Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

dum mortalem degunt vitam in terris , numquam satis connitum ac perspectum habere possunt . Nihil enim in Dei lege aliud continetur, nihil in Sacris litteris iubetur aliua quam charitas . Ex eo , quod quidam olim legis Doctor, post datum a Christo responsum Matth. XXII. 3. VII. Marc.

VII. n. 8. dicere non dubitavit , charitatem unam holocaustis ac sacrificiis omnibus longe praestare, intellexisse eum aperte patet, Omnem illum , quem Iudaei in Deum conferebant , externum cultum, nequaquam sum cere ad acceptam ab eodem Deo legem implendam . Quod enim Deo debemus , amor est . Quae olim sacrificia , atque holocausta offerre debebat Hebraeus populus , ab hoc amore proficisce-hantur, et erant quaedam veluti signa, quibus declarabant, sese Deum , ut par est, omnibus terrae bonis anteponere; quae quidem bona per diversas, quas illi offerebant, hostias mirifice exprimebantur ; sed una quidem erat charitas , qua praediti possent Deo placere . Hoc in uno mandato , quodam Veluti centro , ubi con- . sistat, ac sonte, ex quo omnis effluat Christiana pietas , totam D. Ρaulus, quantumvis late pateat, positam esse legem docet. Plenitudo legis dilectio, ait ad Rom. XIII. Io. Neci vero tantum charitatem totius finem ac plenitudinem legis esse ostendit, sed praeterea hanc unam esse , ad quam suum veluti ad lantem ceterae omnes christianae virtutes re ferantur. Lucri namque Contemptus , humilitas , patientia, lenitas, atque humanitas , constantia ; ceterae denique omnes , quas in Evangelio sequi iubemur, virtutes nil aliud re ipsa sunt , nisi diversa charitatis opera , diversique eius generalis virtutis motus . At cum variis peculiarium. virtutum ossiciis , in eum unice finem , ut Deo placeant , charitas sese applicet, variis idcirco patientiae, lenitatis, fortitudinis , temperantiae , ceterisque aliarum virtutum nominibus appellatur. Charitas patiens est, benigna est etc. D. Ρaulus I. asi Corintios I 3. Hanc D. Pauli doctrinam veluti regulam secutus Augustinus nullam prorsus , charitate sublata, virtutem esse Ostendit , aut Singularum , ut recties dicam , virtutum officia in eo unice verti , ut Deum maxime diligentes , a C caeteris omnibus posthabitis eum unum summum Uidelicet bonum inquiramus , nihilque tanti habeamus , quam

assidue eiusdem honori gloriaeque inservire. Quamquam et in

192쪽

Isset in hac vita virtus non est, nisi diligere, quod diIigem

dum est . Id eligere prudentia est. Nisiis inde averti molestiis , fortitudo est. Nussis illecebris, temperantia est; nulla superbia iustitia est. Ed autem eligamus, quod Pt ικ-cipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus 8 Hoc Deus est, cui si diligendo aliquid υel praeponimus , rael aequamus, nos ipsos diligere nescimus S. August. Epist. sa. Nihil enim aliud prudentia est, nisi vigilans quaedam , ac solers charitas, quae quid cuique faciendum, ut Deo quem diligit placere mereatur, quidqtie fugiendum sit, ne forte in Dei offensam incidat, recto adhibito iudicio , pervidet, a dignoscit. Quid vero est aliud iustitia , quam idem ille Dei

amor, quo nos aeternae inhaerentes iustitiae legibus omnipotenti Deo cum ceteris omnibus subiicimur Τ Temperantia vero in hoc pariter amore posita est, qui Sese totum atque ab omni prorsus labe integrum Deo servat, additque animo vires, ut Voluptatum obsistat illecebris, quibus verendum esset maxime, ne eius sinetitas atquς integritas vitiaretur.

Ipsa demum fortitudo nil ait est aliud, nisi eadem illa charitas , qua erigimur, ac confirmamur ad perserendam fortiter malorum vim, quae nos hoc praesidio carentes a summo illo, cui perpetuum cupimus adhaerere, bono facile abis alienare, atque avertere possent. Ideoque virtutes illae , quas falso ethnicis inesse putarunt quamplurimi , cum charitate prorSus vacent, peccatorum potius nomen habent quam virtutum; nec profecto nos, ubi idem iiIe Gentium Doctor ait Lib. I. de Doctr. Christ. cap. XLII., vere nosmetipsos diligimus, ad eumque summum veluti bonum ducimur , a quo ea omnia, quae nobis insunt bona , quaeque ipsi tum valde amamus, prosecta sunt; amor enim, quo nosmetipsos, proXimosque prosequimur ad ipsius Dei amorem individuum veluti punctum, quod omnes potissimum hominis cogitationes , ac studia spectare debeant, est nobis

unice referendus .

Cum omnis sit igitur in charitate potissimum Christianorum sita iustitia, iure quidem meritoque hoc erit nomine appellanda eorum Fidelium societas, qui istius Virtutis studio incensi , atque inflammati, ut sese in diversis eiusdem officiis exerceant, sancto sub legitimis pastoribus foedere

consociari volent . Atque ut id quaerere supersedeam , qua de Cauru Potissimum veteres illi congregationum, Sodalitiorumque Insti

193쪽

I 89

tutores eorum praeter modum numerum auxerint, in eo sane

Dei simul in nos providentiam , ac misericordiam debemus agnoscere, quod pientissimo principi eam mentem dedit, ut ea funditus tolleret , ac deleret. Qui vis enim prudens modo , nullaque animi perturbatione impeditus iudex facile

consentiet, quam ea nullam non modo utilitatem , sed ma gnam quoque sine utilitate impensam afferrent. ne vel detrimento ea fuisse dicam, fovendisque etiam familiarum dissensionibus atque discordiis inservisse . Quin vero gravissima illa vobis commemorem , quae saepe sub falsa pietatis specie in sacris hisce conventiculis excitata in totam deinde Christianam Remp. fluxerunt incommoda , maximamque Religioni perniciem attulerunt, id tantum meminisse vos oportet, alias quoque eum , cuius in manu est Reipublicae gubernaculum, eiusdem bono ac tranquillitati consulendi studio ad haec tollenda convertisse animum collegi a s sed quae tunc latae fuerunt leges , ceteraque vel sapienter instituta, seu temporum id pravitate, sive ex eo potius, quod nonnullae, quae Christianorum societati magno quidem usui futurae erant, constitutiones desiderarentur, quarum defectui aliquo modo occurrendi nemini adhuc cura fuerat, sive ex utraque simul hausa acciderit, nullam prorsus vim habuisse. Gravissimis autem muneribus populos edocendi, sacris mysteriis debitum honorem cultumque tribuendi Christianae adversus viventes charitatis, religiosaeque in defunctos pietatis officia exercendi ; quibus muneribus aliqua ex parte nonnullae earum, quae sublatae sunt, societatum multis olim

variisque modis diversis in regionibus fungebantur; meliori quidem , sanctaeque illi , quam profitemur , religionis magis

Convenienti ratione per ea , quae nuper Provisa Sunt, petaque illud potissimum, quod sapientissimo institutum consilio Charitatis Sodalitium vulgo dicitur, consultum est. Ab hoc vero excludendus est prorsus nemo . Non enim varia personarum genera atque habitus , non regkinuin longinquitas , non dim cultas sermonum, non ipsa stemum graduum, morumque distantia, legitimam, ut quis ab hac,

quae non minus, quam univergus terrarum orbis patet societate arceatur, afferre causam poterit.

Ex ludaeis olim quamplurimi eos tantum proXimi nomine intelligendos esse existimabant, qui suae nationis λ- rent eamdemque colerent religionem ; ceteros namque P

pulos

194쪽

19 pulos exteras gentes esse, nullaque sibi societate coniunctas arbitrabantur; sed post novam constitutam a Christo legem, datumque simul Doctori , qui cum audisset illius infelicis hominis parabolam, quem semianimum latrones reliquerant, Samaritani charitate ni magnopere commendavit, ab eodem Christo responsum : Et tu fac similiter ; hoo proximi nomen universos homines complectitur. Unum namque omnes agnoscimus Creatorem , unam eamque maXimam, cuiuSipse Pater Deus ess, familiam constituimus. Omnis praeterea in nostris impressam animis ipsius Dei imaginem ac quoddam veluti signum gerimus , quod cum ab aeterna, Stymm que sit ratione prosectum illiusque participes nos effecerit, eam inter nos constituit societatem , quam sane tollere ac disrumpere nens sit. Una eademque omnes felicitas manet; unus idemque nos redemit, ac suum pro nobis omnibus sanguinem Christus effudit; at sicuti neminem unum , dum in terris vivit ab eorum , qui per Christum redempti Sunt, numero exceptum habere possumus , Sic quoque nemini denegare nostrum amorem nobis licet. Cum tamen homines multis obstringantur inter se vinculis , nullo quidem sanctius aut firmius coniunguntur, quam una eademque Christi religione ; ergo cum ad huius regulam ordinata Sit ipsa Charitas, tum nemo neget maiores , minoreSve esse pro tempore, locorumque ratione societatis hominum gradus , quibus ut quisque propius nos attingit, ita in eum beneficiorum plurimum conferamus oportet; quod tamen ita accipiendum est, ut charitas nullo umquam intermissa tem PDre

universos homines complecti intelligatur. In hunc unice finem charitatis instituitur a nobis sodalitium , quod in uni-Versa quidem Dioecesi, ac late sumpta una tantum haberi poterit , etsi in diversis eiusdem Dioeceseos partibus Propriis quibusdam , ac praecipuis distinguatur muneribus , a singulis Ρaroeciarum pastoribus decernendis iuxta ea, quia a pRIN cIPE NosΤRO S. XXXI. edicti de pistoriensibus, ac Pratensibus paroeciis XII. Kal. Aug. I 83. et num. XX. alterius , quod XI. Kal. Aug. eiusdem anni datum est , servanda praecipiuntur. Cum igitur de hac re certum firmumque aliquid statuere velimus, iis etiam , quae Per nonnullos sui muneris explendi studiosos Ρarochos edo Cti fuimus, opportune utentes, ea, quae sequuntur, mandamu Satque praecipimus.

195쪽

cONSTITUTIONES IN CHARITATIS SODALITIO

Fidelium sancto foedere iunctorum , ut sese mutuo ad

opera Christianae pietatis eXcitent, conventus nullo non tempore Dei Ecclesia plurimum commendavit. Militares quaedam, quae vuIgo Gildonie , aut Gildie dicuntur Societates , quaeque post eversum barbarorum incursione imperium in eum praecipue finem institutae fuerant, ut tuendae urbi PraeSto essent, piis incensisque Charitatis studio Fidelibus ut in unum idemque corpus ad ineundum adversus communem hostem certamen convenirent, maximo fuisse inculamento videri possunt. Ac sicuti ipsis quoque ethnicorum populis suae omnibus societates, aut collegia erant, in quiabus sacra peracturi conveniebant, ita a IX. usque Ecclesiae

saeculo quaedam Sodalitia passim occurrunt ob id praecipue condita, ut in sublevando ex Divini ipsius Magistri , et Capitis nostri mandato piis, ac benignis operibus proxu

mo verSarentur.

Sed cum nihil sit ab hominibus tam pie sancteque institutum , in quod aliquid vitii aliquando non irrepat, quo peris

turbatum ab illo, quem unice spectare deberet, scopo deflectat prorsus atque aberret; ideo necesse fuit Veteres omnes societates , ac sodalitia tollere, eosque, qui singulis in Paroeciis instituuntur, coniunctorum uno charitatis studio Fidelium conventus reformare nonnullis Statutis regulis, qui bus instructi, seseque omnes unum veluti corpus habentes act exercenda Christianae pietatis opera ea, qua decet, mente studioque accedant. Sacer autem iste conventus ab ipsa Charitate nomen sumet; cum enim ceterarum omnium virtutum una sit fu clamentum charitas , ab eaque omnes sua Veluti radice proficit Scantur , per eam denique nostra a reliquis distinguatur religio , ea sane, quae exercenda praescribimus, pietatis ossi Cia, eadem suadente potissimum, et duce virtute, perfici debent. Cum vero charitatem, aut Dei amorem nulla pro sus ratione integrum servare' possimus , nisi 'per bona Opaera quae quidem omnia ab ea profluunt , per eamque

potiSSimum perficiuntur, singulis idcirco fratribus , ut intibao vitae , quam nemini nisi per charitatem assequi

196쪽

IIeet '' adscribi mereantur, hoc unice solvendum VeeU-

gal erit ut sese eo , quo veros Christi fideles omnia agere par est, Christianae pietatis studio, atque ad normam eorum , quae Sequentibus regulis praescribuntur, in usa emissis operibus eXerceant.

De sodalitii Praeside ac Moderatore. Hoc Vero sodalitium, quo ad universam Dioecesim attdinet , uni Suberit Episcopo , eumque principem, et caP- agnoscet; in Singulis autem Paroeciis singuli Oraeerunt; ad eos pertinebit universa charitatis officia Praescribere, suisque parochis, aut honestis aliis , ac boniS Vi in consilium adhibitis decernere, quod cuique munus e plendum erit, Sic tamen modorate , . ut res culuSque p0Stu lare videbitur . . Ea vero officia tabellae inscripta proponantur, quam sIngu lir annis renovari aliquando, foribusque Ecclesiae afngi manaamus. Ut Vero Fratrum ad ea exequenda munera, eorum imposita fuerint, magis magisque in dies incendamuanimi, Parochis, aut Parochorum adiutoribus danda erit opera, ut et ipsi quoad fieri possit, invisendis praecipue us, qui carceribus detinentur, larendisque aegrotiS ad 'pitia, quo em Semper comitabuntur , una cum iisdem tr tribus adlaborent. ' .

Episcopi autem munus erit omni studio , ac diligentia eo praecipue incumbere , ut Christianae spiritus Charaatigin omnium animis insit, ac vigeat

De Fratrum delectu ac numero.

Quamvis autem a Christianae charitatis. actibus e reendis nullus umquam prohibendus sit Fidelis , tamen a e omnia tollenda , quae perturbationis aliquid afferre Va-,caVendumque, ne desit, ubi necesse fuerit, qui ad eosdem

operam Suam conferat, parochus una, cum addictis sua

Paroeciae Ρresbyteris , aut si eorum nulli sint,tem , ae bonis eiusdem Paroeciae viris consultis tot ad illus

197쪽

I 'Isodalitium sorores, fratresque deliget, quot diversis eiusdem

Implendis muneribus sufficiant. Eorum Vero, ex quibus universum constabit Sodal tium , nullus erit certus statusque numerus, sed maior in inorve praescribi debebit, prout cuiusque paroeciae amplitudo postulare videbitur. Illud tamen ubique fero sorvari volumus, ne aut pauciores, quam quadraginta sint, aut plures , quam Centum . Ut voro in Fratrum numerum eligi quis possit, illud necessario requiretur , ut quintum Supra vigesimum viri, mulieres vero quadragesimum aetatis Suae annum attigerint. Electuri autem illos Parochi non quem quisque gradum obtineat, quam facultatibus opibusque polleat, quo loco ortus sit, sed quam bene audiat, quam Vera pietate praestet, quam bonis sit moribus, quamque dignis . ad quorum eXemplum suos ceteri conformare studeant, Unice spectabunt . Nec vero sorores , fratresque delecti illud efficient, ut ceteris ex populo in hac sanctorum operum societate minime partem habere liceat; quin potius eos omnes parochi hortabuntur, ut sese in iis, quae Christianae sunt charitatis , ac praesertim comitandis presbyteris sacrum

Christi corpus ferentibus , aegrotis ad publica hospitia, do- functisque ad sepulchrum deserendis exerceant . Ut vero quis saepius, magisque in iis actibus atque in hoc veluti tirocinio versatus fuerit, sic dignior habebitur, qui fratrum

in numerum referatur ; quod tamen ad tollendam omnem perturbandi rerum ordinis occasionem , sciente ac probante semper Ρarocho, fieri debere intelligendum est. Ob eamdem hanc rem a fratrum numero excludentur alienae paroeziae homines ; ubi vero quis fratrum in regionem alienae par&oiae subiectam ibidem habitaturus transiverit, in illa quidem Paroecia , ex qua egressus fuerit, omnibus absistet munexibus , in ea vero, in quam sese transtulerit, illius statim

4odalitii, quod ibi arit, eum fratrem esse, atque baberi

volumus .

198쪽

De Sy Sacramenti Custodibus. Cum in instituendo praecipue sanctissimo Eucharistiao Sacramento immensus sese erga nos Dei amor ostenderit killius sane cultui praecipua quadam pietatis ac Studii signia scatione devovere nosmetipsos debemus. Quamobrem e Tm umero fratrum istius Sodalitii vigintiquatuor eligi mandamus , qui Sacramenti custodes appestabuntur , quorumque munus erit sacerdotibus, dum venerabile Christi Corpus aut portabunt aegrotis, aut per vias publice circumferent, comitandis praesto esse. Festis vero diebus parocho, dum illud aut in Missa celebranda s delibus ministrabit, aut sacra inclusum pixi de colendum populis exponet, quod post recitatum vespertinum officium fiet , adesse debebunt .

De iis, qui aegrotos inυisent. Quatuor autem Fratribus , totidemquo Sororibus iapraecipue munus destinetur, ut paroeciae aegrotos sui qui Sinque sexus invisant, iisdem operam suam daturi assideant, quid singuli eorum i cesse habeant, et qua cuique ratio noopitulari oporteat, exquirant, ac de una quaque re cum Parocho conferant . Extremae vero Unctionis Sacramentum ministrante illis Parocho aliquis eorum Fratrum adesto , quasque Ritualis Liber praescribit, preces una cum eo recitato . Eodemque modo dum aegrotae mulieros ad publica hospitia ducendae,

defunctarum vel cadavera ad ea, quae inhumatis adhus mortuorum corporibuq adservandis addicta sunt loca, perferenda tradentur, eas sorores, quibus ex officio incubuerit aegrotas mulieres invisere, utique adesse volumus ac man

damus.

Duas praeterea honestas bonasque seminas, aut viduas, aut matrimonio iunctas parochus eligito , quae purientibu Radsint, iisque necessariam opem afferant.

199쪽

hospitiis versabitur , fratres , ac sorores , quibus id negotii demandatum fuerit, ad eum invisendum festis praesertim cliebus se conferant, deque eorum calamitate ac morbo se praebeant valde sollicitos . Illud etiam utrisque faciendum praccipimus, ut aegrotorum propinquos consolari studeant, et rerum inopiam summum que moerorem ac luctum , in quo iis praesertina tempori. bus versari solent, aliquo pacto Sublevare .

De iis, qui carceribus detentos invisent . Duo ad id munus eligentur Fratres , quorum erit d tentos carceribus homines consolari, eisdem auxilio et mo nitis adesse , ac domesticis eorum necessitatibus Occur

rere .

Id praeterea sibi maxime curae esse ostendent, ut quam citissime vinculis solvantur , per supplices libellos una cum Ρarocho principem humiliter exorantes, ut Sontibu S ignoscat, aut aliquid saltem de eorum poenae Severitate remittat , nullis laboribus , nullis parςentes incommodis , ut votisompotes fiant.

De iis , qui aegrotos ad nos comia , mortuosque ad sepulchrum deferent. Hos vero rure saltem duodecim , in urbe autem quatuor, et viginti esse Volumus . uorum omne munus in eo praecipue versabitur , ut aegrotos ad nos Oc Omium, mortUO que ad sepulchretum deserant, prout iis horis , quibus id vel minimo rerum suarum incommodo facere possint, pulSatis Paroeciae campanis signum dabitur. Omnibus insuper, quaecumque intra Ρaroeciae fines casu accident , mortui que prius ad Ecclesiam deinde vero ad sepulchre tum des tςndis praesto esse debebunt.

200쪽

De curandis iis, qui in Paroelia mortui fuerint. Defune torum paroeciae exequiis pro virili parte omne gadesse curabunt fratres ἔ eorum vero, qui ad eos expDrtandos humandosve fuerint destinati, munus suum linquere, nisi gravi detineantur impedimento, nemini omnino liceat ;imitandum est namque illis exemplar Tobiae, quem no ipse quidem temporalium malorum metus ab hoc tam sancto mortuos sepeliendi instituto avertere , aut deterrere umquam potuit. Singulis autem primis cuiusque mensis Dominicis dimhus, omnes una simulque Fratres ceteris Fidelibus vespertinum Oiscium , ac Nocturnum pro Defunctis recitantibus , et parocho Missam pro iisdem celebranti, quod sostii die mane fiet, operam suam daturi adstabunt

c Ap UT VIII.

De auaestoribus . Cum ad proximorum non modo corpus , verum anima Rquoque nostra debeat pertinere charitas, duplex idcircoeeleemos Ina est, corporalis scilicet, ac Spiritualis . Quorum altera in edocendis, fraterno amore corrigendis , noStroquCexemplo excitandis ad virtutem proXimis versatur; altera autem in eo unice vertitur, ut iisdem ea suppeditemus , quibus vita salusque corporis continetur . In iis vero Chri-Etianae charitatis operibus fratres , qui destinatum id sibin parocho munus acceperint, utraque se ratione Volumus

e Xercere

Ad eos pertinebit pauperum necessitates , eorumqu Praecipue, qui cum maximis premantur angustiis, pudore tamen retenti stipem emendicare nequaquam audent, ParOchum docere. Praeter eam vero , quae in sacris ponetur aedibus, Singuli quoque eleemosynarii singulas habebunt capsulas, iri quas collectas a sese eleemosynas condent, earumque caps latum claves asservabit parochus.

Atquet

SEARCH

MENU NAVIGATION