Dissertatio historico-medica de saluberrimo Nuceriae in Umbria erumpenti latice. Accedunt complures practico-medicae observationes auctore Florido de Plumbis ..

발행: 1745년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tigit Anno I 739. quo praecox nimis aestas ineunte Iunio , quam maxime efferbuit aestivum ardorem , statos solemnes Μenies antevertere e Si quos autem novissime ad aquas epotandas acincedentes effecta jam aestate inopportune subal gens tempestas caperet , gravioribus adhibitis indumentis , prope ignem , ac aeri penitus praecluso aditu, potationis tempus traducant . Quod si plus aequo intemperies increverit , ab aquarum

usu erit eo anno temperandum .

at sicuti non omnes, ut diximus, Anni Menses salutari aquarum usui congruunt, sic ne hora diei quaelibet arridet. Ergo exoriente sole aquae potat;o exordienda erit , ac intra horam ad summum per intervalla , ut suo loco videbimus, absolvenda , idque non modo ut omnia , potatio nimirum , balnea , &prandium aptis sint distributa temporum spatiis , ac inter ista requisitae , & congruentes intercipiantur morae, verum & quia matutina tempestas ad huiuscemodi curationem plurimum confert ; Hinc patet , quam sit eorum deploranda consuetudo , qui non mediocrem noctis partem sub specie fallendi temporis, inter ludendum duacentes insomnem , ac fere sub mediam noctem cubitum euntes e lecto exsurgunt, sole paululum

in meridiem devexo, unde ratione temporis in versa, necessario consequitur , quod salutaris ceconomia curationis maxima cum purgantium pernicie perturbatur . Quid postea mirum si Nucerianos Latices hujusmodi purgantes minus salutares, & essicaces ςxperiantur 6. II.

Diuisisti

62쪽

alet

De modo Aquae Nueerianae salubriter epotanda .

OB servandum primo , juxta morborum exigen

tiam totius corporis e X purgationem Ue

natibus mensibus ineuntibus praemittendam , ut ea mediante putri egesta cacochylia , . necnon quoad ejus fieri potest, pravis fermentationibus , ac universae Massae liquoribus emendatis , ultimae , ab aqua aikalino suo sale ingerendae , ac perficiendae modificationi via praemuniatur . Observandum secundo , omnes morbos eadem penitus methodo curandos , particulari siquidem infirmitati , peculiaris adhuc respondere debet meo dicinae adhibendae. ratio . Nonnulla igitur tum degenerali tum de particulari dirigendae curationis methodo animadvertendg sunt . . Primo itaque generatim priori curationis. die matutinis horis placidissimo quopiam leniente primas vias expurgare opus est, prout sunt syrupus rosa ceus aureus , violaceus , emulso solutiva ex manna , Flores Cassiae , vel eorumdem salgama , vulgo Conserva, vel aliquod Electuarium ex pallulis, vel Dia tartarum Petri Castelli ; nonnullis magis adhuc arridet Magnesia alba , aliaque id genus . Post binas circiter horas insulsum jusculum ad pondus unius librae propinetur . Excrementorum ejectione consequuta, ad magis recludendas , diluendasque ventriculi , & In testinorum

63쪽

44 Dissertatis Histori eo. Mediea

vias, largus Nucerianae Aquae egelidae potus com cedatur. Aliis duabus circiter elapsi horis prandium sumatur. Successiva subinde die statuta hora bibatur aqua, ad trium scilicet librarum pondus. Sequentibus autem diebus congrua in dies augeatur aquae quantitas ad octavam usque diem , qua elapsa eodem ac auinun fuit ordine poculum minuatur; Post duodecimum vero, aut quartum- decimum diem uno ad exigentiam ex levioribus lenientibus iterato, aquae parcendum erit . Secundo animadvertendum est, non unico dum

taxat haustu totam Aquae quantitatem, sed paulatim , interpolate , ac iteratis vicibus ebibendam , it aut unius horae, ac etiam , si opus sit, sesquihorae spatium in ea haurienda insumatur . Inter potandum autem quoniam ab Aquae copia facile ventriculus conclusis flatibus intumescit , ac tantii per divexatur, paucis sacchareis anissis,

vel citrinis seminibus identidem post singulas potiones ad lithitis , fere nulla erit stomachi molestia: Ambulationi insuper tum temporis libenter indulgeant purgantes , ac jucunda cum Amicis colloquia miscentes hilari esse animo satagant , quibusque mentis curis , praeter quod credi potest, sanitati ossicientibus, penitus ablegatis.. Tertio eo tempore , quibus est opus , balneis operam dare, iis uti poterunt, sed nonnisi post notabilem aquae egestionem , ac servatis regulis quoad balnea suo loco tradendis . Quinque autem ,

vel sex circiter , post Aquae sumptionem, horis elapsis , idest ubi urinae pristinum nactae sunt coistorem , sese prandio nonnisi cibis a nobis inserius

assignanu

64쪽

alla

De Latice Nuceν iano. quest fgnandis instructo, Purgantes reficiant. Coena brevis, quin brevissima esse debet, de qua etiam suo loco. A somno caveant ii praesertim , quoin 'rum viscera pravis fermentationibus , ac congestionibus farcta noscuntur. Haec de universali corationis methodo generatim dicenda occurrunt Caeterum quia partieularibus, ut diximus, im firmitatibus peculiari adhuc modo occurrendum est, pauca haec animadvertenda duximus. Primo igitur sedulo observandum , an morbi sint chronici, adeout nedum in liquidis, sed &in solidis vitia delitescant , ac in illis nimium excedens acrimonia , in istis non leves vitiatae , ac exoticae congestiones notentur . Huiuscemodi sunt obstructiones hepatis , lienis , me senterii .uteri , icterica affe4tio , & alia id genus , in quibus praevia expurgatione aquae Nucerianae usu, acriores silvestrium salium particulae obtunduntur ,& absorbentur , sicuti & balneorum ope solida partes ultra quam par est rigidiores , ac tensiores effectae , ad nativam adducuntur mollitiem, di flexilitatem , atque ita debitum restituitur fluida inter, & solida aequilibrium . 1 taque his.ce , ac in similibus moinis in prima sorbitione unicam , vel duplicem adhibendam arbitramur Aquae libram, medicatae praecedenti vespere curri contusis graminis radicibus , vel asparagorum , Rutae, Capparis, Anonidis, Angelicae, & similium juxta eas , quae a morbis deducuntur indi. cationes. Tali epota medicata aqua, Alia aquae quantitas nullatenus commixta , sed tantummo do leviter tepefacta ab aegroto sumenda erit, cui

etiam

65쪽

etiam intermedio aquae injectionis tempore , sta mentationes spongiis eadem bene calenti Aqu madefactis, in hypocondriorum visceribus applicare opporrunum erit : E lecto subinde iurgat , ac placido motu resectis membris, post duas circiter horas balneum ingredi poterit , dummodo

aliunde nullatenus prohibeatur.

Secundo pluries observavimus , a bilis supe fluitate, si ve potius cachexta biliosa patientes varude emaciari, quandoque etiam capitis dolore , perturbatione , vertiginosis adhuc motibus, necnon sibilo quopiam, ac aurium obtuso sensu assici ;Aliquando etiam tertianis febribus tentari, quo in casu aegrotus, praemisso ut moris est , lenien-xe , minorem prioribus diebus tepefactae aquaequ/ntitatem in lecto ad prandii usque horam de cumbens, trajiciat; successivis autem diebus, quibus aquae quantitas augeri solet , ipsam minori in copia per ureteres transferri, sed majori ex parte R Ventriculo per intestina, & secessum demandari animadvertimus , & ideo ut plurimum copiosa singulo mane apparebat viscicue, & amu colae bilis excretio . Quod si fortasse in aliquo supposito x alia sordida excrementa nullatenus se. gregentur , & egerantur, tunc qu*rta quaeque , vel quinta die unica ante coenam hora tenuis salgamorum Cassiae , aliusve electuarii dosis ab aegroto sumenda erit, ut sic epicratice, & absiaque ulla molestia eiusmodi excrementa sejungantur , & diluantur ; Unde postea primis expur igatis viis , massae adhuc fluidorum emundationi

s x locus , praesertim addito subsequenxi balneo

66쪽

De Latice Nuceriano ni rum usu , quae claudere hujusmodi curationunti debent...; Tertio ad diarrhaeas, ac biliosas vomitiones ii dummodo sint tantisper remissae, Aqua insuanaqi naturali frigiditate adhibenda erit, tepefacta aut tem , ac tςrrae admixta ab eis haurienda , qui

vomitibus sive sanguinis, sive biliosis ab ex-

cessiva tgmen aciditate promotis exagitantur. Αt quos sanguinis expuitiones ob abrupta thor sis vasa dive ant, ac emaciant, prima erit pro-i pinanda aquae egelidae iorbitio cum precedenti maceratione Radicis Chinae, nonnullis etiam sit

: mixtio cum syrupo de tinctura violarum, iique

, in lecto decumbentes aquam trajiciant, hora Ve- .i ro somni nonnihil salgamorum rosaceorum cun gliqua Terrae portione deglutiani . Quarto, ad quascumque haemorrhagias suppri- mendas aquq cum Terra propinetur, quippe quam i Cum beZoarticam , tum vulnerariam atque adeo semper utilem fuerimn experti Quinto, Mulieribus sive albo, sive sanguineo suore fluentibus aquae tepefactae cum Terra e min, mixtae , ac in lecto trajiciendae usus praestituatur ; si qui gutem hujusce generis morbi aut chronici fuerint, aut diutina vetustatς occalluerint, organicas uteri partes esse vitiatas minus temere suspieandum est, ideoque tunc , ut diximus, tam a balneis, quam a Duccia penet totum prae isidium ducendum erit Sexto , Fceminis sterilitatem , aut frequentes abortu& ob nimium sanguinis aestum aut acrimo. piam patientibus , egelida adhuc aqua propine tura

67쪽

xur, non omisso , ut innuimus , balneorum , di Ducciae usu , quorum ope permultas ad perse Elam usque curationem adductas vidimus. Septimo denique in affectione diabetica , urinae dissicultate, ardore , & stillicidio aqua cum Terra erit commiscenda. In Renium autem, MVesicae ulceribus, in arenulis, in gonorrhoea leogitima, & gallica aqua tepefacta cum portione sy rupi de tinctura violarum , ac Terrae insumatur .

De quantitate Nuceriam Laticis a purgantibus

o Auca hic nobis dicenda suppetunt, cum quis L que corporis vires, statum, habitum, indolem , aetatem , ac morbos consulere debeat , ataque ideo nonnisi generalem quampiam regulam statuere nunc possumus. Isthaec porro regula est, ut postridie sumpti solutivi medicaminis terna aquae libra ebibatur , successivis autem ad octavam nempe, vel decimam usque diebus una quoatidie mane augeatur aquae libra; octava, vel de cima elapsa die eodem , quo aucta fuit ordino decrescere debet aquae quantitas ad quintamdeciamam usque diem; postquam unum ex lenientibus placidioribus, sed imminuta dosi, iterare non in congruum erit, ea propter nonnisi unicam ad sumamum unciam salsamorum cassiae laudamus.

68쪽

De nonnallis vexationibus plerisque purgantibus eυenire solitis , ac de obυia , rectaque illis

occurrendi regula .

N Ihil frequentius quamplurimi purgantes eX-

aggerare solent , quam molestias , & ino commoda , quibus in ipso Aquae usu afficiuntur. Eorum misereri dignum sanε foret, si quas certis vitare possent vexationes varia , e nataque vi. vendi licentia ultro ipsi iidem non accerierent ιNonnulli tametsi in aquae copia sumenda minus deficiant, duplici tamen vitio eos obnoxios agnovimus , errando scilicet in frugali victu , ac in praecipitatione, ut ita loquar, Curationis, quam ut brevi absolvant, bibunt plusquam possunt, auς saltem ultra quam par est , autumantes fortasse idem esse brevibus bibere diebus, quod ad multos dies protrahere necessario deberent . Accedit, quod alimento satis idoneo minime utantur ἐex quo fit, ut vix, aut ne vix quidem, in sanitate recuperanda proficiant. Sic errant ut plinrimum Religiosi, Artifices, Rustiei, aliique hinrum similes , quibus ideo pleraeque accidere so lent vexationes, & incommoda, ad quae praecave 'da satis erit, ut aptiore cibo utantur, ac requi situm , & curationi consentaneum ii mpus insu

mant.

Plerique , & sunt sere omnes divites , Nobiales, atque Magnates aliter errant, quamvis enim opipare pransi, plus aequo tamen uberiorem ad- D mit-

69쪽

so Dissertatio Hisoris Medis amittunt coenam : Hinc aquam mane potantea ileonfestim de stomachi imbecillitate, capitis gravedine , Vertigine, nausea , ad vomisum concitatione , ac similibus affectionibus conqueruntur. Nonnullos adhuc non absit miles tenent molestiae, ut qui adaequatum sorbitioni temporis spatium deneganteS , celerius totam Aquae quantitatem non tam bibunt, quam ingurgitant. Quid quaeso mirum Praefinitum isti ad bibendum tempus in-lumant ; immodicis , ac profusioribus gulae cu pediis temperent illi, & ecce utriique cunSta se. liciter cedunt; Si quibus autem ejusmodi omen. de re vexationes contingant, alterum ex supra di, His lenientibus relumendum erit , ut sic primat viae ab indigestae materiei saburris , necnon ah ingurgitata Aquae superfluit axe evacuentur , &eluantur Aliis totam quandoque noctem insomnem dincentibus , mane larga juris infulli potio adhi benda erit , & subinde tenuiori in copig erit φqu potanda Qui autem gracili, ac delicata donati sunt codiptatis habitudine, ac proinde de stomachi imbe. cillitate quetrimonias habent , primo jusculum

sorbeant , postea tenuem aquae quantitatem ebi. bant, vel in priori aquae poculo maceretur perplures horas modica ligni iussalias quantitas, vel inter bibendum sacchareis anisis , vel salgamis sive rosaceis , sive ex integra cedride confed his utantur, extrinseca ventriculi regione, aut nucis myristicae, aut mastiches, aut absynthii oleo de. Iibuta.

70쪽

α Latice Nuceriam re Si fortassis aqua haud facile urinae meatus sv. la beat , primae potioni addi potest syrupus de Α, et thaea Fernelii , ac vel congrua salis prunellae , et vel Tartari vitriolati, vel Tartari fixi portio. , , si qui demum ultra quam par est styptica ali vi suppressione laborent, vel sibi clysteribus coma sulant, vel unica ante cibum hora tenuem sal. t gamorum Cassiae quantitatem, vel modicam Aleis i xandrini Electuarii , vel Diat riari portionem , e . Vel Prunas, vel passulas praeparatas deglutiant iii . Haec de interno aquae usu satis superque . .

lluo

SEARCH

MENU NAVIGATION