Scientia Sinensis Latine exposita. ...

발행: 1687년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

in primum quidem inscribitur Y hiun , laes, dominenta ipsius Y yn

quibus scili et adolescentem nee m depramatum, ceu Muidoris ' sedam mel remis praemunit. Secundtim constat semenori quadam oraticine, qua eundem, cum m rari fam caepisset, paterna cum . ιbomate castigat. Ter elam Icribitur jam resipisieritiquo etiam timore, finito j- taminen nati, mensis duodecimi die primo idem Colatis ei purpuram dem is aedi dema; iatumque e mmdia sepulchrali ad olam eue amit-sotiumre -xit. 'arto denique rapite bonatur ad tuendum parta . coeptum mir- rutis iter animose prosequendum, Denique ess re alterum caput, quod rite iUcribitur, acris ad unam patissimo virtutem, meiat unicum regiminis findamentum cubortatio. Fit interim erebra mentio in his omnitas ρατ dentiae caelesses, cui par sit morem tenere; G suprem caelorum Imperatoris Uri etiam nomine ipsius caeli frequenter menit . more Sinis usitari s. uoniam mero haec adeo antiqua sunt monumenta, gauderent, Uinur , --paei midere in praelis fiuis excusea; atrae hoc imprimis inde iussere , a rarae Ietem ne extremis quidem terra in fimbus , cum meri Numinu --ritia, defuisse. Viderent etiam non sine admiratrone, quae arter , qua Praece a regressi Imperii in una religione re Greute furudata , fare tum, annis, inquam, ante Christum et P. in Sint migurrina fumat hie ex multis delabare unam altero e moistum ad frugem

Udovinii fais Principi a Deo suo Y yn adminis, a rasin, prout ore

pres noster retareus cum aliis Eud exponit. Retia Persena , inquis , sura quidem bisu augustum eurim a . Hespiratur, Infra hahet portum a quo nem re διcitur, ame es nenis ,a Λα- tris- s assinunx pisses. λ es sane maxime perriines da. caelum tametsi Regem uti siti m habeat tamen an Ii mper favebit , an a laquando admersabitur adimetque Impermm, nondum quidem deum; Wis, adeoque Md nom daritur 6sau aut 'opensione deiermn M. At mero si quissim P inc ' vomerit remerenter se terer e σε obsequi cinis , si bi attendere,fl in omni motu, amme, sermone, cogitatione ira semper se gerat, ae si caelum Regem mineatur psique praesens cistat, adeo ε m. anicam quisem

cogitationem pravam admittere audeat , tum certe bu semodi mens ro rens i, cogitatio penetrat Usem caelum, moxque coelum amanter suetas,

protegit, dilaratque a se de egurum Imperis . Populus item ramosme tem is oculos in Regem siri in semper baeus intentos, speriar' e omnes suas iam cosiocatas , nis tamen populi indoli usquequaque sidendam, eum modo in bianam modo in sinimum partem fi oti queat, adeoque o fidem subjectio debita, non sit quia flabile ιν immutabile di Verum si inceps pietate fumeo es proterat populum, si filiorum inaur amet nee patratur mel unum vilem homuncionem reti tereulam qui Non gauisat regia beneficentiά; vum sane tam amplae pietaris Or diuendetur in populum νι adeo verterabitur, redambi Ieseque uis submittere gaudebis inam pio Diuiti Cooste

352쪽

benigno Principi. eum ira sint, si quidem Rex in Hinitate a creto disticonstitutus vel unam cogitationem non rectam admutat, fam coelum Regem

futidiet G aetersalitur ; si mel unica res amiserie debitum ordinem , iam populus hoc ipso Hienahitur et a caelo igitur collata dignitas quam periculos V de formidabilis 1 quammis cum timore ει tremo=e re cura absidua ina fies virtutem accumules, non est tamen quod tibi promittas felicis exitus

securitatem.

Sola itaque mirtus sita in Ueneratione , pietate, veracitate N μου *mat regna ει regimen: hanc si negligus , jam si b indignationem , popul2 dissensio nem, spirituum aversionem hoc jsio stram aueris. Dcnique alio capite praemuniens Principem contra praesumptioianem iaspirans ait : Hod V. Imperii Freminciis domineris , revera non es nisi a seupremi caeli mandato. Jed augusto calo , quod Uecta non duratur, di culter credi potes aut considi. Hujus ordinatio an si bitis audiuturna, an marianda an bre*ior sic futura, omnino 1ncertum. Potos totius Imperia revolutio contingere, postum intria esseflorentissima at seinde

exitus miserandae duntaxat agitur calum attendit ad Princi's virtutem c.

j modi fit. Rhuera si is domitii pravis ictibus constanter uvi in Leminuti sie ut nullo motu pravo ab ea ne ad momentum deflectat , hoc inonabilis re fatens eonnabit coeb erga se fumor es voluntas: si virtus defciat nivatis ictib- , ilicitis desideritis animum is ea dilibahentibus. st sifila mim quidem in erat sed ad breve tempus vix perseterans, tum coeli moluntas consequenter eum a se repellet. Et quamvis caeli decretum seu motarias incerta Ap in nobis cognita, tamen bac caeli cum homine recipro via relatio omnino non errat aut fallituri et quare si Mis, ε Princeps, eum sermatum diu Imperium, uni conflanter maca virtuti et suscit. Confit mat haec deinde exemplis postremi Imperatoris I equem ob impietatem coelum a se repudiaverat, & assumpti in Imperium avi chim tam e de quo sic ait : Ne existimes, ἴ Princeps t ex prietato quodam se a coelo delatum Imperium, aut populi opem aut patrocinium ad eam rem Rege postulatum una racilicet avi tui minus fuit es pretas quae commoetis seu premi caeli J Imperatoris cor in voluntarem, totiusque populisola ejus virtute astram propensi a studia.

p. 2. g. I. su cum Magistrum consulit de amicitia , Conseritis res. pondit: Magna cum fide & benevolentia commoneto peccantem

di comiter astabiliterque dirigito in viam, a qua is aberravit : Quod si nihil effcere hic potes; tum quidem tu desiste prudens ne aiioquin importunitate tua ipse tibi sis dedecori . . ,. 1. ς--Confucii discipulus , aiebat: Sapientes per litterarum artiumque liberalium studia & exercitationes , sitas potissimum in exemplis ac institutis , monimentisque Priscorum sapientum , sibi

conciliant & associant amicos pcr ipsbs vero amicos mutuo sese ad uvant ad omnem virtutem & perrectionem animi. Idcirco scili cet sa- Duili so by Corale

353쪽

cet sapiens se his & illis dat operam, ut non tam ill ,quam

per illas sectetur virtutem. 1

PARS SEPTIMA

CN LU discipulus exquirit a Magistra suo modum gubernandi. Uucius respondit: Exemplis optimis virtutum fac praecas ct praeluceas subditis tuis , deinde per te ipse fac cures rem populi , ultro que venias in partem laboris publici. . F. 1. Discipulus Magistrum rogavit ut plura saggereret. ρ ρ eius mederi volens morbo discipuli, sic respondit : Non habeo ruod addam, serventur ista duo, sed constanter, absit pigritia, tae-ium, lassitudo. g. 3. Alius e discipulis ostini cum nomine, cum esset sub xl xi majori praesecto, minoris & ipse ditionis Praefectius ι exquisivit itcm mo dum gubernandi. semotius respondit: Primum fac habeas minores

praefectos , quorum olera ministerioque res perficias. Dissimula prudens & coodona mino a peccata. Evehe ad honores publicos , &admove gerendae Reipublicae viros spectatae virtutis F sapientiae rSic enim tibi tuisque praeclare consules. p. h. f. I. At enim, inquit , idem eum quomodo perspectas habebo sapientum hujuscemodi dotes, ut eos deinde evLham. Respondit Consuetus i Primum fac evehas ipie quos perspectos habueris , & unicum duntaxat, si tantum unicum noveris. Ipse Vero quos non habueris perspectos, num alii quoque ignorabunt illos, adeoque praeteribunt ac negligent s. a. Lim cum Regulo Regni I, mortuo suffectus erat Cho Prinaceps, avo nepos ; patre interim profugo contra fas & aequum nς glecto : Quin & armis deinde, cum reditum pararet , prohibito. Inter haec Confucius e Regno su forte rediit ad Regnum Guei , ubi

per id tempus Magistratum gerebat discipulus su tu; qui Magistrum

alloquens sic ait : Regni Guet Princeps jamdudum tenetur desiderio tui, & cupide expectat excepturus Magistrum ut fungare Magistratu. Hoc ergo si contigerit, aveo scire, ecquidnam tu Magister facturus sis primo locot . Duili Corale

354쪽

s. 3. Irusecius tespondit: Neutiquam violati debet lex & ordo , quo natura filium patri subjecit & adstrinxit. Iam Princeps tuus Che, quandoquidem neglecto patre patrioque jure , eum qui suus avus est , patrem vocet, quo scilicet speciosiori nomine possideat

necdum sibi debitam ditionem : Ego ante omnia tam foedae pertur bationi rem ordinis, laesaeque pietati mederi conarer; adeoque omnino reformarem nomen ipsius. . . ' f 2. p. r. F. i. su-lu verba Magistri non fatis malua expendens, quasi illa hic & nunc minus ad rem facerent, parum considerath, estne, inquit, hoc ita, ut ais Magister, ut mihi quidem vid ris , abes hic longe a vers. Quotium ista, quaeso , tam sirpervacanea nominis reformatio, quando sunt alia longh majoris momentiquae hoc statu rerum ac temporum poti se videntur tractanda γ,. 1. ficius tam praecipiti response suboffensiis, vah i inquit, quam rudis Ze agrestis es, mi aeui vir sapiens in iis quae necdum pro- bE percepit ceria haesitantis instar est ac iubdubitantis; nec teme re quod in mentem venit, effutit illicδ.

F. 3. Audi nune igitur quid paucis verbis significare voluerim i Si nomen ipsum Principis non sit rectum , nec ejusmodi, quod ei jure competat; adeoque si in ipsa quasi fronte hominis resplendeat

mendacium; tum profectb sermones ac mandata haudquaquam se cundis auribus animisque excipientur. Quod si sermo Principis non excipiatur secundis auribus & animis tum procul dubio publicae res di negotia nequaquam perficientur. f. . Quando autem res haerent & non perficiuntur; tum vincu,

tum illud secietatis humanae , officiorum scilicet ordo , mutuaque omnium concordia, haud vigebunt. Ordine illo & concordia non vigentibus; tum poenae ac supplicia non attingent scopum a legibus constitutum; Suppliciis hoc modo a legum scopo aberrantibus, tum populus infelix, incertus quid prosequatur aut fugiat, plane non habet , ubi tuto collocet pedes manusque. Porro tot ac tantorum m

Iorum caput & radix, est neglecta filii pietas, falso illo & jure &nomine personata.

f. s. Idcirco vir Princeps quod attinet ad nomen ipsius & com

pellationem procul dubio debet esse ejusmodi quod possit sine rubore ejusdem vel offendiculo subditorum proferri, sic ut vocetur filius, si filius est; nepos si nepos. Iam ubi sic proseretur nomen, feliciter procul dubio oc sine repugnantia subditorum poterunt resae negotia totius Regni procedere. Quocitca vir Princeps in suis verbis nihil habeat vel admittat, quod inane sit vel temerarium; de hoc quidem sufficiat, ut mtelligas ipse, quanti momenti sit ea, quam

initio exigebam : nominis commutatio.

355쪽

aetatis suae, rogavit doceri Agriculturam. Conserias respondit: Ego non sun instar veterani agricolae peritus artis rusticae t pertim consulito. Rursus itaque rogavit doceri rem hortensem. Confι ut responditi Ego non sum instar senioris hortulanis tu adi, M. consule quorum id munus est. l- s. i. - chi spe ilia Histratus egrediebatur ι egredientem cis Dei,s sic arguens, ut simul tamen hortaretur ad s.sceptum virtutis

iapientiaeque studium strenue prosequendum s. o te , inquit , plebeium de humilis animi virum i mi Dis g. Qui superiorem in Republica locum obtinent, si quidem

gaudeant exteriori simul & interiori compositione , tum quidem subditorum nullus erit, qui audeat non eos colere ac vereri. Rursus iidem superiores si saudeant aequitate de justitia ; tum subditorum nullus erit, qui audeat eisdem non omnibus in rebus morem gereia re. Denique superiores sit gaudeant fide , verbis factisque praestita, tum subditorum nullus erit, qui audeat non exerere vicissim synceram promptamque voluntatem. Haec autem sit ita se habuerint; tum quatuor regionum, id est, orbis universi, populi, fasciis inum Iutos gestabunt humeris infantulos suos , & ultro properantes turmatim adventabunt; adeoque nec agris cultores deerunt, nec cultoribus alimenta. Quorsum igitur applices animum agriculturae, qui tuum, aliorumque animum potes cxcoleres & sic vel maximε constitere ipsi etiam agriculturae Ne quis forte existimaret a Fbu pia Sisico contemni atriciaturam, quam uemo Hilosephorum etiam Sine um non magni ferit conatur bla laus Interpres noster Confucii respongian sic exponere, ut etiam conciatiare non tabitet cum exbartatione illa , qua olim Cheu cum Princeps agricultarum Imperatini Chim vam oujus erat panuus ac tutor, studi se commodame, uti referr- in Xu kim libro t. sub titulo Uu ye, Me est , non vacandum otio r Imprimis autem docet, quanti Reges sceredibeant, re Pam fodicite tueri ac fomene agriculturam laquam basim Imperii, sire tanquam elementum quoddam populi , quo is haud feιὰ, ae Afris aqua ius confirmetur. offert in hunc finem exempla prisoriam Regum Xun, yu, ven is 6-V m ,statrix ,fratri uesui ; qui cum PHIG-phia studio, studium agriculturae quondam mae xxerunt. id squod etiam ab Imperiati inserare mae aliense id es e Rura censuerunt, qai manus Regias sima ad ommus parum agri quotoms Perse i arabant, ex quo deinde liba ery minam in sacrificia , caelorum Imperatori serenda pet baatisr, isti Memcius testatur citos libros o tor-. Mamquam alia quoque tam rari exempli seircausa, ut sitiret usu i discerent Frincipes

duros colonorum μυωπι mi Mi labores: Auorum memoriam ut identidem refricaret Imperatorum unus amnum quoque jusserat in Palatio Aprilis di. Illam quoque praeter bai assen causam exercitanda ab Regibus agri-Dj0iii od by Cooste

356쪽

si; SCIENTIAE SI NICAE.

ciarare metemorat πι Cheu cum, ut modestia imprimis ac siismis mis η latifi m fractiun ex illa peierent: nec deliciis sese otio me dederent, acta, ι, qme Reipia litae silent se perata . t dii fis. p. I. C fucisu ait: Operose labore ac studio perdidicerit quispiam Odarum ter centum capita : Collatum si ierit eidem Reifp sicae gubernandae munus, nec is tamen res muneris sui perspei habeat, sicut si legatus eat ad quatuor partes imperii, non marte suo & ex tempore apta dare responsa ad quaesita Regulorum, ad quos mittitur ; huic homini quamvis multa multos rudio comparata, eccui tandem usui eruntὶ Inutilis lucubratio est, v in rebus nequeas factisque proferre. iii p. 2. g. a. onficius ait : Ipsa persona gubernantis alios si recta

ad omnem virtutem composita , etiamsi nullis utatur montiatis vel adhortationibus , ultro tamen ad omnem Virtutem ac lauiadem convertent, se iubditi, exemplo scilicet gubernatoris pertraisti: e contrario, ipsa persona si non sit recta , licet assiduis stimulis &adhortationibus utatur; tamen non sequentur subditi. Allicient enim verba; sed potentius avertent facta. . s. i. Cheu cu & Cam xo filiis Ven mam Regis, suae singulis obii

gerant dynastiae : Huic Regni Gun, illi Lu : quas cum praeclaris i sibus & exemplis stabili vivent; successorum deinde, temporumque yitio plurimum sane desciverant a primis illis institutis. Quod deplorans consucius, duorum, inquit, Regnorum & mei adminiuratio Germana est, sibique invicem perquam similis , olim scilicet di institutis optimis & alta pace: At nunc vitiis ac perturbationibus Germara item est.

F. 3. 6 fucius dicebat de Regni mei Praefecto Cum qu bu dicto,

qui sorte sua , vivebat contentui: bene placideque privatus degebat domi. Ubi primum quid habebat, protinus lectis ipse tacitus aiebat : Sat rei cumulatum est. Deinde vero cum perparum illi ecset, nihil minus dicebat : Satis rerum mihi praesto est. At ubi copia rerum denuo illi adfuit ; protinus dicebat: Sat rerum est mihi etiam ad splendorem. f. 4. p. I. f. r. fonsucius curru petebat Regnum Guri : Gen euejusdem discipulus agebat aurigam. g. L. Loci incolae cum forte confluerent turmatim Confutii spectandi gratias, exclamans consuetus, proh l inquit, quanta hic populi frequentia est s,. 3. Ad eam Vocem Genyeu, Magister, inquit, quandoquidem tanta sit fiequentia hominum , ecquid praeterea ei adderes 3 Renpondit adderem copiam rerum seu opulentiam moderatam.

f. . Ait rursum discipulus : Ubi jam rerum copia adesset, quid adderes praeterea 3 Respondet: Rectam institutionem.

f. I.

357쪽

LIBER TERTI Us. 93

s. s. Coni ius aiebat: Si quis esset a dynastis ac Regulis, qui

uteretur me, opera mea, & consilio, annua periodo mensium nec

amplius jam perfecissem aliquid, jamque pretium aliquod appareret operae meae , graviori bra saltem vitiis sublatis. Tribus vero pbst amnis, uti sperare ausim, jam foret res perfecta. p. 2. 3. I. conserius aetatis priscae citans proverbium ait: Instru chus probitate Princeps & administrans Regnum per se suique similes filios ac nepotes statio centum annorum equidem poterit comvertere & ad frugem reducere quamvis improbos & immanes; quin& abolere poenas ipsas mortisque supplicia; amore scilicet, & non terrore, continente in officio subditos. O quam vera fimi haec majorum nostrorun verba l3. α. 6 ucius ait: Quod si vero detur qui regat instructus rara virtute sapientiaque Princeps ; tum plane fiet ut, ubi essiuxerit tria sinta annorum spatium, jam deinde nativa virtus nulli non indita teliciter efforescat. f. s. p. I. 3. I. con ius ait: si quis recte instituat sitam ipsius persenam , in sulcipiendo Magistrata ecquid habebit negotii vel dissicultatis 3 Contra, si non possit rcche instituere suam ipsius persenam; quo pacto tandem reget initituetque alios g. 2. Gen su consiliarius Praesecti hominis turbulenti, forte veniebat ab aula ejusdem Praefecti . confutas alti Qui tam sero Respondet i Fuerunt ne sotia Regni publica. Confutius, verius, i quit, opinor, privata ipsius Praefecti negotia te tam diu detinuerunt. Si quidem enim tractata fuisset publica res , licet hoc loco & tempore non ego adhibear ad gerendam Rempublicam ; pro recepto tamen more, quo Magistratu jam destincti identidem consiliuntur, ego procul dubio ea de re pariter conlisitus siquid inaudivissem. Tacite suggillatur Praefectus, & qui huic a consiliis erat, discipulus , quod aliquid clam contra Regem molirentur. g. 3. Regni Lu Regulus undecimus Tim- cum dictus percontatur unicum vcibum, seu axioma brevissimum , quo possit erigi, seu ensorescere Regnum aliquod. Daturne hoc inquit. Conse usdit: Verbo nequit hujusmodi res sane magna & operosa ita facit determinari: conabor tamen brevibus complecti multa. p. 2. f. I. Vulgi proverbio dicitur : Agere Regem dissicile est, agere Ministrum Regis non est facile. f. L. Atqui si Rex probe intelligat quod agere Regem revera dissicile sit , eam procul dubio asseret curam & vigilantiam, qua dccoeli & sitorum gratiam & amorem mereatur & conservet. Nonne hic igitur utcumque determinatur in unico veluti verbo , id quo erigatur & essiorescat Regnum 33. 3. idem Regulus rursum ait: Unicum verbum quo pessumd

358쪽

94 SCIENTIAE SINICAE

tur Regnum, seu, quo explicetur id quod Regnis solet esse exitio,

daturne etiam illud λ Conisecius respondet: Verbo item, nequit, ejuta modi res, quae silmma malorum est , ita facile determinari. Vulgi proverbio dicitur : Ego non gaudeo, nec to agere Regem: quod

11 agam, tum certe vehementer opto obtemperari meis illis verbis

edictisque Regiis, atque neminem omnium mihi adversari. s. 4. subsumit : Si ergo haec imperantis verba bona sim de ad aequitatem, publicamque utilitatem accommodata, & quibus adeo nemo sit omnium qui adversetur; nonne revera praeclarum hoc erit, raraeque felicitatist Contra vero , si Verba imperantis non bona sint, nec cum aequitate & utilitate subditorum conjuncta, & tamen Iursus nemo sit omnium qui adversetur, qui arguat male imperan tem Principem ; non ne jam determinatum habcbis unico prope verabo id quod evertat Regnum s seu, quo contineatur cxitium regni. Etenim sicut malis non adversiari, pernicies Regnorum est ; sic non adversari bonis, eorumdem eli quies & firmamentum. f s. p. I. 3. I. In Regno oppidi xe Praesectus exquisivit modum recte gubernandi. f. L. Conficius respondit: Sic rege ut qui prope sunt, gaudeant; qui longius absimi, ultro adveniam.

g. 3. su hia discipulus, cum esset ditioni Muse in Regno G sitae Praefectus consuluit Magistrum de modo recte gubernandi. 6---

eius ait: duae cautiones tibi necessariae sitnt: prima, ne velis esse praeproperus ac praeceps, acriter & importune urgendo, ut, quod mandatum est, illico perficiatur. Altera , ut nolis attendere ad exigua parvique momenti lucra, seu emolumenta. Uolens enim accelerare omnia, & semper & ubique properare , tum certe non habebis perspectas res , ad quarum notitiam nonnisi lente perveniri selet. Iam si attenderis ad exilia quaedam lucra & commoda; tunc fiet ut maximae quaeque res & negotia, haud perficiantur. p. E. g. 4. MOdo memoratus oppidi Xe Praefectus alloquens Con fucium aiebat: Inter meos topulares inveniuntur homines, qui admodum simpliciter & recte procedunt. Ex. gr. cujuspiam pater al. teri forte ita flaratus fuerit suam ovem , & ecce filius sine ulla cunctatione & sine ullis ambagibus coram judice profert testimonium

contra patrem.

g. 2. Conficius ait: Meorum quidem popularium simplices ac recti, haud paulo diversi sunt ab istis. Pater enim, si quid forte gravius peccatum est a filio, vel ideo quia filius est , rem occulit : FLlius item, si quid forte peccatum est a Patre , multo etiam magis . quia Pater est, rem occulit, celatque alios, judicem imprimis, & ut mihi quidem videtur, simplicitas quaedam de rectitudo existit etiam in hoc ipsb patris filiique occultandi studio.

359쪽

LIBER TERTIUS.

mue PhiἷfφHi sententiam confirmat Sie Interpres exempsi Lapientis Xun , qui deinde fuit quintus Imperator Sinarum e cum enim pater uissu forte commisisset homicidium s sius filius clam subiatum in humeros ad mans inque littus deportatum , severi judicii, capit que pe-3. 3. Fan-cina quaesivit ex Magistro modum acquirendae verae vi tutis. respondit: : Studium illius nullo non loco & tem pore est nexessarium : Si degis privatus , decorum & gravitatem constanter fac serves. Si admovenda manus est cuipiam operi ne gotiove publico; sedulo, maturer, sedate te geras. Agenti cum ho minibus fides atque veritas cordi sit. Quamvis autem perrexeris ad gentes barbaras & incultas; non licci tamen ves unico temporis

momento haec abjicere, quae dixi, studia virtutis. f. 7. p. i. 3. I. su cum quaesii Vir dicCnS : quo pacto quispiam pol

mi evadere, meritoque dicI Vir eximius ac primarius Confiutius respondit : qui in rebus actionibusque personae suae propriis verecundus est, sic ut primam quoque spec1em turpitudinis & iniquitatis vereatur ae horreat. Item quia Principe suo legatus ad quatuor Imperii partes negligentia vel imprudentia sua non dedecorat Principis sui legationem, seu negotia cum Regulis pertractanda ι poteritas dici Vir eximius ac primarius. Vg. L. Diles pulus ait: Liceat mihi denub percontari, ab huiusmo di hominum supra vulgus eminentium ordine, quinam secundi sint rcin ejus respondet : Secundi sunt ii , qui a propinquis & consan guineis suis jure & merito censentur α praedicantur obedientes Item, qui a siuis popularibus ceni Entur & praedicantur observantes

natu majorum.

3. 3. Ait discipulus : Liceat mihi denub percontari. Ab his ipsis

ecqui rursus secundi sunt. Rei pondet Confucius : qui in sermonibus suis obfirmatum adferunt animum ad Veritatem; tametsi parum acu te discernant inter verum & falsium. Item, qui in rebus Lis &actio nibus omnibus obfirmatum adferunt animum ad perficiendum opus susceptum. Hujuscemodi duriusculi & pervicacis nc scio cujus con stantiae homines, quam modicae facultatis & ingenii senti Attamen nonne etiam postini censeri secundi ab istis : maxime cum nemini

plerumque sint damno; & dum sibi unis vacant, aliquid etiam quod

tuam laudem mereatur , habeant. Ig. 4. sucum rursus interrogat e qui hoc tempore admoti sunt

gerendae Reipublicae, cujusmodi sunt plerique judicio tuo Magister

cinsuetus respondet : Eheu l exiguae ficultatis & capacitatis, & pla ne ad instar vasculorum Teu & Siao homines sunt : quomodo mereantur esse in aliquo numero vel pretio p. a. g. r. Conficius ait Ego si non inveniam, qui mediam vir-Diuiti Cooste

360쪽

ss' SCIENTIAE SI NICAE

turis viam teneant, ut propagem illam , communicemque cum plurimis Opera ipsorum: tum quidem necesse erit cum duplici hominum genere communicare , scilicet cum iis qui celsas quidem cogitationes hinent, sed nihil perficiunt. Item, cum iis, quibus celis cogit tiones desunt quidem, adest tamen robur & constantia in eo quod semel susceperunt illi namque nativa sea animositate illa impulsi feliciter poterunt progredi, de sumere exempla ac normam ab alistius provectis; hi xaero saltem habent a quibus sibi sedulo cavent,& quae non facile ac temere admittunt, α sic tam hi quam illi facile poterunt ad medium reduci. f 8. p. a. g. i. semiserius ait: Apud meridionales homines datur tritum sermone proverbium quo dicitur : Homo qui non habet

Constantiam, non potest exercitare artem vel divinatoriam vel me dicam. Laudo proboque. f. h. Conhrinat autem hoc proverbium authoritate Principis

chm.cum in commentariis suis in librum mutationum , ad figuram 31 cui titulus Him , id est , constantia , ubi sic ait: Quisquis non perpetuat & constanter excolit stram virtutem , aliquando sibi accer 1et probrum & dedecus. In quem rursiis locum 1 cribens conficius sic ait: quisquis non constanter exercet suam virtutem, non habet

quidquam ad quod vel utilis vel idoneus sit.

3. 3. Ingemiscens hic Conficius : Proh dolori inquit, non exqui runt neque expendunt coeci mortales hanc veritatem. Actum est fg. 4. C cius ait : Vir probus ac sapiens, quantum fas & ratio sinit, concordat cum omnibus, sic tamen ut non sit unum quid de idem cum promiscua hominum turba : contra improbus di insipiens delectu nullo unum quid idemque se facit cum omnibus; & tamen cum nemine concordat, quatenus fas & ratio praescribit. f. s. ' cum quaerit dicens : Si populares omnes gaudeant quopiam , quid tibi videbitur Coinucius respondet: Necdum id sumcit, ut certi quid de virtute ipsius sapientiaque statuatur. At si popula res omnes oderunt quempiam, quid de illo tibi videbitur Uis. eius ait: Hoc quoque necdum sussicit. Longe melius est tutiusque

si popularium probissimi quique gaudeant illo , & si eorumdum

improbissimi quique oderint illum. De hoc ausim ego tuto assirm re virum esse probum & sapientem. p. h. 3. I. Confucius ait: Viro sapienti facile est quidem servire ,& jussa quaelibet imperantis exequi : At difficile est lane eidem prae

bere oblectamentum. Etenim ii offeras oblectamentum ipsi non consentaneum honestan & rationi, non admittit oblectamentum. Agendo vero de ipso ut est imperans aliis, semper utique metitur viares & facultates eorum, quibus quid imperat. Stulto contra dissicile est servire; at perquam facile praebere oblectamenta : quippe si demulces

SEARCH

MENU NAVIGATION