Fr. Baconi De verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

18o D E F o R M Arentia de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae; Calidum enim

dat motum expantivum & dilatantem ;Frigidum autem dat motum contracti

SEcunda Disserentia est modificatio prioris ; Haec videlicet, quod Calor sit

Motus expansivus sive versus circumserentiam : hac lege tamen, ut una feratur corpus sursum. Dubium enim non est, quin sint Motus complures mixti. Exempli gratia: sagitta aut spiculum simul Sc

progrediendo rotat, & rotando progreditur.Similiter & Motus Calorit simul est de Expansivus, & Latio in sursum. Haec vero Misserentia ostenditur in Forcipe, aut Bacillo ferreo immisso in ignem et quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum superius, cito manum adurit; sin ex latere aut inserius, omnino tardius.

Conspicua etiam est in Disitationibuι per Descensorium; quibus utuntur homines ad Flores delicatiores, quorum odores facile evanescunt. . Nam hoc reperit industria, ut collocent Ignem non subter, sed supra, ut adurat miuus.Neque enim Flamma tantum vergit sursum, sed etiam omne Calidum. . Fiat

212쪽

CALIDI. I 8 IFiat autem Experimentum hu us rei in contraria Natura Frigidi: vid. utrum Frigus non contrahat corpus descendendo deorsum ; quemadmodum Calidum dilatat corpus ascendendo sursum. Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi Vitrei, quoad caetera pares; & calefiant nonnihil : & ponatur spongia cum aqua frigida, vel nix, subter unam, & similiter super alteram. Existimamus e sim cele- riorem sore Refrigerationem ad extremitates , in eo bacillo ubi uix ponit up supra, quam in eo ubi nix ponitur subter: contra

ae fit in Calido. Tratia Disserentia ea est; ut Calor sit

Motus, non Expansivus uniformiter secundum totum, sed Expansivus per particulas minores corporis ; & simul cohibitus, & repulsus, & reverberatus, adeo ut induat Motum alternativum, & pe eruo trepidantem , & tentabiem, & nitentem,& ex repercussione irritatum; unde su-ror ille dinis & Caloris ortum habet. Ista vero Disserentia ostenditur maxime

in Flamma & Liquoribus bullientibus et . quae perpetuo trepidant, & in parvis portionibus tument, & rursus subsidunt. Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt

213쪽

181 DA FORMA sunt tam durae compagis , ut calefacta aut ignita non intumescant aut dilatentur mole ; ut serrum ignitum , in quo calor est

acerrimuS.

Ostenditurgidissimas ten

rim C.

Ostenditur etiam in hoc, quod cum extenditur Aer in vitro Calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet & aequaliter ; non percipiatur calor. Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis ; quia scilicet Motus fit secundum totum , absque Motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat Experimentum , utrum Flamma non urat acrius versus latera quam in medio flammae. Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporisὼuod uritur; adeo ut Vstio subruat,& penetret, & sodicet, & stimulet; perinde ae si essent infinitae cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes Aquar fortes si proportionatae sint ad cor- .Pus, in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente & pungente.

Atque ista Disserentia de qua nunc die imus com ranis est cum natura Frigidi; in etiam in hoc, quod per Ripestates focus ardeat acer-

214쪽

CA L ID . I 83 in quo cohibetur Motus contractivus,per renitentiam expandendi; quemadmodum in calido cohibetur Motus expansivus, per renitentiam contrahendi. Itaque sive partes corporis penetrent versus interius,sive penetrent versus exterius , similis est ratio ; licet impar admodum sit sortitudo : . quia non habemus hic apud nos in superficie Terrae aliquid, quod sit impensio Frioidum. Vide uniant. 27.

O Varia Disserentia est Modifieatio

prioris: Haec scilicet, quod Motus ille Stimulationis aut Penetrationis debeat esse nonnihil rapidus & minime lentus; atque fiat etiam per particulas, licet minutas; tamen non ad extremam subtilitatem, sed quasi majusculas. Ostenditur hae e Disserentia in compa ratione operum quae edit Ignis, cum iis quae edit Tempus sive AEtas. IEtas enim sive Tempus arefacit, consumit, subruit,& in cinerat, non minus quam Ignis; vel

potius longe subtilius; sed quia Motus ejusmodi est lentus admodum , qui fit perparticulas valde exiles , non percipitur Calor a Ostenditur etiam in eomparatione dissolu-

215쪽

18 DE FORMA isolutionum Ferri & Αuri. Aurum enim dissolvitur absque calore excitato; Ferrum

autem cum vehementi excitatione calo-

ris, licet simili fere intervallo quoad tempus. Quia scilicet la Auro, ingressias A- quae Separationis est clemens & subtiliter insinuans, & cessio partium Auri facilis et At in Ferro , ingressus est asper, & cum conflictu, & partes Ferri habent obstinationem majorem.

Ostenditur etiam aliquatenus in Gangraenis nonnullis & Mortificationibus carnium ; quae non excitant magnum calOTem aut dolorem, ob subtilitatem putrefactionis. Atque haec sit Prima Vindemiatio . si ve Interpretatio inchoata de FORMA CALi Di , facta per Permissionem Inuia lectina Ex Vindemiatione autem ista prima, Forma sive Definitio vera Caloris sejus, qui est in ordine ad Universum, non relativus tantummodo ad Sensum) talis est, brevi verborum complexu. Calor ea Motus Expansium, cohibitus, nitens per pamtes minores. Modificatur autem Expansio; ut expandendo in ambitum, nonnihil tamen inclinet versm superiora. Modificatur

autem & Nixus ille per partes , ut inon

216쪽

sit omnino segnis, sed incitatus , ct cum

impetu nonnullo.

Quod vero ad Operativam attinet, eadem res est. Nam designatio est talis: Si in aliquo corpore naturali poteris excitare Motum ad se dilatandum, aut expandendum ; eumque Motum ita reprimere is in se ver ere , ut dilatatio ilia non pro-eedat aqualiter , sed partim obtineae partim retrudatur ; proculdubio generabis Calidum : non habita ratione, sive corpus illud sit Elementare ut loquuntur sive imbutum a Coelestibus; sive luminosum, sive opacum, sive tenue, sive densum ; sive localiter expansum , sive intra claustra dimensibnis primae contentum; sive vergens ad dissolutionem, sive manens in statu; sive Animal, sive Vegetabile; sive Minerale, sive Aqua; sive Oleum, sive Aer, aut aliqua alia sitbstantia quaecunque susceptiva Motus, praedicti.

Calidum autem ad Sensum, res eadem

est: sed cum analogia, qualis competie Sensui.

217쪽

OMnino videtur esse divisio solennis

& authentica, quod sint tria genera Caloris; vid. Calor Coelestium , Calor Animalium, & Calor Ignis: quodque isti Calores spraesertim unus ex illis comparatus ad reliquos duos sint ipsa essentia& specie, sive natura specifica disserenistes & plane heterogenei: Quandoquidem Calor Coelestium & Animalium generet& foveat, at Calor Ignis contra corrumpat & destruat. Est itaque Instantia Foed ris Experimentum illud satis vulgatum; Cum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uvae, etiam mense inteSro citius quam soras: Ita ut maturatio fruisctus etiam pendentis super arborem fieri . possit scilicet ab Igne, cum hoc ipsum videatur esse opus proprium Solis. Itaque ab hoc initio facile insurgit Intellectus, repudiata Heterogenea euentiali, ad in- . quirendum quae sint Disserentiae illae, quae Te vera reperiuntur inter Calorem Solis &Ignis; ex quibus fit, ut eorum Operationes sint tam dissimiles; utcunque illi ipsi

participent ex Natura communi.

Quae Disserentiae reperientur quatuor: vid.

Di iii sed by Coostes

218쪽

vid. Primo, quod Calor Solis respectu Caloris Ignis, sit gradu longe Mementior lenior: Secundo, quod sit. praesertim ut desertur ad nos per Aerem qualitate multo humidior: Tertio, quod Caput rei est quod sit summe inaequalis ; atque

accedens & auctus, & deinceps recedens& diminutus: id quod maxime consert ad Generationem corporum. Recte enim aia seruit Aristoteles, causam principalem Generationum & Corruptionum quae fiunt

hie apud nos in se perficie Terrae, esse viam obliquam Solis per Zodiacum: unde Calor Solis, partim per vicissitudines Diei& Noctis, partim per successiones Edistatis N Hyemis, evadit miris modis inaequalis Neque tamen desinit ille Vir, id quod ab

eo recte inventum fuit, statim corrumpere & depravare. Nam ut Arbiter scilicet Naturae quod illi in more est valde Magistraliter assignat causam Generationis, Aecessui Solis; causam autem Corruptionis, Recessui: cum utraque res Αcceiasus videlicet Solis, & Reeessus) non respective, sed quasi indisserenter praebeat

causam tam Generationi quam Corruptioni : quandoquidem inaequalitas Caloris , Generationi & Corruptioni rerum ;aequalitas, Conservationi tantum mini

. stret.

219쪽

188 DI v Is Iostret. Est & Quarta Digerentia intex Calorem Solis & Ignis , magni prorsus mO- menti : vid. quod Sol operationes suas in sinuet per longa temporis spatia ; cum operationes Ignis urgente hominum impatientia per breviora intervalla ad exitum perducantur. Quod si, quis id sedulo agat, ut Calorem Ignis attemperet & reducat ad gradum moderatiorem & leniorem; quod multis modis facile fit deinde etiam inspergat & admisteat nonnub am humiditatem; maxime autem si imitetur Calorem Solis in inaequalitate ; postremo, si moram patienter toleret, non certe eam quae sit proportionata operibus

Solis, sed largiorem, quam homines adhibere solent in operibus Ignis; Is facile

missam faetet Heterogeneam illam Caloris : & vel tentabit, vel exaequabit, vel in aliquibus vincet opera Solis, per Calorem Ignis. Similis Instantia Foederis est, resuDeitatio Papilionum ex frigore stupentium& tanquam emortuorum , per exiguum teporem Ignis: ut facile cernas, non magis negatum esse Igni vivificare Animantia , quam maturare Vegetabilia. Et iam Inventum illud celebre Fraeastorii de Sartagine acriter calefacta, qua circun

220쪽

CALIDI. I 89

speratorum, expandit manifeste spiritus animales, ab humoribus & obstructionibus Cerebri compressos, & quasi extinctos ; illosque ad motum excitat, non aliter, quam Ignis operatur in Aquam aut Herem ; & tamen per consequens vivificat. Etiam Ova aliquando excluduntur

per Calorem Ignis; id quod prorsus imitatur Calorem Animalem; & complura ejusmodi: ut nemo dubitare possit, quin Calor Ignis in multis subjectis modificari possit ad imagitiem Caloris Coelestium&. Animalium.

SEARCH

MENU NAVIGATION