장음표시 사용
1쪽
Quid adhuc quaeris ex en, quod apud Sedem Ap uesicam factum est ps. Augustinus Operi impers eontra Iulianum
lib. a opp. tom. Io col. 993 editi inurin. Venet. 1733-
2쪽
De Iudiciaria Ecclesiae Potestate .
T. omnis bene constituta rst pu-i fili ea suos habet magist a luscum imperio , di iurisdictione. II. Ecclesia distincta est a civilii republica, quae suos habet cum imperio , & iurisdictione magistratus .
ni. Potestas iudiciaria pars est huius imperii , di iurisdictio
IV. Eam habet Ecclesia non hominum beneficio, sed suo imperio , dc iurisdictioni eohae.
. Iudiciaria potestas vel in personas, vel in res , quae ad rempublicam pertinent. I. In quibus aequa sit ecclesiasticae , civilisque reipublicae
conditios in quibus haec ab illa differat λ lI , & VIII. Potestas a Christo
Ecclesiae data tum in interiori, tum in exteriori foro . IX. Locus Ioannis, di Lucae expenditur . , Ec X s. Potestas, quam Apostoli exercuerunt . XII. Paulus reclesiasticum audi
cessores, Ethnicis dominantibus, non solum in interiori , sed etiam in exteriori foro judicia
XV, & XVI. Atque hi quidem veri iudIces erant, non arbitri litigantium Voluntate electi. XVII , & XVIII. Eorum iudiciis nihil deerat, quod verum per fectumqua iudicium requirit. XIX. Concordia Sacerdotii , &Imperii sob Christianis Imperatoribus . XX. Utriusque Potestatis regimen,& administratio. XXI. Ecclesiae coercitio. XXII. Iudicia Ecclesiae sub Christianis Imperatoribus. XXIII. Leges Principum Christianorum de clericorum causis tantum ab ecclesiasticis iudieandis . XXIV. Civiles quoque I arcorum xontroversias Episcopi iudiearunt I verum ex volutitato litigantium . XXV. Cur ecclesiasticum iudicium saepe a forensi distinguatur XXVI. Ordo iudiciorum a Iura Canonico constitutus etiam in foro civili receptus .
II coles iam visibilem esse societatem , ct ideo vi
sibili regendam esse gubernatione, sine qua nulla hominum societas diu stare , & conservari potest, Superiore loco demonstratum est I . Haec autema a
3쪽
gubernatio non tantum pertinet ad serendas leges, quibus jubeantur, quae facienda sunt, prohibeanturque Contraria, sed etiam comprehendit jus curandi, & providendi, ut hae leges vim , atque eXμtum obtineant. Frustra enim leges seras, nisi etiam Cures, ut his obtemperent, & obediant, qui societate continentur; & frustra cures, nisi imperium , ct potestatem habeas , Per quam repugnantes ad parendum cogas. Quare in omni bene Constituta republica magistratus esse oportet, qui non tantum cura, ct providentia, sed etiam imperio,& jurisdictione faciant, ut ab omnibus observentur leges, quae sunt ad societatis commodum, utilitatemve comparatae. r) Confer ea, quae diximus in Proletomenis eap. I
g. ΙΙ. Christus Ecclesiam constituit ad instar reipublicae a civili distinctae I , eique dedit magistratus, qui huic hominum societati cum imperio praeessent ca). Quare in hos magistratus omnem Contulit potestatem, qua opus est, ut recte administretur , regaturque respublica, atque ut optimis abundet legibus, quibus Cuncti pareant , & repugnantes etiam in Officio poenis coerceantur . Nam quomodo stabit respublica sine magistratibus , aut Cum m Igistratibus os iosis, & inanibus , qui jurisdictione , imperioque careant Τ i) Consule, quae dicta sunt in Proletomenis es. I
4쪽
tom. I col. 629 ed. V n. I 18, definitur qui juri dicendo, Er assidua jurisdictione servando praest. Atqui hanc a Christo Episcopis datam in Ecclesia potestatem ConStat;& huc etiam spectat Apostolus ad Hebreos XIII. II. obedite 'apositis vestris , cs' subjacete eis . Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri . Quibus quidem vcrbis imperii potestas in Ecclesiae Praepositis sine dubio continetur. Nam si Christiani obedire, & subjacere jubentur Praepositis suis, in his certae imperandi potestas esse debet . Similium praeceptorum plenae sunt liter e Ignatii Martyris, qui in Ioan . Apostoli, disciplina fuit: studeamus , inquit ipse in epist. ad Ephesonum. s, apud Cotelerium ra. Apostol. tom. 2 pag. I sedit. Antuerpia I 698, Episcopo non resistere, ut simus subjecti Deo. Magnesianos similiter num. i3 pag. 2 I Vul subjectos esse Episcopo, ut Christus Patri, er Apostoli Christo. Iisdem pene vel bis alloquitur Trallianos num. et pag. 22, Philadelphenos num. 2 9 pag. 3I 33, Smyrnaeos num. 9 pag. 37. Atque aetate quidem Origenis, quae per tinet ad exitum saeculi II. aut initium III, ita certum, atque exploratum omnibus erat, Episcopos in Ecclesia gerere magistratum, & habere illam , quae Magistratus eSe propria , iurisdictionem , & potestatem , ut id tamquam . certissimum ipse Origenes adversus Celsum proponat, Ecclesiamque conferat cum republica, & cum civilibus εecclesiasticos magistratus Contr. Cels. lib. 3 pag. 66 ,σ 467 tom. I edit. Paris. I 733 . Memorat etiam Ecclesiae imperium, & Magistratus S. Gregorius Nazianzenus orat. II num. Is opp. tom. I pag. 27I ed. Colonia I 60o. Vos quoque, inquit, imperio meo, ac throno lex Cbristi subjicit. Imperium enim nos quoque gerimus, addo etiam prastantius ac perfectius ; nisi vero aqvum est, Spiritum carni fasces submittere, γ' coelestia terrenis cedere. Hinc ipse Gregorius epist. 46 Africano p. 8o7. Episcopatum
ην ανα ιυακπὲν incruentum magistratum, & S. Ioann.
Chrysostomus Homil. 3 in Epist. ad Coloss. tom. I Lp g. 3 49 ed. Monifaucon. Paris. I73 mευμ ατιχην αρχην - spiritualem magistratum, vocat . Quin omnes univerae Graeci Patres Episcopatum αρχην, hoc est Magistr tum, aut Principatum appellant. Similiter omnes Graeci, &Latini Patres ex divina institutione repetunt hunc ecclesiasticum magistratum, ejusque potestatem, & iurisdictionem . Quare nihil agunt, qui tantum poteitatis i ta
5쪽
auctorἐtatis, non item jurisdictionis vocabulum ab Ecclesia usurpatum putant ante aetatem S. Gregorii Μagni , qui certe eo vocabulo usus est epist. 8 lib. I 4 opp. tam. col. I 266 edit. Maurin. Paris. I os ..Nam si Ecclesia
ipsius Christi voluntate, & instituto semper habuit magi Stratus cum potestate condendi Ieges, coercendi, infligendi poenas, habuit certe iurisdictionem; nihil autem refert, num Ecclesia Ius suum potestatis, & auctoritatis an potius jurisdictionis vocabulo explicaverit. Modo Ecclesiae detur, quod certe habet a Christo, ociosum ratde vocabulis disputare.
g. ΙΙΙ. Haec antem jurisdictio, qnam habent
in republica magistratus cum tae perio praepositi, sine dubio comprehendit judiciariam potestatem Nam qui leges condit atque ab omnibus observata . das Curat, imperioque tuetur, qui in subditos ha
fiet jurisdictionem , is etiam suam explicat POtestatem in judiciis, in quibus ortae inter subditos Controversiae dirimuntur, legumque observatio pri scribitur . Itaque judiciaria potestas non cujusquam hominis beneficio data est Ecclesiae, sed penitus assixa, atque insita est in potestate condendi te ges , in imperio, atque in jurisdictione , quam christus in eam Contulit. g. IV. Qui hanc potestatem aut Ecclesiam habere negant, aut eam ab hominum beneficio re petendam putant, ii magistratus, ct omnem jurisdictionem Ecclesiae adimant necesse est I . Nam pugnantia haec sunt, esse in re publica magistratuRcum imperio, ac jurisdictione, & hos magistratus non habere judicandi potestatem, quae eorum juri, ct ossicio cohaeret, quaeque in primis est hujus
imperii, & jurisdictiouis propria. Atqui Eccle
siam habere magistratus, quorum administrati ne, Cura , potestate , imperio illa Christianorum
6쪽
hominum societas , illaque a civili distincta respuishlica regenda sit, hoc est Episcopos a Christo conis '
stitutos, inter catholicos omnes Constat. 1) Primus Aetius omnem Ecclesiae iurisdictionem ,& legislativam potestatem eripere conatus est; ejus e
rorem Sequuti sunt Valdenses, Ioannes Hussius , Marsilius Patavinus, Iandunus, Lutherus, Calvinus, Gruti , qui falso putarunt, nullam Ecclesiae esse iurisdictionem , sed omnem eius In dirigendo, & suadendo positam esse a choritatem . Horum exemplo Protestantes omnes, qui jus Principis in sacra tuentur, Ecclesiae adimunt judiciariam
potestatem. Qui cum Pulsendorio Ecclesiam non disti
etam rempublicam, aut statum, ut inquiunt, sed tantum collegium esse contendunt, ut rushemius, Bohemerus, Budarus, aliique, omnem Ecclesiae esse negant iudici xiam potestatem, sed hanc ad jus majestatis Principis saecularis pertinere arbitrantur, atque Ecclesiae tantum jus
collegiale tribuunt. Ioannes Bodinus lib. 3 de Republici
eccles1asticae jurisdictioni, ac sero vehementer adversatur, atque eum sequutus est Camius Loysaeus in suo Trait des Selaneurres . In eodem luto linitat P. la Borde, quῆ opuscula cui titulus Principes fur ι' essenee, ta distinction, Ies limites des deux puissa es spirituelle, crtemporelle, datam a Christo Ecclesiae potestatem non g
Ium dirigendi per consilia, & suasiones, sed etiam j bendi per leges, cogendique, & poena coercendi eos,
qui poena sunt digni, labefactare, ac tollere conatur, atque . ecclesianicum ministerium ita siculari potestati subjicie , ut ad hanc pertinere contendat de externa omni, ac sensibili gubernatione cognoscere, ac iudicare. Pravum, ac perniciosum opusculum damnavit Benedictus XIV. Const. Ad assiduas 4 tom. ejus Bullar. p. 164 ed. Rom. seu Venet. I 18, & similis Marsilii Patavini,& Iandunt error multo ante damnatus est a Ioanne XXII. Const. Licet juxta doctrinam apud Rayrialdum tom. ς p. 347 ed. Luea . Morinus in opere de Paenitent. admisistritio. I eap. Io serum contentiosum Ecclesiae non distinguit a lam poenitentiali, atque illum tantum post XI. aut XII. saeculum Ecclesiam habuisse putat Cum Morino sentit Vm-Espenius Iur. eccles. univers. lib. 3 tit. I. FerietiI. e t vuS--usu, quo ipse ecclesiasticam ju-nadictionem, & iudiciariam potestatem acriter i ectatur.
7쪽
Inde ἐu-Ρinius de ripiqua Eectes. disciplis. D ss. V L. f. ult. judicium ecclesiasticum in civilibus, S criminali.bus clericorram Causis, & potestatem ex Pr Dcipis per- mi Su repetit. Pctrus Giannonius iis Histor. ei Oil. R D. Neapolat. lib. 2 cap. ult. tom. I hostis i aensissimus conteiu imo Ecclcsiae foro omnem ejus potestatem is docendo , orando, suadendo, S per censatas corrigendo ponit; Sc Moriis etiam assentitur Iacobas quoque Gothoisseedus ad L. 47 Cod. Theodos. da Epist. S' Cloris. t. spag. I 6 π seq. ed. Lipsia I 7 3 , .& Iacobus Cujacius in Paratit. Cod. de Episcopa I. Audien. opp. t. 2 col. 3oed. Venet. I73 8 judiciariam Ecclesiae pote5tarem negant.
Novissime Canonicus Litta In opere iterum edito Ticinian. i 83 det Diritto di disporre si' impedimenti dirimen ἐnel matrimonio, e di dispεnsare Tom. II. p. Ias Morinἔsententiam ad VIII. saeculum Contraxit, atque ante hocitempus Ecclcsiae veram judicandi potestatem solum ii rebus Religionis adscribit. Plures viri docti hanc Ecclesiae potes arena vindicarunt, quos inter praestant rin. Moneta Adυ. Cathar. π Valden. lib. s cap. II g. s seq. p. y 32 ed. Rom. I7 3, Dandinus Altaserra in opere de IurisdicI eccles. adυersus μυretium, & in libro peculiari adυerius Gothosrediam, Io. Antonius Biaachi Della potesta edella politia delia Coiesa lib. I cap. s. Ioarines le Gencte Iudicium vice ale adversus ealumnias L Gotho steri. acerrime vindicatum . Doctissimus Mamachio. D. II. ad Febronium f. XIX. seq. pag. 28s. Tom. Ler pag. 3oo seq. , & Auctor operi S Te storte raee radiadrietate cap. s. Videndus est etiam Fleurras disc. 7 surl' Histoire Eccles. de in Iurisd. essent. a l' Eglise.
f. V. Iam vero pars haec jurisdictionis, quam
judiciariam potestatem votamus, in omni republica vel in res, vel in personas a magistratibus eX-plicatur. Nam qui reipublicae cum imperio praepositi sunt, in omnia, quae ad rempublicam pertinent , habent potestatem; hoc est in personas, ex quibus ea ConStat, atque in res quibus utun-tae fruuntur personae ad vitam traducendam .Qaare etiam Ecclesiae magistratus in res, & per
sonas suae reipublicae habere debent iudiciariam.
8쪽
potestatem , quam in res, & personas suarum reoxumpublicarum habent ceteri magistratus. g. VI. His in rebus aequa est conditio Civi- Iis, ct ecclesiasticae reipublicae, quae utraque imperium habet in res, & personas suas; verum e Clesiastica respublica habet etiam praecipuam spiritualem potestatem, qua civilis respublica Pro sus caret. Scilicet Christus non tantum Ecclesiam instituit, quae esset perfecta respublica, & ideo
juribus frueretur ceterarum rerumpublicarum, sed etiam ejus unius esse voluit praeesse rebus sacris
atque divinis, ct curam gerere eorum , quae ad aeternam hominum felicitatem pertinent. Itaque Ecclesiae potestas non tantum est potestas propria cujusvis reipublicae; sed etiam sese exerit in stabiliendis fidei, morumque regulis, in sacramentis administrandis, in cultu Religionis, in sacris ritibus , in ceteris generis ejusdem . 'f. VII. In haec quidem omnia Christus e presse dedit uni Ecclesiae potestatem; & vero ita dedit, ut in ipsum Christum Contumax haberetur quisquis Ecclesiae praeceptis non obediret I). Haec autem potestas a Christo data duplex est. altera, quae in interiori, altera, quae in exteriori
foro eXercetur. Primam eXpressit Christus his verbis : quorum remiseritis peccata remittuntur eis,
quorum retinueritis, retenta sunt ud; alteram his Si pecca dierit in te frater tuus vade, ct corripo eum inter te, ct ipsum solum; si autem te non audierit , adhibe tecum adhuc unum , vel duos testes ἰsi non audierit eos, dic Ecclesia hor est Conciliis,
But Episcopis, accepta eo loco Ecclesia eX senten
9쪽
stus compellat ,' Iudaei vero Ecclesiam. appellarunt, aut conventum in Synagoga habitum , aut Principes Synagogae Si Ecclesiam non audierit, sit si
bi sicut ethnicus , ct publican- 3 , quos Iudaei
synagoga excludebant. Habes hic omnia, quae sunt exterioris judicii propria , accusatorem , reum s judicem , causae cognitionem, sententiam , coerciti
i) Qui τοι audit, inquit Ch istus apud Lucam X is,
me audit: qui vos spernit, me spernit. Latinis autem, uti & Ηebra is, & Graecis audire idem est ac obedire mPorro ei parendum, cui jubendi jus est. i) Ioannes XX. 23. 3) Matthaeus XVIII. I s seq. Vide Auctorem Operlaede Deux puissances cha' s tom. 3 pag. I 14 Ο eq. sin- primis autem vide Cl. mmachium epist. I ad Auctorem operis inscripti: Quid est Papa n. M. p. seq. ed. Am 1787..
g. VΙΙΙ. Potestas in haec a Christo Ecclesiae
data nominatim est, quoniam eam nonnisi a Chrito acreptam Ecclesia habere potuisset. De reliqua potestate, quae ad Ecclesiam pertinet eo jure , quod ipsi cum ceteris Rebuspublicis commune est, nullas Christus Ieges separatim dedit, neque profecto eas dare necesse erat. Nam Cum Ecclesia tamquam propria, ct distincta respublica ab eoe instituta fuisset, cum ejus reipublicae status. αgubernatio constituta, cum ei dati magistratus, atque inter eos unus, qui omnibus dignitate, Miurisdictione praeesset, consequens erat ut haberet omnem potestatem, quae reipublicae Propria est ;neque Christus inter homines versabatur, ut re rumpublietarum imperium, & jura Constitueret, sed ut sauriret leges, quae ad Religionem pertinent , atque ad aeternam felicitacem eorum , qui hac republica continentur.
10쪽
- g. IX. Ea de causa declaravit, regnum suum non esse de hoc mundo I , ct ortam Controverinaiam super familia erciscunda judicare noluit, quoniam ejus rei judex a nemine Constitutus suinrat ca). Non haee certe dixit quod in hunc etiam mundum non haberet potestatem, aut quod ab hominibus judex constitui deberet, qui omnium d minus erat, quique a Patre omne. judicium ac ceperat 3 ; sed ut demonstraret, maXime se esse sollicitum de rebus Religionis , deque aeterna hominum felicitate c4 . Uerum post Christi mortem Apostoli utramque potestatem exercuerunt, ct quam a Christo nominatim a ceperant in res sacras , atque divinas, ct quam habebant tamquam magistratus Christianae reipublicie cum imperio
i) Ioannes XVIII. 36. Locum hunc expendens Au
GStinus Trach. II s in Dan. num. 2 opp. tom. 3 col. 7ORed. Venet. I 729 rectissime, verissimeque animadvextit, Christum non dixisse, regnum suum non esse δεν hoc mundo , quibus verbis significare voluit regnum Suum non ab humanis causis, atque ab hominum electione, sed aliunde , hoc est ab ipso Patre originem habuisse . Henon ait, inquit ipse Augustinus, regnum meum non euin hoc mundo, sed non est de hoc mundo . Non ait, hunc regnum meum non est his, sed nune regnum meum non est hine. Conser Cl. Mamachium dia Diritu liberodella Giesa lib. I eap. I num. 8 pag. 64 seq. tom. I T lib. a g. 3 pag. 93 seq. tom. 2 Dr. I.
α) Lucas XII. 14. Vide eumdem Mamachium I. c. lib. I cap. I g. 3 pag. 37 cy' seq. ram. I. 3) Joannes V. 22 27. Aptissime S. Thomas i pari. quart. s9 Art. 4
ad Ie Christus , inquit, quamvis esset Rex. constitutus Deo, non tamen in terris vivens terrenum regnum ministrare voluit. Similiter etiam judiciarium potinat tem exercere noluit super res temporales, qui ve σrM