장음표시 사용
161쪽
Is6 Inducere in agro illo serens Zizania quem nobis colendunt tradidit Deus O. M. Quod eo magis tibi significare meum esse existimavi , quod aliam quamdam video vulgars chartu- Iam ineptis et superstitiosis rebus refertam, Diso editam Florentino praelo , falsoque indulgentiarum beneficium iis
Promittentem , qui semel iterumque vanas quasdam precationeΗ et salutationem Angelicam a se sto D. Andreae die ad Iesia Christi natale recitaverint. Tuum ergo erit, A. R. Frater, meas hasce litteras omni-hus tui Vicariatus parochis significare , eorumque e Xcitare studium, ut eo magis ad eas doctrinas animum attendant , quas Pseudo-Apostoli rure disseminatum accederent, popu- Itimque moneant, ne Speciosis quibusdam nominibus, neve
effusis et catholicae veritati contrariis pollicitationibus patiantur se decipi. De quo ut certiorem me facias expectans, Tui me observantiae plenum esse profiteor Prati postrid. Non. Decembr. I 84. Servum Fratremque Amantissimum,ScIPIO PIsTORIENSIs ET PRATENSIS EPISCOPUS
N. XXXV. Pastoralas Episcopi litterae de Subditorum osciis
eipio de Ricciis divina miseratione pistoriensis , et pratensis Episcopus suo gregοῦ carissimo, spiritum humilitatis et ςbedientiae . Cum aeterna Sapientia , ac Dei Filius Iesus Christus Dominus noster praeclaram sublimissimamque, et suavissimam simul reIigionis rationem hominibus patefecerit, nullus amplius relinquitur quaerendi disputandique lacus, qusdnam ait summum illud atque ultimum, ad quod tendere , quod spectare praediti ratione homines debeant in quo exquirendo tantopere ethnici philosophi nequicquam laborarunt. In
uno eius aeterno atque omnipotenti Deo positum est eorum bonum, qui intelligentia praestant. Ea inter, quibus
illud conaequi Aiquando possumus , haud amplius gravi Mia
162쪽
ma recensentur imperata olim Iudaeorum genti opera, quae eum inania per se et ieiuna forent, iis tantum proderant, qui divini Servatoris promissiones praescriptis a Lege ritibus quasi quibusdam velis latitantes dignoscebant, earumque eLfectum precibus votisque omnibus properabant. Nullo iam populorum , generis , conditionis , aut fortunae discrimine edictum est omnibus : in spiritu et veritate adorate Deum ;in Deum patrem omnipotentem, in unicum eius Filium , quem ad vos misit, in Divinum Spiritum, qui vos consolatur, sanctosque emcit, credite; omnem locate in eo Spem, qui e lapidibus filios Abrahae suscitare potest; eum tota me te , et in ipso fratres vestros diligite, et sancti eritis; dociles Ecclesiae vocibus aures praebete , quae eadem, qua divinus eiusdem Sponsus, miseratione permota vos infirmos reficit, dubitantes confirmat, ac docet, Sacramentis nutrit; et ad aeternae felicitatis portum sine ullo errandi periculo pervenietis. At quis credat Τ Tanta praestantem principiorum simplicitate , suavitate praeceptorum , doctrinae perspicuitate Religionem amplecti detrectant quamplurimi; ex iis Vero qui eam se profiteri gloriantur, pauci illius mentem assequuntur, eiusque institutis ac legibus convenienter viavunt. Superbia illa, qua primus nostrum omnium parens Adam a Deo defecit, lanestissima tanti mali causa et origo est. Bonum illud respuere videntur homines , quod suis a ceptum referre viribus nequeunt. Frustra laborant, ut dissipatas sibi cisternas fodiant, aquis , quibus expellere sitim possint, continendis minime idoneas, sanctissimae Religionis auctoritati auscultandi obsequendique loco, quae verum aquae vivae fontem demonstrat, et qua illum attingere ratione valeant , aperte docet . Ne, carissimi Fratres ac Filii . illa animi elatione sinamus nos decipi , quae in nobis adhuc exardeseit ac viget. Ea quidem nos monet, hominem divinitus ratione donatum ad excellentiora et sublimiora fuisse factum , quam cetera res Omnes creatas , quae illum circumstant. Sed neque illa nobis detegere eoque munus nos valet ad illa perducere . Una est splendidissima Religionis lux , quae gressus nostros confirmat ac regit, et magnum Filii Dei, qui humanam pro nobis naturam induit, mysterium patefaciens , unum acceptis ob illam noxam damnis remedium ostendit, et qua ope ad primum nostrum beatumque finem tendere ac pervenire possimus , nos docet. Ex quo facile intelligetis, quam merito cum Voce tum
163쪽
Is 8ptis suadere vos de Religionis penitus eognoscendae ne e sitate studuerim , qua id perfici ratione possit, demonstrave. rim, denique per Catechismum in huius Dioecesis usum editum facilem vobis rectamque eius rei viam tradiderim . Id
tamen meo erga Vos amori satis non est. Vestrarum namque animarum Cura, quae nobis fuerunt ab aeterno Pastore concreditae , eo etiam nos adigit , ut per peculiaria et clariora praecepta in huiusmodi studio ipsi vobis praebeamus nos duces, ex omnibus quae a Religione imponuntur officiis, modo hoc , modo illud plano atque ut ita dicam membra. tim explicantes, ea praesertim quae ab ignaris et iniquae mentis hominibus fuerunt densis adeo tenebris obruta , ut, nullo fidissimo duce, periculum sit, ne ruatis in errorem
Sed quam obscurare potissimum contendit hominum suis perbia et arrogantia, et cuius gratia meum esse arbitror vos adversus audaces illorum , qui nihil credunt, qui falsam pietatem colunt , conatuS Confirmare , veritas illa e St, quae sanctissimum Obsequentis , demissi, et morigeri summis Potestatibus, animi ad regendos homines divinitus constitutis , officium spectat . Elati superbia homines, quod soceteris animantibus praestare sentiunt , simulque malo quo dam ingenio eo impulsi, ut iisdem citra omnem Iegem moridumque utantur , leges illas iniquo animo ferunt , quae ambitioni ceterisque pravis animi motibus veluti quoddam si aenum iniiciunt; nihil idcirco intentatum relinquentes , ut leges ipsas eludant, vel easdem ferentis auctoritatem in dubium revocant, Vel in re tantum externa, et quae nihil ata tingit animum , earumdem observantiam ponunt, vel tamdem immunitatibus quibusdam aut privilegiis nituntur, quae cum peculiari aliquo statu vel conditione necessario coniuncta esse volunt. Nec defuerunt aliqui praestantes doctrina viri, qui specie quadam pietatis auctoritatem apud vulgus aSSecuti te terrimis huiusmodi opinionibus fidem aliquam conciliarunt , suaque prostituentes scripta , ut ambitiosis hominibus adularentur, privatae turpique utilitati commune societatis bonum devoverunt. Ita de iis quaeri dubitarique coeptum
est, quae antea vera eSse patebat manifestissime, atque ut obscuriora in dies fierent, parum accuratae pravaeque inStitiones accesserunt. Eo deinceps processit malum , ut O mi
sis impiis illis ac scelestis hominibus , qui cum eorum , quii chria
164쪽
christi Domini in Sacris literis dicuntur ac revera sunt, cae
de manus sacrilegas Cruentassent, eos exhorruerunt aequa-
, les , execrantur posteri, paucis iam Religio sit de Principi bus eorumque ministris parum honorifice loqui, latas leges
conqueri, easque, cum impune id facere se posse rentur , infringere . Hi profecto mentis humanae errores Sunt ratione, qua nihil homini maius meliusque a natura datum est , abutenti3, quibus ratio ipsa vehementer reclamat, penitus adversatur
Religio. Eadem illa, quae vel ab ipso ortu homini inest
infirmitas, plurima quorum in Vita assidue necesse habet et quae sine aliorum ope sibi comparare nequit, totidem veluti inditae penitus animo voces sunt, quibus homines ad vitae societatem a natura fuisse factos perpetuo monemur suademurque. Quonam vero pacto Singulorum hominum, qui perturbationum aestu abrepti sibi invicem adversantur mu . tuumque inter se bellum gerunt, utilitates et commoda ad commune bonum c verti possent ac dirigi, 'nisi adesset, qui subiectus' nemini, praesidens atque imperans Ceteris,
totius corporis seu societatis ordini incolumitati et saluti prospiceret Ex qua re adeo perspicua facili ratione colligitur , a Deo optimo. maximo , qui hominem condidit, eique suavissimum illud pronumque ad societatem ineundam ingenium indidit, summam etiam oriri principum potestatem,
sine qua ipsa hominum societas stare nullatenus posset. Sacra principum persona est , honor iisdem, simulque demissus et obsequens debetur animus, eorum mandatis ac legibus accuratissime obtemperandum est . Ne Vos eorum quispiam
decipiat, qui gloriosum sibi philosophi nomen arrogant, quiaque amorem et benevolentiam erga alios homines simulantes Societatem ipsam hominum funditus evertunt , dum ' non Dei, sed populi ministros esse principes docent. Licet enima dele eiu et consensu multitudinis orta primum fuerit 'fo ma regiminis ; Ρrincipis tamen auctoritas non a multitudine
sed ab uno Deo suam ducit originem . Data quidem divinitus populo regiminis deligendi lacultas, sed quemadmodum haud eorum qui Episcopum eligunt voluntate creatur Episcopus, sed in pastoralis Iesu Christi auctoritatis partem per
Sacram ordinationem advocetur necesse est; ita haud consensus multitudinis, sed Deus ipse Principes efficit, suae. eos potestatis participes faciens , qua et legitimi constituuntur Principes, verum qne ius et imperium eisdem confertur in
165쪽
subditos; quare non populi administri ab Apostolo Prineipos
dicuntur, sed Dei; a Deo enim suam omnem acceptam reis ferunt auctoritatem. Habito vero semel delectu regiminis in uno illud administrante principe posita est legitima feremdarum legum potestas. Qui sane princeps in Imperiis, quae successionis iure obtinentur, numquam deficit, sed cum eius auctoritatis usus ad legitimos successores perpetuo transeat , hinc fit, ut in iisdem debeamus nullo non tempore perspicuam et praesentem Dei, quem non videmus, auctoritatis imaginem revereri. Religio quidem, quae tantum abest ut sit rationi contraria , ut rationem ipsam eo magis perficiat, quo ipsa praestantior est, adeo huiusmodi rerum veritatem illustravit, et qua late patent tam clare universo orbi proposuit, ut reus culpae sit, qui easdem ignorat, malus, versutus, et fallax qui corrumpere audet, et quibusdRm limitibus circumscribere .
Omnis anima inquit -ad Romatios simulque ad univetasos Christi fideles D. Ρaulus in potesta tibus sublimioribus
subdita sit s non est enim potestas nisi a Deo s quae iam tem sunt, a Deo Ordinarae sunt: itaque qui resistit Pot stati , Dei ordinationi resistit qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. ad Romanos cap. XIII. V. Ιἀet a. i . Admone illos ad carissimum Discipulum Titum scribens ait idem Apostolus in Principibus et Potestatibus iubditos esse, dicto Obedire. Epist. ad Titum cap. III.
V. I. . Haud minori verborum et sententiarum gravitato
Apostolorum princeps huiusmodi praeceptum indicit; ait
enim. Subiecti estote omni humanae Creaturae pro ter Deum sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactoriam, laudem vero bonorum, quia sic est υOIuntas Dei. D. Petrus D. I. cap. a. v. I 3. I 4. IS. . Sed longum nimis esset, si ea omnia sacrarum literarum loca proferre vellem , quibus tum divina Regiae potestatis origo patet, tum gravissimum' erga Principes observantiae et obedientiae traditur et inculcatur
officium . Divinum huiusmodi librum pervolvite, hunc , utichri- i Ministri enim Dei sunt. D. Paulus M. ad Rom. Gap-13. v. 6.
166쪽
hac re Divinus Spiritus praecipit, doeili aure animoque ac- Cipite, meorumque veritatem dictogum penitus persuasam habebitis. Quae Religionis Christianae mens et ratio sit, neminnem adeo ignorare arbitror , ut credat, praeceptum illud ,- de quo mihi sermo est, eo tantum Spectare, ut poenas illas declinemus, quibus mulctantur a principibus sontes , nutilum Praeterea peccatum aut crimen eme eorum leges reprehendere , de tributis et vectigalibus conqueri, atque ea minia me solvere , modo id impune liceat. Nihil Christiana Religio praecipit, quod in externo tantum opere positum sit, neque suis legibus ac praeceptis satis fictum existimat, si metu dumtaxat serventur . Irrogata in legum violatores nobis quidem pertimescenda supplicia; sed nisi a metu ad Iustitiae amorem gradum iaciamus , nisi ex huiusmodi ammte profluant quaecumque agimus , digni sumus , qui phar 'saeos inter et hypocritas, haud veros inter Christi fideles recenseamur, quibus exploratum esse debet, lacta omnia non ex alia re quam ex charitate, quae factis inest, aesti
praeterea si peccat qui cuivis homini detrahit, ali rumque facta vel dicta in peiorem partem rapit, quo graviori se obstringere crimine dicendus est, qui eadem admi tit adversus Principes, de quibus scriptum legimus: Princiapi Populi tui non maledices Exod. cap. 22. v. 28. et alibi: Deum timete, Regem honorificate D. Ρetrus Εp. I. Cap. a. v. I . I Si nefas est rem alienam invadere, annon nefas erit iis haudare Principes quae ipsis debentur, cum idem isse Deus D. M. qui dixit: non furaberis, illud etiam praeceperit: Reddite quae sumi Caesainis , . Caesari δ D. Math. c. 22. V. 2I. a .
i Male velle , male facere , male cogitare de quoquam ex aequo vetamur ι quodcumque non licet in Imperat rem , id nec in quemquam . suod in neminem, eo io sitan magis nec in ipsum qui per Deum tantias est. Tertuli. Apolog. cet) Si censum Dei Filius solvit, quis tu taritus es qui non suter esre 1olvendum p D. Ambros. lib. 4. ad caput s.
167쪽
Ne vos decipiant , qui nimium gravia esse vectigalia dictitant, et sibi licere arbitrantur latas a principe leges
ad trutinam revqc re, ut eas reprehendant et carpant.
Hoc superbi hominis est atque arrognntis , qui vult de iis loqui, qui rem privatam communi praefert Societatis hono . Unus ad id, divinitus constitutus princeps ut praesenti Regni incolumitati et . tranquillitati prospiciat , cognoscere potest, quid opus habeat Respublica, et quam singuli cum toto corpore coniunctionem habeant; , quod sane officium cum divinitus fuerit eidem impositum , accurate illud perfecerit nec ne, uni Deo reddere rationem debet non privatis civibuS , quorum est in re bus , quae eorum conditionem supirant , iussa principum revereri , iisque diligentissime obtemperare . Quod si altissimo Dei consilio . interdum fit, ut vel optime affectus animo Princeps errore vel fraude deceptus innoxium hominem opprimat, cuius quidem rei Sacrae literae in Rege illo exemplum praebent, qui iuxta cor Dei erat lib. a. Reg. c. I 6.) , nihil aliud agendum superest nisi ut de re ipsa cum principe expostulemus , sic tamen ut quemadmodum magnus ille vir Arnaldus sapienter animadvertit a Bit comes veritatis observantia. Quamvis enim iusta adsit acceptam iniuriam conquerendi causa , gravissimi reus criminis foret quicumque in eo summi illius praetergrederetur obsequii fines, quod a Deo sacris illis iubemur, adhibere hominibus, quos nobis ipse praefecit. Si quae relata a nobis Sunt atque exposita vel reiiciantur, vel ad Regis aures nequaquam perveniant, divina tacite ac sine querela Suspicere debemus, ac revereri iudicia ; uni namque Deo eorum quaecumque agit reddenda principi ratio est. Piissimi tunc fidissimique Miphibosethi exemplum est nobis
Haec in laudata superius ad Romanos Epistola Apost Ius docet. Huiusmodi namque rem oratione persequens ex Co univcrsa subditarum gentium crga principes officia ducit, quod ita ipsi constituti a Deo fuerint , ut nullus in eorum
1 L' innocence opprimse V. Partie . 2 Lib. 2. Reg. c. 19. Viri Sacytis in hoc caput, et M Sangu m lib. V. cap. I 3. Epitomes mstoriae Veteris Testamenti.
168쪽
imperata inquirendi locus relinquatur. Dei enim , inquit, Iniariistet est. Ideo necessitate subditi estote, non solum prUter ira: ', sed etiam propter consciensiam. Ideo enim et tributa
praestatis, ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita , cui tribtitum tributiam , cui vectigal υectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem D. Paulus ad Rom. c. I 3. V. 4. s. 7 . Haec edocti qui primis Ecclesiae Saeculis floruere, Christiani licet ethnicis Imperatoribus su tecti qui plerumque humanitatis expertes Romanum impotenti dominatu administrabant Imperium, Regiae tamen potestati semper morigeri atque obsequentes, domi subditos pacatissimos, strenuissimosque in praeliis, quae adversus Regni hostes gerebantur, milites sese praebuerunt. Nullum de hac re dibitandi locum relinquunt historica, quae ethnici ipsi scriptores literis mandarunt, monumenta, Acta Martyrum, conscrupti a D. Cypriano , ab Irenaeo , ab Origene libri, nec non christianorum defensiones, quas Iustinus, . Athenagoras, et Tertullianus magna animi confidentia Imperatoribus obtulerunt. Cuius iussu aiebant omnium nomine Irenaeus, TertuLlianus, Ρolycarpus, Iustinus homines nascuntur, huius iussu et Reges constituuntur Irenaeus lib. v. cap. a , . Inde est Imperator unde et homo, anteqtiam Imperator s inde potestas illi , unde et spiritus Tertuli. Apolog. 3o. . Praeceptum nobis est ut Magistratibus et Potesta tihus a Deo constitutis honorem debitum exhibeamus Polycarpus ad procons. apud Euseb. lib. IV. cap. Is . . talimus mysratorem sic quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, taehominem a Deo secundum, et quidquid est a Deo consecutum, et solo Leo minorem Τertuli. ad Scap. cap. a. . Illud etiam studio nobis est, ut vectigalia et census iis qui-Bus. hoc munus commisistis Imperatores primi omnium se Pendamus quemadmodum a Christo instituti sumtis Iustunus Apolog. I. n. I . . Τunc solum parere detrectabant. Cum eos conabantur adducere vel ut impia in verum Deum maledicta iacerent, vel ut fictos Deus thure votisque sacria lege venerarentur. Ne tamen existimetis, tum etiam cum
Deo magis obedire expedit quam hominibus , quemadmodum ab Apostolis factum legimus, Vim vi studuisse eosdem repellere, et tumultibus seditionibusque publicam tranquillitatem perturbare . Ethnicos ipsos Tertullianus alloquens contadenter affirmat, eam fuisse Christianorum multitudinem , ut id audere iacile possent, numquam tamen ausuros; id enim
169쪽
christi Diseipulis nequaquam licrre intelligebant nun
Apolog. 37 3. In uno fidei clypeo universa quibus utebantur, posita arma erant. Quo clypeo protecti atque muniti pro iustutia decertabant, non resistendo , sed praedicando veritatem, non probris et conviciis adversus insectatores iaciendis, sed pro illorum salute, pro incolumitate ac felicitate Regni eumdem illum devovendo sanguinem, quem Religionis a serendae causa innoxiae veluti victimae effundebant. Neque haec immutata vel minimum doctrina fuit, cum huiusce Terrae Reges ac principes, suavissimo accepto IeSu Christi iugo , veluti eximium ornamentum ac decus illam in fronte praeferre crucem, quae probrum antea et stultitia habebatur, et quam acerrime exagitaverant Ecclesiam, tueri ac propugnare sibi laudi duxerunt. Tunc palam vulgari fides coepta est, tunc deleto Idolorum cultu sublatum est nostrae Redemptionis signum . Sacri maximo in honore et gratia erant apud Ρrincipes ministri, qui aeternae Vitae Ve
his, divinisque mysteriis principes ipsos pascebant. Cum latius an dies Religionem protendi gauderent siri illi sanctissimi,
tantum abfuit, ut divino praecepto, quo obedientia et o servantia erga Ρrincipes imperatur , fines aliquos statuere, aut ab illo immunes esse vellent, ut potius maiori studio monuerint populos , ut in fide manerent erga principes , omnium primi latas a principe leges reverenter acceperint, et sine querela studuerint iisdem congruenter vivere , licet res tantum profanas aut civiles externamque Ecclesiae et Clericorum disciplinam illae persaepe spectarent. Eornm-dem libros qui divina providentia ad nos usque Pervenerunt, carissimi Fratres, consulite ; atque aperte intelligetis. modo cum D. Augustino ex iis quae praesens hominum vita opus habet, obtemperandi legibus necessitatem inferri, quin tanquam iisdem resistamus si) ; modo cum BD. Ioanne
Chrysostomo , et Gelasio Pontifice ad omnes extendi illud
si suod autem ait: ideoqtie necessitate subditi estote;
- aa hoc Dialet ut intelligamus quia necesse est proseter hanc vitam subditos nos esse oportere non resistentes riquid illi auferre voluerint, in quod sibi potestas datαι est, temporalibus rehus etc. D. Augustinus in v. ab Romanos Expl. n. 7
170쪽
Apostliti piaeceptim: omnis anima sublimseribus potestatAtius subdita sit s quicumque fuerit vel Apostolus, vel Euan gelista , vel Ρropheta I ); modo cum SS. Ambrosio et Augustino neminem eximi tributa aut vectigalia solvendi onere eiusdemque nostrum omnium praeceptoris ac Domini Christi Iesu exemplum afferri et in . Si 'factam a Constantino in. Ecclesiis fundos acquirendi habendique facultatem certis
quibusdam finibus circumscribit Valentinianus 3); legit,
1 Ostendens hoc omnibus imperari Sacerdotibus etiam et Monachis , nec Saecularibus tantum hoc ab exordio declarat dicens r omnis anima potestatibus sublimi ribus subdita sit, etsi Apostolus esses, et si Mangelista et Propheta, et si quivis alius . Neque enim haec subiectio pietatem subvertit. Nec simpliciter dixit, obediat, sed subdita sit D. Ioannes Chrysostomus homil. 23. in Epist. ad Rom. Et B. Gelasius in Ep. ad Imp. Anastasium: quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae cognoscentes imperium tibi superna dispositione coliatum , legiabus tuis ipsi quoque parent Religionis Antistites. a Si tributum Imperator petit, non negamus: agri Eccleissiae solvunt tributiam; si agros desiderat, potestatem habet vindicandorum, nemo nostrum intervenἱt. D. Ambrosius in Orat. contra Auxentium n. U. . D. Augustinus de cathec. rudibus cap. XXL , Dicit Apostolica doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum, ,, cui vectigal vectigal, et cetera. quae salvo Dei nostriri cultu constitutionis humanae principibus reddimus , D quando et ipse Dominus, ut nobis praeberet exemplum pro capite hominis, quo erat indutus, tributum solvere,, non est dedignatus . 3 Ceruemus etiam, ut memorati Ecclesiastici aut ex EccI siasticis , Nel qui coriatinentium se nomine volunt nuncupari , nihil de eius mulieris, cui se privatim sub praetextu Religionis adiunxerit, vel donatione vel testamento Ponsint adipisci. Quin etiam si forte post admonitionem. Iegis nostrae aliquid iisdem eae feminae vel donatione vel extremo iudicio putaverim relinquendum , id Fiscus