vel per aliquid additum agit;si per se , habetur intcntum , nempe ipsam Virtutem agendi non esse quid distinctum realiter ab essentia, si per aliquid additum, illud additum vel agit per se, vel iterum per aliud add tum, S distinctum : vel igitur progrediendum in infinitum, vel sistendum in aliquo quod per se,& per propriam essentiam, & quid-ditatem,tanquam per virtutem agendi, S causandi agat; sic virtus Calefaciendi quam calor habet non est entitas aliqua realiter distincta ab ipso calore qui dicitur posse calefacere , Deus quoque agit

55쪽

i De modo coriiunctioriis Concursuum Dei

per virtutem,& potentiam quae est ipsamet est entia,& natura diuina; Anima rationalis per propriam essentiam, & quid litatem suam profundit ex se potentias suas spirituales, si sunt accidentia realiter ab ea condistincta. Propensio ad agendum est quaedam inclinatio, procliuitas, de quasi pondus urgens, ac veluti premens ad actum ipsam agendi virtutem a qua distinguitur virtualiter, seu, ut alij dicunt, rationeratiocinata, aut formaliter ; quemadmodum probari potest cx eo quod virtus aliquid agendi, sicut & patiendi facile intelligitur abiaque piopensione ad illud agendum , aut patiendum, potissmum cum saepe contingat ut sit in nobis virtus,& facultas aliquid agendi aut patiendi,ad quod tamen nulla prorsus inclinatione propendemus, sed potius in oppositum. Nam inclinatio, & propensio ultra potentiam operandi addit quemdam veluti ordinem,seu conatum, ut aliqui vocant,ad operationem,estque veluti praecedcias quaedam actualitas,& praeparatio proxima ad Operandum. Porro inter causam,& effectum per eam productum necessaria omnino est causalitas seu causatio, id est actus ipse causandi, quo causa constituitur actu causans,estque Concursus in actu secundo,& influxus,quo causa efficiens tribuit esse effectui, & haec quidem causalitas est: aliquid a causa distinctum, quia est id quo mediante causa causat,seu actus ipse causandi; At non potest dici causa causere mediante scipsa,aut esse suusmet causandi actus; item causalitas est quid posterius ipsa causa,prius enim est causam esse, & habere cntitatem suam, quam causare effectum, &saepE existit res quae dicitur causa,absque eo quod causalitatem exerceat,ut exempli causa,Sol hodierna die est non adhuc exercens causalitatem,scu actum illuminandi quem crastina die exerccbit. Causalitas adaequata seu Concursus in actu a. causae efficientis tam primae quam secundae, uniuersalis , & particularis, respectu

quorumcumque effectuum, etiam eorum qui fiunt per naturalem emanationem,& resultantiam,tam in fieri, quam in conseruari,in

abstracto est actio,efficientia dependetia, seu egresso rei ab cfficiente,in concreto verb causare est agere, per quod formaliter causa effectiuaomnem suum producit essecthim, cstquc sormali

ter C cursus, thnuxus , & actus dandi esse effectuj, haec est com-

56쪽

U Creatura , ct c. Pars I. Caput II. 19

munis sententia,& per se patet,sicut enim album dicitur per albe dinem, de patiens per passioncm, ita agens dicitur per actionem, cisciens,& producens, per productioncm, de effectionem, in

uniuersum causa actu per causationem.

Confirmatur: quia per illud constituitur causa actu agens quod imitaediate intelligitur adiungi ultra potentiam,& Virtutem agendi , ac propensionem ; nam causa dum intelligitur habere tantum virtutem, & facultatem agendi, de propensionem ad agendum, nondum intelligitur actu agens,ergo debet esse aliquid ultra hanc potentiam per se, ac necessarid requisitum ut sit causa in actu secundo, seu ut actu agat; hoc autem non cst aliud quam actio ipsa, qua sublata non potest intelligi potentia, seu causa ut actu agens, illa autem posita necessario est actu agens,unde etiam dicunt philosophi relationem agentissroxime sundari in actione : igitur actio est propria causalitas agentis tribuens causis denominati nem agentis,& cssicientis,effectui vero denominationem acti,seu facti.& producti. Deinde causalitas causiae essicientis est Concursus in actu 2. SI influxus per quem ipsa attingit,& producit estectum; At nullus est alius modus concurrendi,influendi,& dandi cse effectui,qui competere possit agenti praeter ipsam actionem, neque enim agens, Ut sic,dat esse effectui subiectando & recipiendo, neque informando

aut allicicndo tanquam id propter quod effectus fit, sed propriis

Dicunt aliqui: actio est effectus agentis: ergo non est illius cai salitas. Sed respondetur actioncm non esse effectum agentis pro pric:quia actio non fit ut quod, sed ut quo, estque via, S medium quo effectus dependet ab agente, seu ipsius seri, dependentia ab agente ,& ratio producendi: unde ipsa non fit mcdiante alia actione,& causalitate,sed seipsa pendet ab agente; vel etiam po- .Ltius ipsa non tam proprie pendet ab agente, sed est medium quo, effectus pendet. Praesupponendum est secundo pactionem, seu Concursum in V. actu 2. tum Dei, tum Creaturae,esse actum quendam ab agente distinctum, ex natura rei, ante opus intellectus Concursum dixi in

actu a. siquidem qu hac distinctione Concursi is in actua.& Con'C 2 cursus

57쪽

1o Demodo coniunctionis Concursuum Dei

cursus in actu secudo uti solent,appellant Cocursum in actu primo, causam ipsam ut parata ad concurrendu,siue ipsam animi prepar tione si sermo sit de agente intellectuali, qua praeparatione animi causa proxime cst disposita ad operandum. Probatur crgo actionem Dei cxterna, seu Concursum in actu secudo esse actu ab ipso Deo distinctum ex natura rei, ante opus intellectus, quia Deus non solum poterat nihil agere ad extra, sed de facto per aeternitatem nullum producebat effectum, de de nouo inc 'epit operari in principio temporis; Igitur actio Dei est omnino distincta ab ipso Deo, neque dici potest actionem quidem Dei fuisse ab aeterno, sed effectum non fuisse nisi in tempore, quia tametsi virtus, & potentia agendi,& principium operationis esse possit antequam causa actu agat, tamen actio esse non potest, quin causa vero agat, dc producat. At impossibile est causam vere agere.& producere,quin effectus aliquis ab ea producatur, S agatur; Nullus autem essectus producebatur a Deo ab aeterno; ergo non habcbat actionem ab aeterno loquimur de productione ad extra,& transeunteὶ sane non potest actio esse sine termino,& effectu suo stametsi permanere possit essectus absque actione,per quam productus est) sed actio

essentialiter est sui termini productio,aut conseruatio, S ne concipi quidem potest sine illo ; estq; prorsus inintelligibile dari pro

ductionem, aut conseruationem alicuius rei,& non dari actualiter

ipsam rem, Estque omnis actio intime coniuncta cum cstcctu, qui per ipsam formaliter producitur, aut conseruatur, nec seiungi ab illo potest. Probatur secundb,idem de actione causae secundς,quia nullum

est agens creatum, quod vel naturaliter, vel saltem per diuinam potentiam non possit existere secundum suam propriam entita tem,& virtutem operativam absque eo quod actu agat , sic potest voluntas nostra existere, quin actu velit, aut nolit, potest ignis non comburere,etiam pCesente subiecto capaci, quemadmodum in fornace Babilonica contigit,&c. VI. Supponendum tertio,actionem externam,tum Dei, tum Creaturae disserre similiter minori realitate,seu,quod idem est,modaliter,ex natura rei, plus quam per intellectum a termino suo inte

no,seu ab osse tu per cam producto,& dependente. Probatur pr

58쪽

ivo, quia saepe possiant plures esse actiones ad eundem terminum, idemque numero effectus produci potest per diuelsas numero actiones,ut patet in Eucharistia, iuxta opinionem distinguentem

realiter quantitatem a re quanta: nam prima productio quantitatis erat eductiva ante conssecrationem , facta vero consecratione

est veluti creativa ; ac demum probabile cst corruptis spcciebus panis,& vini, qualitatem illam denuo educi ex materia diuinitus iubstituta;ergo idem accidens numero produci,& conseruari poteth diuersis numero,& specie actionibus:ergo terminus, seu effectus diuersam habet existentiam ab existentia actionis perquam producitur. Confirmatur quia quantitas ista ante consecrationem habebat entitatem suam , atquc adeo omne id quod est a parte rei idem cum sntitate ipsius,& tamen non habebat creationem quam habet solum post consecrationem; ergo creatio non est idem cumentitate cstectus qui creatur. Rursiimque in secunda eductione

eiusdem quantitatis quae fit cormptis speciebus, Deus desinit denominari creans quantitatem , , ipsa non denominatur amplisis creata,sed educta;cum igitur Deus, & quantitas eodem modo se habeant,nulla potest afferri ratio cur quantitas cesset denominari

Creata praeter cessationem actionis creativae, necesse est enim ali quam mutationem realem interuenisse, penes quam illa variatio denominationum desumatur. Probatur secundb, quia multa conueniunt actioni quae no possunt conuenire termino,& quae ostendunt actionem,& terminum, diuersas numero habere entitates: imprimis enim actio, seu motus , est via ad terminum, acquisitio termini, egressio effectus ab agente; idem autem non est via ad seipsum, neque acquisitio, aut egressio sui ipsius;deinde,motus est velox, aut tardus, ens plerumque successivum,compositum ex partibus,quq per mutata esse copulantur ; At haec, ut plurimum dici non possunt de termino pormotum producto. Dices; res quae creatur, aut conseruatur a solo Deo, non videtur posse creari, & conseruari per varias actiones; ergo cum res illa

sit inseparabilis ab actione, per quam semel producitur, nullum superest signum distinctionis realis,aut modalis inter actionem il-

59쪽

De modo conitinctionis Concursuum Pel

lam x terminum percam productum.Respondeo, nego antecedens;tametsi enim res illa non possit esse absque omni dependentia, b actione productitia a Deo profecta, benc tamen esse potest absque hac,aut illa,& qualibet sigillatim, & idem numero effectus

creari, & recreari per diuersas numero actiones,sic enim corpus, M anima Christi Domini, quamuis praeexistant in coelo peractionem Dei creativam, rc produci tamen dicuntur in venerabili sacramento Eucharistiae per aliam dependentiam, quam vocant transsubstantiati tram. Itaque actio distinguitur ex natura rei a termino peream producto, non tamen realitate maiori,sed solum minori, tametsi enim actio forte non iit in toto rigore modus termini, quia non dicitur

vere,ac proprih ineste eidem termino, taquam subiecto suo:tamen se habet ad instar modi,quatenus a termino separari non podest,sicut absque illo existere , & conseruari possit, cum tamen terminus conseruari possit absque illa actione per quam primo productus est. I. Praesupponendum quarib, motum, seu actionem distingui numero pro varietate agentis, est communis sententia, & probatur. Quia non potest eadem singularis actio ab uno, vel alio agente disiunctim exerceri,siquidem actio per seipsam immediate pendet ab

agente,estque omnino addicta uni certo agenti,ita ut Variato agente in aliqua sui parte in estectum influente necesse sit variari numero actionem; unde sequitur, quotiescunque aliqua actio a pluribus agentibus partialibus exercetur,quae,ut sic,constituunt unum ages totale in ratione causae,si contingat aliquam variationem fieri in illo agente, eo quod aliqua pars illius detrahatur, aut noua super ueniat, necesse esse totam actionem variari, & nouam quandam,& distinctam actionem consurgere,ut, exempli causa, supponamus lucem quae est in acre, a Deo simul, & a Sole pendere tanquam ab agentibus partialibus constituentibus unum agens totale, si postea contingeret fieri aliquam variationem in agente totali, adeo ut vel Sol non amplius lucem illam produceret,sed solus Deus; vel Deus adhiberet alterum adhuc Solem in consortium istius productionis, omnino Becesse esset actionem totam variari,& nouam quandam, distinctamque numero actionem consurgere, per quam tamen i lud idem numero lumen produci possct.

Ratio

60쪽

Creatura , Sc. Pars I. Caput II.

Ratio est, quia illi effectus,qui non per aliam causalitatem distinctam , sed immediate per suam entitatem dependent a suis causis

extrinsecis, adeo addicti sunt suis certis causis atque ita determinati ad illas, ut hic numero effectus no possit nisi ab hac nu mero causa dependere,& non etiam ab ulla alia,proptereaque Aristoteles ad

unitatem cialitatiuam motus,&actionis ,requirit Vnitatem agentis,

seu motoris , Ergo supponit non posse eundem numero motum, actionem,ab una vel alia causa produci. Porro actio, SI motus ita se habent,quod per essentiam suam ab agente manant , & non per 'aliam distinctam actionem. Secundo, omnis causalitas est ita determinata ad suam certam causam, ut tantum ab illa,& non etiam ab aliqua alia posset exerceri, eo quod per seipsam immediatE dependeat, & proueniat a sua

causa, sitque ipsa formalis dependentia a tali causa:Ergo non potest egredi, & pudere ab ulla alia quant uuis simili: Si enim hec numero causalitas esset indifferes, ut posset prouenire vel ab hac, vel ab alia causa deberet per aliquid aliud determinari ut proueniret ab hac vel illa, seu,quod ide est, deberet aliquid addi, quod esset actualis e manatio ab hac vel illa causa,& tuch c alia emanatio esset omninoa rixa suae certae causae,nec abeundu effet in infinitu: At hoc modo dici debet ab initio se habere ipsa actualis causalitas,quia est immediata emanatio, seu depudentia a sua causa,no mediate alio modo. Intu per omnis causalitas cuiuscumque causae consistit in actuali exercitio causandi illius causae; Ergo non potest existere illa cadem causalitas etiam per diuinam potentiam , quin illa eadem causa denominetur, & constituatur per illam actu causans : Itaque actio quae exercetur ab uno igne, verbi causa, non poterat exerceri cadem numero ab alio igne : Quia si intrinseca δ formalis ratio huius actionis consistit in actuali exercitio causandi illius ignis a quo emanauit, plane repugnat in terminis, ut actio huius causae, fiat actio alterius causa: sicut in uniuersum repugnat hoc fieri illud, nisi per conuersionem,& mutationem unius in aliud,in qua unum

tollitur,& aliud ponitur. Confirmatur exemplis; praesentia enim localis, seu ubi, ut vocant, intrinsecum,quod per se immediate attingit certum spatium, non potest idem numero attingere aliud spatium. Relatio attingens .

SEARCH

MENU NAVIGATION