Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3o De Eneyelopaedia

modi liberalium artium species, formasque persectas, quoniam sub oculos asipectumque non cadunt , quasi traduces ex illo viridatio desumptas certis quibusdam hominibus insevisse videtur Deus: visi minus persectum, illud, & excellens, quod in ijs suisse videmus, exprimere positimus, eo tamen semper artem, manumque studiosis 1 me dirigamus.' An non ex eo genere suerit Aristoteles , quem summum in omni doctrina virum , & immensiae

1bbtilitatis philosephum , quem politissimum,

quem acutissimum, quem aureum, quem naturae prodigium nominant veteres Quid multis Ruerroem audiamus, eius, non tanquam hominis, sed quasi Dei cuiusdam ad homines delapsi

laudes, non oratorio dicendi contexentem genere, sed Orgijs prope commotum, atque phanaticum Thyalorum numeris,& Dithyrambo decantantem . Quem virum, inquit, aut Heroa cum Aristotele conferamus, luem Deum p cuius ingenio cum tres expositae doctrinae sint, logica, quae disserendi rationem tradit, naturalis Philo sophia, quae complectitur uniuersitatem ; & ea, quae corporata, atque aspectabilia omnia prae tergressa, retrusia penitus, ac diuina contemplatur , nullus tamen unquam in illis monumentis tanto saeculorum spatio ab acutissimis viris, oui, ea dies , noclasque peruolutarunt , deprehentiis

est error. id vero non ingenij tantum singulatis

72쪽

Oratio II. 1 I

est, sed cuiusdam prope diuinitatis . Hominis est aliquando decipi, labi, errare; sed tamen ea peccantis naturae lege non tenetur Aristoteles. quicquid docet, quoniam is unus communeS praete uectus est limites , oraculum est. Hic nimirum

videtur humanae finis intelligentiae, hic absolutio naturae postrema, hic umbilicus r. nec habet vltra quo progrediatur ingenium. hic simmo Dei consilio mortalibus est expositus ad intuendum, ut eo duce, ac magistro scirent quicquid humanus animus assequi cogitatione potest. Quid plenius, quid magnificentius, quid gloriosius prosem iri, non dicam a philosopho, sed ne a poetis quidem potuit, quorΠm nomini quaedam amplior est in eo genere permissa licentia λ Et tamen in

hoc ipsb, quem humanum stupra fastigium percontentionem extollunt, si quaeramus illum a tium orbem, & doctrinae comprehensionem ab-

luti ismam, erunt quae possint,ac debeant doctiores desiderare. Nihil hic ego dico de Tertulliano, de Ireneo, de Sidonio Apollinari; qui ve bosiorem, & quam par sit subtiliorem , obscurioremque in Aristotele reprehendunt orationem . . De Attico apud Eusebium dico, de Lactivitio ., de Gregorio Nazianzeno: qui omnium prudentissime naeuos in tanto philosopho deprehenderunt. Damnant enim, atque improbant hominem minus a naturalibus asilugentem, in humilibus, ac terrenis haerentem semper, in humanis

73쪽

1 α De Eneyelopaedia

disertum,hebetem in diuinis. Plato fortasse nullis reprehensbrum obellicis confodietur e habet enim is, quia de diuinis etiam ausus est dicere , praecones magis validos, & bene vocales. Hunc videlicet Numenius Moysem vocat Attice di1- serentem,hunc Augustinus Labeonis sententiam,

qui eum inter Semideos collocarat, minus tam

claro philosopho , S diuina copiose pertractanti

congruentem ratus; Dijs ipsis anteferre non dubitat . Sed sitiat tamen in hoc etiam quae requirant . quemadmodum enim Aristoteli rerum diuinarum cognitionem ,& doctrinam deesse vident, sic in Platone naturalis philosophiae persecta studia non inueniunt. Quod si maculas in shis quoque duobus philosophiae luminibus intemnoscimus aliquas , quae nonnullam in eo disciplinarum orbe perfecto contaminant partem,quas in alijs offendemus lacunas, quibus tantum ingenium,omnium artium comprehensioni par ipsa natura non dedit i Empedocles, quem Aristoteles avictorem, ac parentem Rhetoricae facit, dicendi facultatem ita tenuisse fertur, ut eo nullus haberetur eloquentior: ita poeticam, Vt nemo

iucundior; ita physicam, & naturalem magiam, ut Ventos, cum vellet, excitaret salubres, pe sti-Ientes depelleret: ita callide musicam, ut sceliis anhelantes, & striistis incurrentes in hostem gladijs iuuenes fidibus auerteret, & vocis suauitate reprehensios ad mansuetudinem reuocaIet a cae-

74쪽

Oratio II. 33

de . Huius discipulus Gorgias Leontinus variam praeceptoris disciplinam sic hauserat, ut si bitana illam, iniprouisamque dicendi rationem , quae consecutis temporibus appellata est 4 dicendi magistris extemporalitas, instituisse dicatur , ac primus suisse, qui poscere in conuentu doctissimorum hominum auderet qua quisque de re vellet audire . de omnibus enim, quae caderent in quaestionem, copiosissime se dicturum esse repente, ac de improuiso profitebatur. Fue runt his similes alij quoque Philosophi: Ca ne ades in primis, Diogenes, & Critolaus Atheniensis, qui olim auditi sent in Romano Senatu e& quod admirabilius sit, suere summi Graecorum Imperatores . In quibus Epaminondas ille principatum habet, qui ob inuictum animi, corporisque robur in belli periculis, statuam in medio soro serream a Ciuibus est consecutus. Tantus enim militiae Dux , & Musica, & omnibus Philosophiae partibus ita suerat eruditus , Ut quantum in acie cum summis Imperatoribus debellica laude,tantum in exedris cum primis Philosophis de doctrinae magnitudine, ac dignitate contenderet. Fuerupi inquam hi litteris insigniti varijs, ac disciplinis: si tamen eae quantumuis

multae , ac magnae cum omnibus conferantur ,

quae circulum illum doctrinae conficiunt , haud stio, plures ne desideraturi simus, an in eruditi

75쪽

Ad Latinos veniamus: quorum videtur aciem ducere M. Varro, vir,ut ait ille, omnium acutissimus, & sine ulla dubitatione doctissimus: qui tam multa legit, ut scribendis libris aliquid temporis ei stuperfuisse miremur ; tam multa scripsit,

ut ea vix quemquam legere potuit e credamus . In hoc tamen,idem,qui eum ex Terentiano tantopere commendat, cloquentiam desiderat Augustinus. Sequitur Portius Cato, cuius est apud Romanae principem historiae admirabile quoddam, ac insigne praeconium. Huic enim ingenium ita pariter ad omnia versatile suisse commmmorat, ut natus ad id unum videretur quodcumque faceret. In bello manu sortissimus: idem summus Imperator. idem in pace, si ius consil-leres, peritissimus, si causa oranda esset,eloquentissimus . Videtis quam paucas in ingenio versatili e liberalibus illis inueniat ingenij facultates. vix laudare Iurisiprudentiam potest, & eloquentiam. Vbi tripartita Philosephiae ratio ' ubi caeli , siderum, numerorum, rerum ipsa diurnarum cognitio, sine quibus ea, quam quaerimus ex omnibus coalescere doctrina non potest λ Iulius

Caesar omnibus opportunus, atque accommIdatus ingenuis artibus, vix ullam,quam non attingeret, praetermisit. Et tamen dici potius a nobis poterit quot armatorum millia eius inflammarie oratio, quam quos aliarum rerum scientia clamores secerit. Nemo nactus ingenium est ad

76쪽

Oratio II. 3

omnem doctrinae rationem , & partem habilius ipso M.Tuli. Cicerone: qui tamen, nisi nobilit

tus esset eloquentia, vix haberet cur in caeteris

magnopere gloriaretur. Vt intelligas, etiam eos, qui natura facti putabantur ad omnia, quia videbant fieri non post e, ut omnia consequerentur multa de industria praeterisse . Vnus in Latinis est Plinius, qui non modo ad Graecorum natus

encyclopaediam, sed iam encyclopaediam ipsam

tenere videbatur. Nam, ut de hominis taceam monumentis, quorum tantummodo series,& nomina ex infelici naufragio enatauerunt ad nos ;vnus ille naturalis historiae Commentarius,opere tam spisso, tam varius, quam ipsa natura , plane

demonstrat, quantam e saeculorum omnium memoria, quantam e caelo, quantam e terris, ac

mari, quantam ex uniuersis prope doctrinis hausisset cognitionem. Et tamen inuenti sunt ad extremum, qui ampliorem in eo Graecae linguae requirerent eruditionem : inuenti sent , qui caeterarum examinandis rerum ponderibus nullum reprehendendi finem inueniant. Veterum sane Patrum aliqui, ac inter Graecos quidem Origenes, & Clemens Alexandrinus : in Latinis autem Hieronymus, atque Augustinus, quos Christiana Resp. religionis auctores, ac magistros habuit, videntur ex encyclicis

illis disciplinis omnium minime multas desiderasse: sed quia nonnullarum exercitationem sua D 4 volun-

77쪽

3 6 Eneyelopaedia

voluntate contempserunt , factum est, ut illas eorum litteris consignatas non videamus, quas ipsi callidissime informatas in animo fortasse retinebant .

Restant postremi ; quos vel nostra, vel paulo

superior aetas ingenio, & multis artibus claros posteritatis memoriae commendauit. e quorum lnumero Picus Mirandula , qui propter unicum lillud ingenium vulgo dictus est Phoenix , incurrit in oculos omnium primus . Quam enim ille scientiam non dico neglexit, sed non omnibus aptam assecutus est partibus ' Quarum gentium peregrinarum ille non didicit litteras , & expoliuit ' Quam antiquorum remotiorem doctrinam, desertam iam, S ab hominum exulantem memoria non restituit,ac veluti postliminio reuocauit D niq; trium circiter annorum, & triginta perbrevi, quo vixit tempore, ad tam incredibilis sapie tiae samam euectus est,ut in magiae suspicionem facile venerit: cuius eum vi criminose iactabant aduersarij subito illam arripui se rerum cognitionem, quae maior humana videbatur. Sed hune ipsum existimatis ne vos torquem illum, & monile disciplinarum, anulis complicatum, & co sertum omnibus suisse promeritum ' Sunt qui non modo in eo requirant aliquas, sed in singulis etiam illis, quarum attigit fines , sentiant acerbitatem ingenij, & herbescentem sne fruge viria ditatem. Ego eloquentiam , elegantem certe ,

78쪽

ae expolitam orationem, quae Rhetoricae munus est proprium , in homine non intueor. E dem prope memoria inter multos natalibus, &genere claros viros,qui se literis naniter imbue dos tradiderunt, Matthaeus Aquauiuitis Hadri norum Regulus insigniter,' & egregie floruit rcuius sapientiae singularis commemoratio clau--ώudet hanc orationis partem , quae longius producta , finem iam prope conuitio postulabat. Is inquam eruditione varia, scientiaque iam parta multiplici cum intelligeret tamen,adhuc animum

suum habere quod disiceret, libellum in publiis cum dedit, quem inscripsit Encyclopaediam : ut

eius in orbem circumeuntis doctrinae velut in ta-hula pulcritudinem ostenderet, quam omnino in se, atque ad viuum exprimere non potuisset. Cum ergo ex infinita ingeniosorum hominum multitudine , tam pauci sint, in quibus vix vin-bram , S postremum quasi vestigium eius eruditionis, quae omnium conspiratione perficitur, intueri possimus, dubitabimus ne, utrum illi omnium sapientissime consulant gloriae suae , quisngulis exploratis , S quantum communis quae dam doctrinae consensio postulat, delibatis, certum aliquod eximium habent, & sepostum si volunt scientiae genus, quod diligenter, & sit

ma cum animi constantia persequantur Cadit enim in omnes ea Vitruvii, non reprehensio iὀ-

lum, sed irrisio, qua Prthium illum Architectuin

79쪽

38 De En elopaedia .

antiquissimum petiit. Scriptum quippe relique rat is, nullum Architectum esse probabilem, qui

non in omnibus artibus , ac doctrinis plus facere possit,quam qui exercitatione peculiari, atque industria ad silmmam claritatem singulas perduxerunt : nec intelligebat, Architectum eum quidem esse debere, qui neque Grammaticae, neque s Musicae, neque pusiurae, neque plasticae, neque adeo medicinae, aut aliarum artium sit imperitus et sed non tamen eum, qui vincat Aristarchum Grammatica, Musicis Aristoxenum, Apellem artificio pingendi , plassica Myronem, aut Polycle tum,Hippocratem medicina . perstringit inquam haec illusio, non Pythium modo, sed etiam caeteros, qui velint omnes omnibus rebus excellere ue nec videant e duobus illis, opere, ac ratioci- inatione, quibus uniuersae componuntur artes , opus quidem eorum esse proprium, qui exercen tur in lingulis, sied ratiocinationem communicari quoque cum ijs, qtii alia omnia profitentur. Neque vero pertimescendum est, ne sic in doctorum hominum reprehensionem incurramus quemas modum ille Neoptolemus apud Naeuium: cui paucis philosophari placebat, omnino non placebat. philosophiam enim ille, non rerum comme tationem , sed honestam , & philosophiae congruentem vitae rationem intelligebat . Quam, quia semper, atque omnino sequi oportet, meri-- leprehendituris, qui philosophiae, virtutisque praecepta

80쪽

Oratio II. 39

praecepta etiam ad tempus deserere vellet. Sed nunquam accusabitur a sapientibus is, qui, quoniam videt angustijs suis doctrinarum amplitudi nem omnium capi non posse , caeteris sapientiae studijs, non tam neglectis, quam permissis ingeniosioribus viris, certam, in qua se in ta ter exerceat , deligit distiplinam , adeoque prudenter, &cum temperantia philosophatur . Est profecto, est huius etiam deliberationis emporium illud Pythagorae , varijs mercibus, & ijs propemodima innumerabilibus instructum, cum quo mortalium vitam sapientissime comparabat . Quas enim iule merces intelligebat, nisi liberales artes, quae tanquam in mercatu quodam explicatae, ijs, qui pulcherrimam literarum negociationem aggredi volunt , venales, non quidem pretio, sed labore proponuntur Quemadmodum ergo mercatorum nullus, nisi plane desipiat, omnes omnino res δmercatu coemerit, quas propolitas videt, sed eas tantummodo , quas suae tum in numerato, tum in nominibus pecuniae respondere intelligit, sic nemo sanus omnibus adiunget animum doctrinis, uuas in instructissimo literarum videt emporio psed ijs tantum, quas ingenij sui facultatibus, re fortunis conseptaneas norit , quasque sperat in animo tanquam in splendida domo liberaliter, &magnifice se retenturum. Non enim tanta mesecium varietas est, quanta liberalium disciplinarum I non tanta corporum, quanta disiimilitudo

SEARCH

MENU NAVIGATION