장음표시 사용
71쪽
De externo Aquae Nuceriame usu .
Ongruo , ac recto Aquae interne adhibetiis dae modo, ut potuimus, exposito, nunc externum ipsius usum, qui duplex esse potest, per balnea scilicet, &.Duceiam , aperiendum superest duobus consequentibus Capitibus, tertio tamen pro Coronide addito in quo de diaeta a Purgantibus sedulo servanda brevia quidem, sed perutilis sermo recurret. t
O Vanii valneorum consuetudinem prisci
fecerint ea probant, quae adhuc in celebrioribus Urbibus , sed maxime Romae superiunt superba , ac miranda aedificia, Thermarum nomine donata , quaeque revera nedum ad delicium, sed vel ad dispellendos, vel praecavendos morbos fuerunt extructa. Et vero Balneorum usu corporein superficiei pori , ac universales humani corporis tubuli la. xantur, & dilatantur, fluidorum massae undequaque excurrendi licentior facultas suppetit , hue morum
72쪽
morum crassities attenuantur , fermenta vigoran. tur, cibi appetentia cietur , blandus , suavisque sapor conciliatur, rigidiores partes humectantur , atque mollescunt , flatuositates facilius resolvuntur , sensibiles evacuationes promoventur, & nutritiis succis undique animales Ipiritus deferentibus locum cedunt, adeout expeditiore, inter duas praecipuas vitae sedes, cerebrum scilicet, &coc, ac ista inter, & caeteras universi Corporis partes , intercedente spirituum fluxu, & commercio brevi humanum corpus pristino oporteat aequilibrio resti-rui, proindeque saluti . Nemo tamen inficias iverit, sicuti plerisque Bal nea congruunt si iis apte , & ut decet, utantur , sic compluribus , quos lavare non expedit detrimento esse . Itaque non abs re facturos putamus, si tribus institutis paragraphis tum illos , quos a balneis abstinere juvat, tum eos, quibus balnea opem ferre possunt , tum denique exactam , ac lalutarem lavandi methodum more nostro brevi, ter prodamus, ac praefiniamus.
S. I. De iis, qui a Balneis absiluere
P Lerisque balnea minus congruere Praeter ex pesrientiam , & rationem docet Hippocrates: Balneum vero, inquit, in multis morbis opem tulerit, ad aliquor autem MFdue, . ad aliquos autem non . Quibus ultimis verbis non putandum est,
73쪽
Hippocratem assiduis dumtaxat uti balneis noti. nullos vetuisse, & non potius eos omnino prohibuisse . Non ita est; ipse audiatur Hippocrates sc eo loci pergens : Minime autem, inquit , rem pestivum es lavare , quibus alvus humidior ess , quam conveniat , neque quibus Mitur magis . quam conveni, , non es soluta prius , nequσeos, quibus vires languent lavare oportet, nequου fastidiosos, neque nauseabandos , neque eructante Ibitiuum , neque quibus ex naribus sanguis fuit. Haec Hippocrates , a quo docemur . Primo a balneis abstinendos , qui alvi lubris citate, puta diarrhaeis, vel dyssenteria laborant, actio quippe balneorum praecipua in eo sistit , ut poros quosque adaperiat, fibrillas laxet, nec non solidas partes emolliat; Porro sic rarefactis praesertim intimis corporis partibus, proculdubio vitiata alvi fluida ob ademptum aequalis pressionis aequilibrium ad superficiem adacta tum solidorum, tum liquidorum massam suo silvestrium
salium fermento imbuerent, ac inficerent , atque, adeo ipsae acido- salinae moleeulae, quae alvi fluo rem produxere, suo refluxu denuo solidas partes impeterent, ac dilacerarent, unde priore pejor resultaret morbus , lem per enim deterioris est conditionis omnis in alium morbi commu
Secundo, ex eodem Hippocrate se lavare prohibentur, qui styptica alvi suppressione detinentur . nisi ejusdem purgatione praemissa ; & ratio est , quia alioquin serosae particulae cum excrementis admixta ob externam rarefactionem , ad super-
74쪽
i . De Latice Ataceriano . 33b perficiem impellerentur , & tunc magis adhuc adstricta, & suppressis alvus sisteretur. Tertio, ut paucis multa, idem Hippocrates a balneis arcendos pronunciat tum eos , quibus vel ob naturalem corporis habitudinem flaccescunt,& languent vires, tum eos, qui cibos fastidiunt, nauseaque vexantur , nisi forte prius hujusce afu fh onis emendata causa ; tum denique eos, qui biliolum eructant, vel quibus e naribus sanguis effluit, praesertim ipsa perdurante haemorrhagia, si autem haec cedat , balneis uti nihil vetat , cum per ipsa a recurrentibus sanguineis fluoribus praeserventur . Horum omnium ratio est , quia nimirum balnea ultro vires infringunt ; nauseam ob majorem , quam in stomacho ingerunt imbecillitatem, ad augent , vomitum cient , ac deni que quem attenuant sanguinem celeriori fluidi
Quarto denique , nec balnea ;llis congruunt, qui sive a rheumaticis , sive ab venereis , sive errantibus articulorum doloribus urgentur, quia hujusmodi asse ionibus tantum abest , quod balnea, medeantur, ipsasque leniant , quin potius augent , & exasperant, aliosque gravioris indo lis morbos ingerunt. Excipiendos tamen eOS mo nemus, quorum musculi membrorum sero visci. do imbuti nequeunt sibi proprias obire functiones , debitas nimirum extensiones , Vel contractiones, prout opus est, exercere: Excipiendi pariter sunt , qui podagricis affectionibus affliguntur, dummodo tamen istae non occaluerint , nus jam sinophia, idest gummotus ad instar ru-
75쪽
deris nodus , articulis adhaeserit , ut enim cum Poeta loquamur: in Tollere nodosam nescis medicina podagram , Nec formidatis auxiliatur Aquis. Denique pro univertati habeatur aphorismo , neminem medicis balneis se feliciter committere , cujus alvus praecedenti tempestate decenter non fuerit expurSata.
Debis, qui balneis uti permittuntur, di iubentUT quis balneis felici se committere exitu
possit convenientes in eo esse debent apparatus; sic docet Hippocrates loco supra citato sid.ib. Si igitur , inquit, apparatus fuerim convenientes, o aegrotus bene suscepturus si balneum , lavaro vortet quacumque die , eos autem qui balnea
amant, his in die laυans , nihil errabis . Appa. ratus porro istos, de quibus Magister loquitur init aliud praecipue esse constat, quam eorum, qui lavandi sunt ab affectionibus in iuperiori para-
grapho enumeratis immunitas , quae si absint, convenientes utique erunt apparatus , ac utilis obrationes jam supra relatas erit balneorum usus . Verum nec desunt , quos non tantum lavare juvat, sed & necessum est, nonnullos enim morin hos nonnisi balneorum usu ab humano corpore
dii pelli posse experientia docet . Hujusmodi suntlcabies, prurigines, impetigines , elephantiasses ,
76쪽
De Iatiee Nucerians. 3 herpetes tam exedentes, quam miliare. , quibuεs a ne Nucerianae Aquae balnea ad normam medi Cam eXacta tam tuto, quam celeriter mederi ims nita propemodum probant e perimenta . .
Itidem densa corporis habitudine , ac nimia pinguedine obstructis, adustis, exsiccatis, & bi, liosis , apertam adhuc balnea nostra opem ferunt. Haud minori sunt adjumento iis, qui spasmola gica, aut convulsiva nervorum trepidationς, aut contractione torquentur: In podagris etiam nutilatenus inveteratis , di minime chronicis, & dummodo, ut diximus, earum sinophia articulis non Obsederit, N cerina Aqua ad lavandum quilibet poterit, cum hujuscemodi balnea mire a podagrica affectione recentes arthriticos , qui ei quotanni S utuntur, servent, ac tueantur, quia nimirum podagrici sales per universam lolidorum aeque , ac fluidorum massam diffusi , ac minus tenaciter ipsi adhaerente , ab ea balneorum praesit dio rarefacta , & veluti dehiscente , segregantur , & expuuntur , ac subinde a vi centrifuga , ob ademptum a balne s aequilibrium , invalescente , ad superficiem adacti eη iam reseratis poris του
In affectionibus hypocondriacis , & bystericis
balneis Nucerianis uti plusquam opportunum, α utilissimum est . Itidem Mulieribus vel abortu S. frequentiores, vel sterilitatem p tientibus ob ni- miam membranarum uteri teosionem , α rigiditatem. mirabiliter balnea nostrὸ subveniunt , cum maxime additur Ducciae usus. Summopere adhuc: ii* Foemini: opitulantur copiosa nimis uteri hae'
77쪽
morrhagia vexatis , quo in casu balneis, eo dumtaxat tempore , quo sanguinis fluor fuerit remi ius , utantur: E contra autem in albis uteri fluoribus 1, iis actu fluentibus adhibere debent. Denique Mulieres menstruorum suppressione ve-Xatae, ac ii omnes, qui naturalium viscerum ob-1tructione laborant, mirificam semper a balneis nostris opem hauserunt.. autem est, balnea ut plurimum con- comitanda esse cum interno Aquae usu , cuius ope silvestres sales majori in copia & a massa se a. itantur , & ab alkalinis semimineralis aquae mo- leculis obtunduntur, ac absorbentur; Et denique ii quae fuerint solidae partes tantisper Mae beEoa ticarum particularum in Aqua latentium adminiculo nativam, & pristinam nanciscuntur inccn
De exacta, ae medica se lavandi methodo .
, praecipue hoc in paragrapho obsζrvans da veniunt , tempus nimirum, & modus ab eis, quibus balneorum usum ad quodpiam sanita itIS emolumentum vertere non displicet. Primo igitur aestiva tempestas quam opportuna ad balneorum usum ut plurimum eligenda est , nisi aliter prementis aliunde infirmitatis indoles' exigat . Cum enim praecipua balneorum utilitas in eo sita sit, quod nempe eorum usu humorumerassities attenuetur, portlaxentur , transpirati
78쪽
De Latice Nucerian. . I 'hes promoveantur , ambigi neu uaquam potest ad haec omnia aestivum aerem, qui solus absque alio adminiculo ea quaeque fere obtinet , plurimum conferre. Disti luperius : ut plurimum , cum, hecessitas sane legem non habeat. Itaque aestivis diebus si mane quatuor post epotam aquam circiter horis balnea subire opportunum erit, tametsi per urinarios meatus integra haustae aquae quam litate non adhuc ege sta, cum ejus reliquiae ipso io balneo facillime emittantur, in quo nisi aliudvbviae postulent aegrorum circumstantiae , unica ad summum hora erit immorandum : si autem vespertino tempore balneum sumatur, sex, aut saltem quinque elapsis post prandium horis i pium ingredi quisque poterit . Si quorum autem eis actae
corporis vires frigeant, maxime intererit, ne in- 'consulto medico integram horam balneo traducant , quod cuique quamlibet viribus valido in
prima lotione observandum erit. Secundo, balnei temperies regulariter loquendo ita est aequanda, ut ne intenso nimis fervore aquae
fere exaestuet, nec semissiore prope frigeat ; suavem quemdam teporem balnea retineant , qui aestivos calores reserat, ipsorumque sit similis . Dixi regulariter; qui enim plena , obesaque corporis habitudine donantur, eos calidiore uti balneo oportet: E contra autem graciles , & emaciati , atque si ve ob aetatem , sive ob aegritudinem utcumque viribus effracti, nec non a periodicis, & recurrentibus haemorrhagiis vexati, vix tepens bab ineum adhibeant, ita tamen ut in eo absque molestia consistere valeant; ea propter ne temporis spatio: hal.
79쪽
so Dissertatis His oris Mediea balneum plus aequo frigescat, identidem modica infusa ferventi aqua ab aeneo epistomio in singulis lavacris aptato pro libitu educenda , illud iterum
atque iterum juxta exigentiam temperare opportunum erit , a quo demum post horam Purgantes emersi , in tepefactum lectum sese recipiant , ac inibi absque somno , & sudore, omnino arcendis horam alteram ducant, qua absoluta surgant, ac prandium, vel coenam sumant. Ab ea autem mora in lecto post halneum trahenda noverint Purgantes totam pendere balneorum utilitatem, hinc enim ob rarefactos, lax, tosque poros uberrima in universa massa transpiratio , ac proinde noxiarum adhuc clarticularum eductio cietur , quae ipsis Purgantibus , si bene adverterint, in extremis corporis super fiet e-bus , in manibus nimirum , pedibusque sensibilis sol, quippe qui insueto quopiam calore ferveant,
ac ex intervallo tenuissimorum veluti aculeorum
ictus superficiem iptam urgentium probe sentiant, patiantur.
minis thecies, qua Aqua a congrua decidens
altitudine , guttatim , ac ad inflar 1requentis sitilicidii subjectas alluit Coloris partes. Hoc medicaminis genus praecipue conducit ad quascumque
80쪽
tollendas silvestrium salium impressiones, quae quia
dem variae sunt, juxta multiplicem occurrentium causarum, atque comitantium occasionum varie
Hujusmodi remedium , ut patet , praecise emte Frium est : tametsi per accidens aliquando, mediis instrumentis , internis corporis meatibus apoplicari contingat , qui quidem modus ducciae adhibendae satius quam interna , prout a plerisque dieitur , occulta , seu coeca Duccia a nobis haud incongrue nuncupatur ΚΙtaque caput istud bifariarn dividendo, duplicem instituimus paragraphum; in primo agemus de culaneo Ducciae usu ; in secundo oceultum , seu tacitum, illius adhibendae modum exponemus . Sed prius tria generatim circa utriusque Ducciae incidum monenda supersunt ιPrimo scilicet, Ducciae remedium ut plurimum eum Aquae lorbitione, ac balneis esse copulandum . Secundo . in quocumque Ducciae usu , tepenatem semper Αquam esse adhibendam. Tertio denique , nonnisi tribus, vel saltem duabus ante prandium , & ante coenam horis Duceiam esse suscipiendam , ae ad latam horam, quin etiam ultra juxta morborum exigeotiam , ac directionem a professoribus praestitutam deducendam
Caeterum pro quolibet Ducciae usu necessaria .& opportuna in Nuceriano Fonte , tam affabre elaborata, quam apte disposita, instrumenta l uae
