장음표시 사용
51쪽
ra Hippolyti Capilupii, Episcopi Fanensis, tunc apud
'Venetos Nuntium Apostolicum agentis , egregii viri, Herculique apprime cari, allatae ad Scipionem sunt postremae illae, quae depforatam Herculis vitam afferebant e quibus tandem motus Scipio , per dispositos equos summa celeritate Tridentum contendit: jamque , Veronam praetervectus, ad eum Vix locum pervenerat , quo in loco duae coeunt viae, altera Mantuam, altera Veronam e Tridentinis alpibus serens: nec dum aliquid comperti de Herculis vita, aut morte habebat; cum ecce eminus primo faces accensae , cruce interis posita, mox atrata lectica sese illius oculis objecere . Tum vero quin Hercules obiisset minime dubitavit: sed tamen propior factus ex eorum aspectu, qui pompam ducebant, erant quippe omnes ex Cardinalis familiaribus rem apertius cognovit . Ita factum est, ut ipsum Herculis cadaver, quod Mantuam deportabatur. , Scipioni primus mortis nuntius fuerit ; ex quo miserabili, et luctuoso occursu quantum ipse stuporis primo, deinde moeroris conceperit, exprimi non facile potest ΤΑ . Cum vero mutandi equi causa Volarum usque, qui pagus, in ipsis Alpium faucibus situs, non longe aberat, fuisset progressus , ibi a Caesare Malfictae Principe, qui sibi patrui corpus in itinere
comitandum , et custodiendum Susceperat, per nun-
52쪽
tium rogatur, ut una secum Mantuam divertate cui libens Scipio obtemperavit ; neque enim erat, cur Tridentum porro contenderet, nisi sorte voluisset alterius Legati morti interesse , quae accidit quinto- decimo post Herculis excessum die. Fuit is Hieronymus Seripandus, ex Eremitana Sancti Augustini familia , vir doctissimus, et summa benevolentia Mantuano conjunctus: in quorum postea locum a Pio su secti sunt Ioannes Moronus, et Bernardus Navagcrius Cardinales, qui sub exitum ejus anni cum caeteri S Sacrae illi Synodo finem, Deo adspirante, impoSuerunt. Mantuam igitur, converso itinere , profectus Scipio , quae Tridenti novissime acta suerant, cognoscit s nimbrum Herculem, ipso obitus die, propinquorum, quorum
casu quodam magnum numerum eo tempore peneS Se
habuit, ac quorundam etiam familiarium precibus adductum, novum condidisse testamentum I in eoque, praeter alia multa ab ipso mutata, nonnihil eorum , quae antea Scipioni legaverat, detraxisse e quod tamen ipse aequissimo animo tulit, cum certo sciret, id non amoris erga se remissione , sed nimia eorum, qui aderant, importunitate accidisse . Id vero ex re
ipsa intelligi facile potest : nam quod decem millium
aureorum summam , quam ei in priori testamento decreverat, ad sex millium tantum redigi, eamque
53쪽
nonnisi ex fructibus proventuum, quos in Hispania habebat , exigi ab eo posse voluerit, id familiarium opera factum esse nemo non sensit e qui, cum sua legata legato Scipionis,ut quantitate inferiora, sic ordine posteriora intelligerent, veriti, ne minor pecuniarum Suppeteret copia, quam quae tot vel munifici, vel grati animi officiis cxplendis foret satis , ad eum, quem diximus, modum sibi, alterius damno, con Suluerunt . Quod vero praedium quoddam, libere antea relictum, postea, decedente Scipione, ad Friderici Ma se ii Comitis filios transferri mandaverit, quis ambigat,id praesentis ipsius Friderici precibus datum qui cum ex Isabella Herculis filia tres sustulisset liberos, aliquid illis in matris gratiam dari postulaverit: cumque nihil jam amplius , quod daretur , Supere S Set, bonis omnibus inter fratrum filios distributis, in
absentem denique factam esse conjurationem In caeteris ad Scipionem pertinentibus prius testamentum confirmatum est: quanquam ne horum quidem possessioncm adire potuit Scipio , nisi post longam juris disceptationem : obsistente illi maxime Ioan. Iacobo Parisio Calabro, qui olim philosophiam Patavii
publice professus , cum se Romam postea transtulis-Set, Mantuam inde missus, Francisci Cardinalis ibidem hereditatis negotium procurabat. Cur autem tam mul-
54쪽
3 3 ti eodem tempore, cx cadem cognatione, Tridenti exi Sterent, ea fuit causa , quod Guillelinus Dux hone-Sti S Sima, ac numerosa stipatus caterva Mantua discesserat , ut Ferdinandum Imperatorem Oeniponte tunc agentem oscii causa inviseret : cum vero Tridentum, qua neces Sario iter erat faciendum, pervenisset,
Herculem ibi aegrotantem invenit : quamobrem sibi non progrediendum ratus , donec quem exitum habiturus esset morbus videret, Substitit, rei eventum expectans . Mortuo vero Hercule, Germanica prosectione in aliud tempus dilata , Mantuam extemplo revertit. In ea urbe coactus est Scipio aliquot menses tran- Sigere , quo rebus suis domesticis consul cret: quibus compositis, Patavium denuo se contulit, eandem prorsus vitae , ac studiorum rationem Sequutus, quam,
vivente Hercule, inierat . illud unum proprio effecit consilio, quod cum philosophiae studiis, quibus solis ad illum usque diem operam dederat, Sacrae theologiae studia conjunxit, tum quod hominem ecclesiasticum ea maxime decere intelligeret , tum etiam quod sibi Patavio discedendum non putaret absque doctoris insignibus . In utrisque autem praecipuo deinceps usus est praeceptore Friderico Pendasio Mantuano et cujus etsi potissima laus in peripatetica disciplina apud omnes magnopere inclaruerat,ad Sum
55쪽
mam tamen in philosophiae studiis praestantiam eximiam quandam theologiae quoque sibi adjunxerat cognitionem . Id cum alias, tum praesertim in sacra Tridentinae Synodi celebritate perspectum est: quo in loco et peracutas ipsius, et pias de rebus altissimis disputationes , quas Herculis Cardinalis jussu publice habuerat, mirifice commendari, atque adeo in caelum ferri ab plurimis audiverat Scipio: ex eoque illius ingenium ita admiratus erat , ut non multo post Marino Caballo V. C. ac Patavini gymnasii
moderatori auctor fieret hominis arcessendi, atque amplissimo interpretandi munere cohonestandi. Quoniam vero humaniores,quas vocant, litteras non idcirco sibi omnino deserendas existimabat, commodissimum statuit privatam Academiam instituere , in qua non sibi solum, sed aliis plerisque daretur facultas , tum stili exercendi, tum quae did, cerant, ex moralibus praesertim, interpretandi, tum denique aliquid et soluta, et metrica oratione Scribendi . Itaque ad eam rem ex omni studiosae juventutis multitudine,accitis viritim, ac selectis iis, qui ingenii acumine , atque elegantia praecellere visi sunt, brevi effecit, ut viginti nobiles adolescentes, quorum postea numerus in dies valde auctus est, sua in
eam rem darent nomina, seque iisdem legibus ob-
56쪽
stringi paterentur. Praecipuum Academicorum institutum illud erat, ut singulis hebdomadis ad Scipionem bis convenirent ; die dominico , itemque eo, qui per hebdomadam gymnasii professoribus ad animi
remissionem dari consuevit. Ibi ab uno ex Academi- Cis , cui aut sors , aut Academiae praefectus id muneris injunxisset, vel aliqua habebatur oratio , ut in creandis magistratibus , quod tertio quoque fiebat mense, vel aliquid more doctorum e sugge Stu explicabatur , eo idiomate , et iis de rebus, quae dicenti cuique maxime placuissent ; dummodo ab iis disputationibus abstineret, quae Vel quidpiam obscoeni, maledicive continerent, vel in scholis ab aliis tradi
Solerent . Peractis iis, quae ad graviora pertinerent studia , si qua carmina Latino , aut Etrusco sermone conscripta in arculam quandam ad hoc ipsum majori cathedrae appositam injecta fuerant, extrahebantur, et elata voce ab eo, qui Academiae erat a secretis, censorum tamen permissu, recitabantur . Quae res, uti auditores, qui ferme aderant frequentissimi, non mediocriter oblectabat, sic tandem aliquod sui monumentum posteris relinquendi universae Academiae occasionem praebuit. Cum enim id aliquando in consultationem venisset, viderenturque orationes, aliae quae
tractationes ab Academicis habitac diligentiorem, at-
57쪽
que exactiorem postulare censuram, quam, quae brevi temporis spatio adhiberi posset; statuerunt, edendas esse poeticas tantum lucubrationes , ex iisque non Latinas, sed quae Tusco sermone constabant. Itaque, selectis paucis quibusdam, ea quam emendatissime typis cudenda curarunt. Extat libellus sub hoc titulo : Academicorum Aetherorum Carmina : in quo
licet nonnulla perlegere , quae Scipio ipse juvenis conscripsit . Is quidem ad illud usque tempus, quoad aetatis calorem ardentior quidam pulchri sensus accessit, poeticis rebus mirifice addictus fuit: quanquam idem, ut Patavio discessit,vix dici potest, quam alienus ab iisdem suerit: sic prorsus , ut quamvis interdum vel rogatu amicorum, Vel Suapte Sponte conatus sit aliquam animi sui sententiam Versu exprimere, nunquam tamen , aut perraro id assequi commode potuerit . Neque vero Aetherorum Academiae illud tantum extat Vestigium , sed ex nonnullis etiam cruditorum virorum libris Academiae ipsi dicatis licet existimare quam celebris praestantium adole Scentum coetus ille fuerit. At haec aliquanto poSt acta Sunt. is εs Iam biennium ab Herculis morte effluxerat, cum Scipioni nihil minus tum cogitanti occasio oblata est aliquam G crinaniae partem, praecipuam illam tamen, utpote quae ipsius Caesaris sedes esset,perlustrandi.
58쪽
Huius itineris etsi potissimam eam prae se tulit causam, ut Maximilianum Caesarem, qui superiore anno Ferdinando patri vita functo successerat obsequii gratia inviseret; potior ea tamen fuit, ut negotium, quod sibi, et fratribus cum Vespasiano patruele intercedebat , ad Caesarem deferret. Siquidem post Herculis obitum res eo devenerat, ut Vespasianus ad litem , quam diximus, de finibus Comessa dii, alteram longe graviorem addere festinaret, qua non SO-lum pagus universus, sed omnia insuper oppida, quae vel ipsi fratres , vel Fridericus patruus jure haereditario possiderent, in controversiam vocabantur . Id se facere Vespasianus profitebatur nullam aliam ob cau-Sam , quam quod iniquo ferret animo, Aemiliam illorum matrem, quam penes erat rerum administratio, parem sibi omnibus in rebus esse velle et quae vicissim alias non leves privatae cum eo simultatis causas afferebat. Quare magno utrinque Odio res agi coeperat: cum Scipio a matre accersitus longius enim aberat maior natu Pyrrhus, paucis ante annis Cardinalis
Mantuani opera conditionibus honestissimis in Cosmi Florentiae Ducis clientelam acceptus, Germanicam prosectionem suscipere jussus est. Ad quam dum ille se lubens accingit, Fridericus patruus motum hunc ad se quoque pertinere non obscure intelligens, itine-
59쪽
ris socium se illi adjunxit. Quo aegre adsumpto, neque enim ipsorum ingenia conveniebant Augusto
mense iter ambo sunt ingressi. Cum Oenipontem totius Tyrolis Comitatus metropolim venissent, ab Sente
Ferdinando Archi duce, qui eo tempore Maximiliani fratris in regno Bohemiae Uicarium agebat, salutati Sejusdem sororibus , quae aderant quinque, quarum duae Barbara, et Ioanna jam per nuntios ibi tum agentes , Alsonso illa Ferrariae Duci, haec Francisco Florentiae Principi,desponsae suerant, emptum naVigium Conscenderunt ue ac secundo flumine Oeno in Danubium ad Pataviam delati, quinto die Viennam Austriae pervenerunt: unde eodem ipso die Al sensus Ferrariensium Dux, qui et ipse ossicii causa ad Caesarem accesserat, rediturus in Italiam , in viam se dederat. Cognito eorum adventu, Caesar non modo diem illis indixit, quo die adiri vellet, sed hoc etiam eos honore prosequutus est, ut aditum illis statim patere
jusserit ad proximum intimo cubiculum, quo perpauci, ni aliquo insigni honore, aut curatione praesulgeant, admitti solent: ii ad constitutum diem Caesarem adierunt , ab eoque , quae ipsius erat singularis, atque incomparabilis humanitas , perbenigne excepti sunt. Neque vero primo illo , vel altero congressu ullum ii de rebus suis verbum secere: et diutius sortasse facere
60쪽
distulissent, ne eam praecipue ob causam advenisse viderentur, nisi ipse Caesar eos ad ejusmodi colloquium quasi manu traxisset. Cum enim quodam die paullo ante coenam, dimisso Senatu, lateriore cubiculo egressus, in proximo, ubi complures ProCeres , atque in iis Fridericus , et Scipio aderant, constitisset ; omnibus tunc posthabitis , duos tantum
ad se GonZagas vocavit: paucaque cum Friderico loquutus de podagrae morbo, quo uterque non mediocriter laborare consueverat , ad Scipionem deinde converSus, communiter ambos interrogavit , num ipsis aliqua in re opera, ac patrocinio suo opus eSSet Tum Scipio insperatam occasionem cupide arripiens, quaecumque prius animo conceperat de communi eorum statu longa , ac diligenti oratione persequutus est. Quibus omnibus Caesar tam facilem , ac benevolum se auditorem praebuit, ut, nec attentio maior, nec evidentior miserentis illorum animi significatio desiderari posset. Itaque in eam Sententiam responso dato , ut bono eos animo juberet es- Se , a Seque omnia , quae , salva justitia, fieri possent , facile expectare ; commentarium postulavit, qui totius causae capita contineret: quem Scipio cum postridie attulisset, Caesar,multis praesentibus, illum