Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 3

발행: 1822년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ctis, & si haberet, eam mutilem suturam, cum muν

nostre non necessitate submotos peccato sed praeri sese sponte abstinentes sit remuneraturus. Hieronymus ira

can. 23 caus. 23 quasns inquiens, quod regum proprium peium est facere Iudicium, L ' justitiam, non id diciequasi id tantum ad reges , non etiam ad Ecclesiam Pe tinere statuat: imo in Ierem. lib. eap. 22 opp. tom. Φcol. 987 Vallarsii Veron. quidquid regibus in Scriptura, id & Sacerdotibus datum ostendit. Denique Ber- nardus de Consider. ad Eugen. lib. I cv. 6 eol. IT edis Paris. Mabillon inquit: stetisse denique lego Apostolos judicandos, sedisse judicantes non lego; non ut judicia riam Ecclesiae potestatem adimat, sed ut reprehendat e , qui neglectis illis, quar potiora sunt, judicandi studi rapiuntur. Atque ad haec fere revocari omnia possunt Patrum loca., quae contra judiciariam. Ecclesiae ADte Statem

ponuntur.

2) Confer ea, quae paulo ante diximus de legibus

a Constantino , Τheodosio, & Arcadio, ac Marciano latis. His vero adde leges Constantii ac Theodosii, quae Sunt Leg. I 2 Leg. 47 Cod. T,Bia. de Dise. Or Cleric., tum Iustiniani μυellam 76, quae ad Monachos pertinet qui tantum Episcopali judicio subduntur, praeterea legeS, quas a Τheodorico licet Gotho, & Ariano editas memorat Cassiodorus Var. lib. I epist. 9 p.7 t. I ed. Roxomag. I 679sQuod ii aliquando clericos ad laicos magistratus . ivlSSe smemoriae proditum est, id quidem aut factum a. clericis audacibus& protervix, qui se deSpicere impune putarbant posse ecclesiastici iudicis imperium, aut interdum etiam ab ipsis Ecclesiae magistratibus, ut civilis quoquς

magistratus imperio homines in os scio continerentur, eo. rumque .Sententiae exhum haberent faciliorem. Atque huci referenda sunt exempla universa, quae de hoc rerum genere ex ecclesiastica. historia desumi possvnu.

3 Ηuc spectat Lex Constantini, cujus seci paulo

ante mentionem, quaeque extat in Codice Theodosiano de Episcopal. judic., praeterea Leg. 8 Or 9 Cod. de Episcopola audien. Repete etiam ea, quae paulo ante de Augustina, deque Ambrosio dicta. Sunt

f. XXIV. Nam Ecclesiae potestas, atque judicium tantum pertinet ad res sacras, ac divinas.

atque ad Personas clericorum , qui nonnis, Eccla-

32쪽

siae imperio subjiciuntur. D controversiis laizorum mere civilibus, atque profanis nullae sunt EmClesiae partes , sed eae tantum spectant ad judi- Cium , potestatemque laici Magistratus, cujus imis perio illi , tamquam reipublicae Cives , subera se debent. Quare Ecclesia , cui nulla in his rebus jurisdictio est, eam exercere non potest, nisi ac quirat consensu litigantium , & audioritate Principis, qui civili reipublicae imperat. f. XXV. Atque intra hos quidem fines, &leges utraque respublica suam semper eXercuit potestatem, ecclesiastica in rebus sacris, & divinis, negociiSque clericorum , civilis in omnibus Iaicorum Controversiis, quae spiritualia non attingunt. Initio ecclesiae judicia minoribus solemnitatibus acta suisso videntur , ut celerius expedirentur.

Hinc saepe ecclesiasticum judicium forensi opponitur IJ, quoniam ab illo procul aberant tricae, &ambages, quae sorensem concertationem implicabant . Satis erat esse actorem, qui petitionem Pr . Poneret, reum, qui excluderet, judicem, qui rem nosceret, & sententiam ferret, ut omnis rei ratio Conclusa haberetur. Non deerat quidem, quae ex jure naturae procedit, citatio rei, non deerant I gitimi probationum exquirendarum modi, neque Cetera Opportuna remedia; sed judicium sine tot solemnitatibus, quas civiles leges invexerant, celeriter . expediebatur . r) Ecclesiasticum judicium a serensi distinguunt S.

complures. Sed hi omnes distinctionem hanc inter utrum quo judicium adhibent, non quod ecclesiasticum νςr-

33쪽

non esset iudicIum; sed quod celerius, quam serense e pediebatur , neque in eo tricae, ambagesque serenses obti

nebant fi

g. XXVI. Deniqne audio litium numero, Commodius visum est in judiciis ecclesiasticis certo mordinem, formamque constituere , atque in iis quasdam adhibere solemnitates, quae partim a Iure civili desumptae, partim ab Ecclesiasticis primum legibus constitutae sunt. In primis autem Romani Pontifices ea de re laborarunt, proposita judiciorum methodo, quae neque importuna brevit, te ossiceret veritati , neque copia multiplici , ct OPerosa solemnitatum , ac formularum litigantes irretiret. Quam haec methodas apta, ct concinna sit 2 quantum ei praestet , quae a Iure civili procedit , omnes lacile intellexerunt , ideoque illa summo omnium consensa etiam in foro civili ubique

recepta est.

34쪽

De Iudieiis se eorum diuisione.

I. Iuc elum quid Iudex ortina- V. Iudicium ecclesiasticum, detius, & delegatus. saeculare. II. Quis delegatum judicem con- VI. Iudicium possessorium , α stituat Z petitorium. III. Causae notio, & mixtum im- Vil. ordinarium, & summarium perium . VIII. Aliae iudiciorum divisiones. IV. jurisdictio conrentiosa , de IX. Civile, & Criminale . voluntaria. X. Iudiciorum ordo.

e ' S. I. Judicium vocamus ipsam causae disceptationem quae in jure fit, quaeque constare debet quatuor Praesertim rebus, actore, rem judice & causa ci). Actor ille est, qui prior in judicium venit aliquid petiturus; reus qui ab actore in jus vocatur, ct a quo petitur; causa est ipsum quod petitur,st quod materiam judicio praebet; judex autem iule est, coram vo disputamus, ct cujus decretores absolvenda , ac definienda est. Hic si jure magistratus cognoscendarum, finiendarumque Contro ' versiarum habeat potestatem, Iudex ordinarius, si non Propriam ac suam habeat , sed ab alio mandatam , ct commissam, delegatus appellatur. De utrinque duo sunt tituli in Decretalibus. i p. io de Verbori signifie.

f. II. Μandat hanc potestatem ordinarius j deae, qui eam suo jure habet, ct mandat utiliteo non omnibus sine delectu, sed illis qui judices d vi possunt I . Qui non propriam, & suam babet jurisdictionem, sed ab alio mandatam, is eam at

35쪽

teri mandare non potest O; nisi procedat ab imoe Principe, cu us delegatus alterum recte delegat 3 -

ρο est. delegat.

III. Praeter iudicandi pote&tatem s. quam no-- tionem dicimus, inest etiam in judice jurisdietio ,,& jus modicae Cocrcitionis .. per quam sui munus ossicii exequi, ac tueri possit, atque in eos, qui Parere recusant, animad Pettat. Μodica hec Coerin

citio mixtum imperium dicitur I , quod semper jurisdictioni sed non semper judicandi potestati . cohaeret a . Sunt enim Iudices qui solam ha - hent notionem, non item jΗrisdictionem; & hi latru

tum rem Controversam Cognoscunt atque definiunt , imperium , quo sententiam e Xequantur adjuvetum

non habent, ae proprie non jus dicere sed judicis re dicuntur 3 ia i) Μixtum imperIum dieitur, quod jurisdictioni admixtum eSt, is, eaque Separari non potest L. I in An. F. de Osfie. 0us cui mand. est jurisd. , L. 3 1. de Iurisd. Frustra enim Μagistratus cauum cognosceret, atque aliquid decerneret, ετ non posSet exequi sententiam, suaequa iurisdictioni parere recusantes coercere Itaque Verissime Paulus in Log. He. de Oseia reditis cui mand. inquit, sine modica coercitione nullam esse jurisdictionem, qaoniam haec sine illa expediri, atque explicari ncn potest; di huc spectat Iaenocentius III. in eap. 28 Olfic. . potestia delegat. Consule Averanum Interpr. jur. lib. I . cap. 4tam. I pag. 23 eae. Lugduo. Bot in I 7 s y , Donellum ca r. civit. lib. II cap. 6 g. 6 opp. tom. pag. IO88 ed.

ea, & Scipionem Gentilem de Iuris dict. lib. I cap. 4

36쪽

er ς p. rim. 3 pag. 7 tr seq. edit. Nea I. II 6 Varia autem sunt modicae coercitionis genera, quae, Pra rer ceteros, diligenter explicat Scipio Gentilis Ilib. eis. cap. 6 seq. pag. II π seq.

g. IV. Est autem jurisdictio vel voluntaria vel contentiosa ci); illa ex re appellata, quae in

volentes exercetur, ut fit in adoptionibus, in m Iterum , minorumve Contractibus , in Ceteris generis ejusdem . Cancta haec geruntur extra judicium , atque inter volentes , ct a Magistratu confirmantur, ut eorum rata firma auctoritas sit ca . Co

tentiosa jurisdictio ex re item dicta in invitos, ct Conteudentes eXercetur , eique locus est in judiaciis, quae in invitos redduntur, & utriusque litiis gantis Contentionem , & disceptationem habent de

re controversa -

si Hugo Donellus ista eie. east. 8 g. 7 pv. UT adjicit etiam mixtam, vel intermediam iurisdictionem, quae in dandIs tutoribus, aut curatoribus verSatur; Sed tertium hoc jurisdictionis genus inutile esse, observat Scis pio Gentilis loc. cit. cf. I 8 pag. 43. i) Ex iis vero quaedam sunt, quae solam Magistrintus auctoritatem, & approbationem, quaedam, quae Permissum causa cognita, & uno verbo Magistratus decretum postulant. Cuncta explicat Donellas De. eit. g. 9 p. II 26-

g. v. Iudiciorum summa divisio est j ut alia ecclesiastica, alia saecularia sint. Ecclesiasticum judicium agitur in foro Ecclesiae, ct in eo quaeri tur de causis ecclesiasticis, sive quod hae natura sua ecclesiasticae sunt, sive quod sunt Causae Clericorum . Saeculare judicium est , in quo de rebus

37쪽

mere temporalibus coram laico judice disputatur. Vtraque judicia multifariam dividuntur, & primo quidem in possessoria, ac Petitoria. f. VI. Possessorium judicium est, in quo desola possessione, aut quasi possessione quaeritur , sive adipiscenda, sive retinenda, sive recuperanda i). Possessio est rerum Corporalium, quasi posissessio incorporalium: Petitorium , quod rimanti

Iitem Iuris consultus ca) appellat, est in quo de

proprietate, vel de alio jure seorsim a possessione disputamus. Nam proprietas nihil commune habet cum possessione in); licet interdum majores quidam judices utramque conjungant. Separata a tem de possessione quaestio illud essicit, ut eo finito judicio, atque uni data possessione, victus debeat in petitorio jus suum ostendere , quod nisi Praestiterit res manebit apud possessorem 4 .

I Causam, sive quaestionem possessionis GregorIus

IX. in c. I de caus. posses. er propriet. Causam momenti ocat, quia nimirum amota omni cunctatione, exceptione Celeriter expedienda est Leg. un. Cod. Si de moment. posses. appeII. Leg. ult. in fim Cod. de compens. cap. ult. de ordis. cognit. Isidorus Elymolog. lib. x eap

diei, inquit, a brevitate temporis , quod tam cito, quamotatim, salvo negotio principali, possessio reformetur, nec in ullam moram producatur, protrahatur. Qua ex re etiam dicitur Inomentaria Possessio quod momento aemporis , cum id fieri potest emendanda est, resque adscribenda illi, ad quem eam revera pertinere ConStat. In Leg. s Cod. Theodos. de denunc. π ed. reseind. celeris redhibitio in Leg. 4 Cod. Theod. unde vi celers executio appellatur. Hinc omne intei dictum, quod pertinet ad po Sestionem retinendam, adipiscendam vel recuperandam ru

mentarium eSt.

38쪽

t f. VII. Dividuntur etiam iudicia in ordinaris , quae & solemnia, atque in summaria , quae ac extraordinaria appellantur. Ordinaria sunt, in quisbus acta oinnia & solemnia, quae in judiciis leges PraeScribunt, observantur , tum in iis , quae inti mam judicii naturam , tum in iis , quae solemnitates attingunt. Summari a judicia sunt, in quibu&multiplices illae solemnitates omittuntur, eaque tantum servantur, quae sunt ad judicii naturam .hou est ad noscendam veritatem necessaria I). i) Haec quidem a Iure Civili, & Canonim divisio Judiciorum traditur. Sed Pragmatici in foro judicia dividunt in ordinaria, summaria, Summarimima , eraecutiva.. Et summaria quidem, atque ordinaria iudicia quae ad Ordinem pertinent, apud nos fori usa sere inter se conve

niunt

f. VIII. Digna quoque memoratu sunt judiciae

realia , quae ad rem , ct personalia , quae ad persOnam pertinent . temporalia , ac spiritualia , quae a re ipsas de qua quaeritur, nomen accipiunt; Si plicia , in quibus alter litigantium actor, & altet reus est, ac duplicia, in quibus uterque partes easdem sustinet, & uterque alter ab altero vicissim petit judicia , quae bonae fidei, & quae siticti

juris appellantur. Horum natura est, ut nullus sit judicis arbitrio locus, ita ut ipse sententia complecti debeat tantum quod pacto conventum est, vel lege Constitutum, praeterea nihil. Contra illa arbitrium permittunt judicis, qui ex bono. &aequo aestimat, quantum actori restituendum sit, potestatemque suam eo pertrahit, ut suo judicio subjiciat, quod minime conventum, Compreheu

sumque libello est ci).

39쪽

si De his iudieiis actum est tom. 3 Iuris Canomraianiversi publici ta' privati g. 9 seq. pv. II sel.

f. IX. Denique judicia alia sunt civilia, alis

criminalia , quoniam omnia vel detrahendarum Comtroversiarum, vel malefigiorum puniendorum Cauissa reperta sunt. Civilia pertinent ad privatorum controversias dijudicandas, Criminalia vero crimina persequuntur, Poenasque irrogant vindices se Ieris, ct violatae publicae tranquillitatis. f. X. Iudiciales disceptationes ordine nos en dae, eXpendiendaeque sunt; quoniam ex inordinata rerum ratione oritur Consusio, quae jura potius ob Scurat , quam explicat litigantium. ordo hic judicium etiam dicitur, & passim processus appellatur. Est autem Compositio rerum aptis, &accinmodatis locis, ut procul sit confusio, & perturbatio, noscatur veritas, ac suum cuique tribuatur . Et sane judiciarius ordo a legibus est Coninstitutus, quem judicem ita dirigere, es moderari oportet, ut litigantes in recta justitiae semita insistant I , qua in re nihil pro arbitrio, sed omnia Canouum, legumque auctoritate agenda sunt. r) Cap. Is de Iudis, eap. 22 de Accusatum.

40쪽

TITULUS III.

De Procuratoribus.

I. Is Proeurator Piures Pro- V. Quomodo ossicium procurat curatorum Species. ris expiret II. Tam linus, quam plures Pro- VI. Synuici Uuiversitatum procuratores cisnstituuntur. curatores Sunt.

IlI. Qui procuratores esse possint λ VH. In quibus syndici differa t. IV. In quibus causis adhibean- , a procuratoribus privatorum E

Iudicia aut per nosmetipsog, aut Per procurata Te S eXercemus. Procurator, quem alieni juris via carium eleganter Cicero appellat ci), ab Ulpiano definitur, qui aliena negotia mandato domini administrat ca). Constitui lux vel ut Certum negatium expediat, vel ut omnia gerat, ct curet, hic generalis, ille autem specialis appellatur ia Rursus Procurator judicialis est, si alienam litem judicio Persequitur, extrajudicialis, si aliena negocia extra judicium conficit . Generalis procurator tum judicialibus, tum extrajudicialibus rebus praepositus intelligitur, non tamen iis, quae speciale mandatum requirunt 3 . Datus autem cum libera a ministratione omnia fere potest , quae ipse domunus, ct ideo quamquam donare nequeat 4), t men res domini alienare potest, non solum Cum id necessitas, sed etiam cum utilitas mandantis postulat s . Sine hac libera administrationis potestate generalis procurator recte distrahit tantum fructus . ct cetera , quae lacile corrumpuntur Sy

SEARCH

MENU NAVIGATION