Historia rerum gestarum a Brabantiæ ducibus. Authore Adriano Barlando

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

231쪽

a i a Chronio Brabantia Ducum.

sent Caesareae Duces militiae relicta Massilia, copias alio suas ab Merunt, erat enim viribus longe superior Gallus, cui cum renunciatum esset totam ferme Insubriam pestifero morbo vastatam, grassari, saeviareque indies hoc malum inclementius, cum tam instructo exercitu Italiam pet re constituit , cujus bonam magnamque

partem se sperabat facile & paucis quidem diebus in suam potestatem redacturum. Is mira igitur & incredibili celerit te superatis Alpibus , ineunte Octobri

agrum Mediolanensem attigit. Interea phri studio est eo properatum a Caesare

nis Ducibus. Hi Papiam , aut ( ut veteri dicam nomine J Ticinum, illius Duces cum equitibus aliquot Mediolanum ingressi sunt , Regi de copiis ejus hospitia petit

ri. Haec agitantes, subito oppressit Ferdis nandus Archonus qui praefectus erat chstrorum Caesaris. Intra moenia occisi alia

quot , caeteri qua poterant fuga dilapsi. Haud multo post Neapolitanus Vicerex cum suis & ipse copiis eo properavit: cujUs

adventu Principis dictu mirum, quam i

ta exultaverit civitas. Ducibus in animo inrat, huc universum traducere exercitum,

urbemque defendere, si quid Gallus moliri vellet, sed dum neque muro aut vallo satia

232쪽

Chronica Brabantia Ducum. 2IT

satis munitam, neque in turribus & pugnaculis quicquam bellicarum vidissent machinarum, relictaea, Laudem Pompei venerunt. Deinde Papiam (sic enim nunc libet notiore vulgo appellare vocabulo)Dux concessit Caesarius Antonius cognomento Leyua,vir imprimis strenuus,quamquam aestate quae praecesserat, ingentem civium vim absumpserit morbus pestifer. Antonius tamen oppidum hoc defensurum se facile sperabat adversus gentem Gallicam. Sub Halend. itaque Octob. hostium exploratoribus in Papiensi agro conspectis, Dux ipse una cum praefecto casti

rum Caesaris moenia obequitans muniri l ca omnia, ferrea de senea tormenta, lapiadesque tormentarios subvectari, aggerem intus substrui ; denique nihil non eorum parari jubet , quod ad arcendum hostem pertinere existimaret. Dum haec Papiae aguntur a Civibus & milite qui intus erat, Gallorum Rex cum suis Proceribus, ad Carthusianorum haud longe ab oppido dissitum Coenobium , venit quinto Lalend.Novemb. Eodem tempore & ab hujus exe

citibus obsideri atque oppugnari coepta est Papia. Hic Caesareani una atque altera . impressione sustentata , Gallos aliquam multos trucidant , alios in fugam agunt. Postri-

233쪽

G Chronica Brabantia. Ducum.

Postridie universo Ticini occupato subu bio, Galli molendina sic enim vulgus nominat , quibus ad victum quotidianum p ratur farina civitati) partim ferro subversa in flumen praecipitant, partim ignibus d

dunt. Ita futurum sperantes, ut his sublatis, propediem panis laboraret inopia civitas. Verum huic malo statim occursum ac imventum est: remedium, factis intra moenia

ligneis hujusmodi molis, quas equi pariter ac homines in gyrum agerent. Hic passim in Sacellis, in Scholis legum civilium last enim haec urbs gymnasio quoque insignis

farinam parari vidisses. Turricula erat in ripa Ticini haud longe a moenibus, Unde Hispanorum armata manus facile Gallum prohibebat, ne ad urbis murum accederet. Hic certatum aliquamdiu cum esset, neque rebus indies pessiim euntibus amplius ferre vim hostium possent , Hispani corporum pacti incolumitatem, se dedunt. Victor Gallus contra fidem datam omnes qui eum paulo ante locum tutati fuerant, suspendio necavit, quam rem, ut par erat, iniquissimo tulit animo Dux Caesarius. Turrim Phpiensibus ademptam Gallorum aliquot pedites conscendunt, omni telorum genere divexantes Germanum , qui ea parte ad tuenda moenia dispositus erat. Jussu Ducis

234쪽

Chronica Brabantia Ducum. EAntonii tandem eo advecta machina, quae huic finem incommodo maloque fecerit. E muro enim ferreis injectis globis non sine Gallorum strage corruit turricula octavo Idus Novembris de communi sententia ad oppugnandam urbem totus ferme exercitus rapitur, magnoque bellicariam rerum apparatu instructus, ad ipsas quoque fossas admovetur. Qui intus erant vasa lignea,

terram, alia multa comportare, aggeres erigere , nihil hosti opportunum relinquere, nihil sibi quod idoneum ad depellendum

esset neglectium permittere. Hoc statu rerum Hippolita Mesupina singularis animi mulier, nunc plures Germanos, Hispanossque, nunc singulos coram benigne appellasse, fortes confirmasse, timidos erexisse, alios alia ratione cohortata, Zc ut bonum haberent animum jussisse traditur. Biduo post disjectis primum haud uno loco muris bombardarum ictibus, acerrime pugnatum est, dum neutri cedere loco volunt, tandem strage multa superati Galli, alii inte ficiuntur, alii in fossas praecipites dantur ;hoc nondum peracto praelio, Galli alia u bis parte cives multa vi oppugnant, sed majore aliquanto ii se defensitantes resistunt. Interea Antonius Leyua Caesareanorum Dux exercituum suos admonere, pulchrius esse

235쪽

xt 6 Chronica Drabantia Ducum. esse nihil, quam pro gloria certare, membnisse eos debere cum hostibus rem geri, quos cipe alias vicissent ipsi. His vel paucis accensi milites, ferocius multo ad pugnam processere, victoriam sibi certam promi tentes. Fusui tandem sub vesperam Gallus, inulti caesi, multi in fossas praecipitati, talapidibus obruti, quorum casu consternati, alii deserta oppugnatione trepidi se in castra recipiunt. De hac victoria Antonius statim datis ad Vicer em Neapolitanum litteris, fatigatum militem passus est conviviis acl ulibus se reficere & quietem Capere. Interim ipse haud decere existimans Principem virum, cui exercitus commissi . sunt, ita cujus cum pendent rerum tanta momenta, solidam dormire noctem, qui fracti erant aggeres instaurandos , trabes,

grandia saxa in munitiones deferenda cu- .rat; urbemque obequitans, nihil usquam neglectum patitur: Urbi tota supplicationbbus decretis immoriali Deo sunt actae pro victoria gratiae. Per eosdem dies apprehemdit equitem quemdam Antonius, qui Galia lorum Regi significasse dicebatur in urbe multam esse pulveris tormentarii inopiam,

vigilaret ipse, haud fieri posse, ut obsessi

resisterent diutius. Hic talis quaestioni su jectus , inimen confessus est , ac publice

236쪽

Chronica Brabantia meum. t Ietexenteratus membratim dissecatur, ad omnem proditionis materiam in futurum tollandam. Sub exitum mensis Novembris,

Galli animadvertentes qua parte oppidi i bitur Ticinus amnis su e vetus Urbis nomen ) sine fossa & vallo esse moenia, statum runt ab alveo veteri, in aliam partem a quas deducere, ut ita facilius ad patentia

urbis moenia pervenirent. Res tentata, comjectis in alveum trabibus, ramis, & arborum truncis maximarum. At non successit, impediri nam haud potuit, ne in consuetum recurreret locum Ticinus. Hic dum Gallus incassum per dies aliquot laborat, Caesareani interea totam eam quae fluvium spectat

partem, excitato aggere muniunt. Secum

dum haec milites Germani, catervatim ad Ducem concurrentes, stipendia sibi debita exigere, unde se vestiant, unde ventri quo que setisfaciant. Dux Antonius audita miliatum querela, ut nihil superesset nummorum , animo vehementer anxius diversa secum & cum suis consilia agitare coepit. Decretum est tandem, ut Mercatores pamnarii militem vestirent, soluta obsidione a Caesereo quaestore pecuniam accepturi: Nummos exteri mutuo darent. Verum hinc modica coacta summa est. Rari enim Cives, rarus erat in urbe Mercator. Bonam

237쪽

118 Chronica Brabantia Dueum. namque Civium partem superior assumpserat pestilentia , multi quoque jam impendente obsidione , Papiam reliquerant.

A Praefectis iguur oppidi magna salis quan-

titas , dc quod mutuum ab Alexandrinis quibusdam negotiatoribus, qui eo venerant accepissent, venditum publice fiumentum, sed ubi nec his quidem modistantum comtrahi potuit signatae pecuniae, ut militi sobveretur, nobilis Dux Antonius sita argentea vasa omnia conflari de in nummos converti

jussit, unde stipendium est militi subministratum. O virum cantari dignum, hic adigenteam suppellectilem, ut bellum ger ret, ut cives defenderet, conflavit. Alii ut Cives suos expilent, ut aurea re argentea vasa comparent, bella gerunt , crescere coepit hoc tempore obsidionis calamitas. Tanta enim laboratum est inopia rerum omnium quae ad victum pertinent, ut equinae carnes de asininae obsessis pro cibo fuerint. Mali hujus datam causam existimo, . quod ubi haud multo ante allatus intra umbem nuncius fuisset, Caroli Caesaris pro- pediem ventura auxilia , in magno & publico gaudio exercituum Duces, prandiis alb quot nimis opiparis militem adhibuerant, Unde penuriam absumptis omnibus nasci fuit necesse. Per eosdem dies etiam lignis

238쪽

Chronica Brabam, nucum. 2IO ad cibum coquendum deficientibus, miles pulcherrimas civium aedes diruit. Tam durum est telum necessitas. In his malis it

rum lacessere obsessum Gallus, Germano

excubias agenti, asininae carnis esum exprobrabant. Quibus commoti per castellum Prothomartyris Stepliani vicinum aediculae, se proripientes, Gallorum unam cohortem fudere i hic addunt quidam hominem Minorimm , cui Antonius Leyua quotannis confessionem facere solitus erat, ad hunc a Francisco Gallorum Rege extrusum, ut de tradenda sibi in manum Papia cum eo ageret , futurum ut a Rege magnam auri vim, atque annuos acciperet proventus ampVQmOS. Primum Dux egregius, quique fidem muneribus anteferret: Te, inquit, Mon che cum tua is hac praeclara Legatione I

queo vitam hodie finire juberem, nisi coaes nita mihi esset in te morum probitas vitaeque sanctimonia; proinde abi, neque de re hujusmodi post: hac me adeas, Regi tuo ,

qui huc te misit renunciabis Papiam Caesarii esse, quam si suam esse velit, armis &suorum sanguine nobis adimat oportet. Nihil remisit per hos dies rerum omniUm chritas. Jam Philippeo una emebatur gallim, eoque paulatim res invaluit,ut vix jam equis

nae & asininae carnes reperirentur. Cum o

239쪽

Ero Chronis Brabantias Ducum. sessi pene quotidie in hostium mi ex Drerent , eosque saepius nihil tale metuentes adorirentur, Gallus ambitum urbis quaim tus esset, fossa Se vallo cingere festinat. Simul ne Papiensium explorator*us siquando exissent facilis esset in urbem reditus, neque auxiliares copiae ad obsessos ingredi sine pugna valerent, rumor enim in castri Gallica manaverat, septem Germanorum millia adventare subsidio Caesareariis , easque copias ad civitatem Laudensem pros ctas, partim intra muros, partim sub modinia consedisse. Hac itum causa Rex Gallia rum magnis stipendiis, majoribus pollicitis . ad se accersivit Joannem Mediceum bellicosum, acrem, atque in victoriis en tritum virum, qui in regia castra cum a mala peditum manu pervenit pridie nonas Decembris. Hujus adventus spem victoriae magnam Gallorum Ducibus, majores Regi spiritus excitavit, qui sub appulsum Camdida vexilla quindecim haud longe a civit iis muro disposita ostentat, ita futurum ratus, ut novitate rei & spectaculo insolito perterrefaceret hostium animos. Dehinc ejusdem pedites, admotis ad urbem schalis, eam capere sunt conati , sed accurrens tempestive Germanus impetu facto, militem .

Medicem facile . dicit. Iterum stipendia

240쪽

Chroniea Brabantia Diuum. 22 Ie agitare Germani, quibus & strenuis, re in eo rerum statu necessariis militibus, ut per omnia satisfieret belli prudentissimus Imperator'Antonius, pecuniam quantam posset publice, privatimque ut corraderet, a Canonicis templi majoris mutuum accupit , fasces, insignia, vel argente , ut puto , baculos, qui Ticinensis scholae Rectori ad comitia vel eunti alio praeferri consue- Verant, etiam mutui nomine acceptos in nummum conflat, a singulis quoque civibus aliqua pecuniae portio data est. Acceptis hinc stipendiis Germani , quocunque res Vocaret, alacriter ire, nusquam imperia d trectare, nulla non in re officii memores esse. Per hos dies multo erat annona carior,& cibariorum inopia major. Nusquam nunc vidisses in foro venales perdices, tu tures, & fasianos. Porrum Se cepe in ho- rum successerant locum. In macello tantum equina & asinina, panis furfuraceus per omnia urbis loca venundabatur. Jam D minici natalis aderant festi dies, quo tempore Alphonius Ferrariae Princeps magnam tormentarii pulveris copiam transmisit ad Regem Gallorum Franciscum. Hic puluis ut tuto castris inferri posset, Joannes Medi-ceus cum satis magna equitum manu ad

septuaginta passuum millia contendit o N a viam.

SEARCH

MENU NAVIGATION