장음표시 사용
181쪽
mysterium Fideles compararent. At si diurno labore sibi
victum comparandi necessitas , in qua agricolae plerumque
versantur, ad Sacram huiusmodi rem nocturno tempCre peragendam adigebat parochos , malorum etiam , quae inde existebant, discrimen eo saepius meos decessores impulit ut vel ipsis postulantibus Ρarochis eam omnino prohiberent .
Omni quidem incommodo vitioque caret proposita suispm ius ratio , eiusque ope Fideles, quae hoc Adventus tempore vera sit Ecclesiae mens , facilius assequentur. Velim ergo, ut singulis festis diebus vi praecepti seruvandis a prima Adventus Dominica ad Nativitatem Ρarochi saepius fusiusque de mysterio nobis ab Ecclesia proposito sermonem habeant ad populum ; qua re illud fore confi-'do , ut in omnium fidelium animos sua munera largius e Dfundat Deus O. Μ. atque ut divinum Verbum uberrimos in ipsis fructus edat, ac rite sancteque primo atque humill Filii Dei adventu celebrato digni sint, qui eius gloriae participes fiant, ubi suam omnem virtutem et maiestatem praeferens universum Orbem iudicaturus adveniet. Hortari etiam populos opportune poterunt Ρarochi, ut sanctissimo Missae Sacrificio saepius intersint , iis saltem diebus , quibus domesticis rebus consulendi necessitas nullo ipsis impedimento erit; tunc enim eo quo flagrant erga ip&os amore ac studio, sublimissimi huius mysterii meditatio ne tantisper eos detinendi occasionem solerter arripient. Haec autem animi mei sensa universis tui Vicariatus Parochis significes precor; mihique gratum te facturum existi. mes , si eadem te habere penitus persuasa tuomet exemplo
demonstraveris. Hac spe fretus tui me profiteri posse gaudeo Pistorii VI. Kal. Decembr. I78s. Servum Fratremque Amantinimrem,ScIPIO PISTORIENsis ET PRATENSIS EPIsco P Us
182쪽
Datae ab Episcopo litterae ad Generalem Vicarium de Rogationum Supplicatione . Curae tibi erit, Illustriss. Domine , oeto istius Urbis PMrochis significare , ut mane festo S. Marci die , ubi in unaquaque Ecclesia Rogationum missam celebraverint, una cum Saeculari Regularique suae paroeciae Clero et cum suo qui ole Charitatis Sodalitio ad principem Urbis Ecclesiam se conferant. Hinc eo ordine procedere incipient, qui iam pro solemni corporis Christi supplicatione praescriptus est, Litanias interim decantantes ; confectoque brevi per Urbem circuitu ad eamdem revertentur Ecclesiam , praescriptas ibi Preces perSoluturi. minorum autem Rogationum diebus una tantum cathedralis Ecclesia brevi per Urbem circuitu supplicationem habebit ; in aliis vero omnibus Ρarochialibus Ecclesiis dato antea signo Rogationum Missa celebrabitur, qua peracta dicentur cum consuetis precibus litaniae, quin tamen e templo discedatur . Te interim plurimi a me aestimari velim pro certo habeas , tuique revera me esse,
Illustrissime Domine, prati XI. Kal. Mai. I 86. Addictissimum Servum,ScIPIONEM PIsTORIENS. ET PRAT. EPISC.
Ad canonieum praepositum Bracciolinium Generalem Vicarium
183쪽
Epistola ad omnes Dioecesis Parochos data, cum ad eos misit librum , qui inscribitur: Rii essioni morali
A pophoreta illa, quae in rebus laetis ac prosperis sibi
mutuo veteres mittere consueverant, distribuenda merito Dioecesis Ρarochis erant, quo tempore in Sancta Synodo una cum Episcopo congregati tanta Studiorum sententiariamque consensione de huiusce Ecclesiae bono deliberarunt, ut optimo id bonis exemplo, maximo adversariis ru-hori fuerit. Digna ipsis Apophoreta forent necesse erat. Nihil igitur deligere me posse existimavi aureo illo libro praestariatius, cui titulus: Rifessioni morali sui nuODO Aestamento , quemque vel ipsi probandum recipiendumque putarunt,
ut una cum altero , quem in veteris Testamenti libros Me sanguyus conscripsit , omnibus absolutam numeris piarum in universam Scripturam animadversionum seriem efficeret . Gloriosum atque insigne, quod religiosus noster Ρrinceps vertitati perhibuit testimonium, primo cum eum librum in artuculis illis proposuit, quos nobis expendendos tradidit, deinde cum permisit, ut eximia nostri Fratris et Collegae opera studioque e gallico in etruscum sermonem fidelissime conversus Regium praeferret in fronte nomen, alterum erit ac certissimum argumentum , quantam eκ nostrae Synodi Actis vere dignam homine Christiana consolationem laetitiamque augustus princeps perceperit. Te interim etiam atque etiam oro, ut dum ad singulos tui Vicariatus Parochos eiusdem exemplum mittis , una cum ceteris paroeciae libris asservandum , eOS quoque vehementer horteris , ut quoties ad eum legendum ac meditandum accesserint , tum principis a quo fuit benigne propositus , tum Episcopi, qui eum ipsis comparare Studuit, reminiscan
Tui me reverenter esse profiteor
Pistorii prid. Non. Octob. I 86. Serviam Fra tremque Amantissimum, SCIPIO PIsTORIENS Is ET PRATEN sis LPIS c OPUS
184쪽
N. XL. Pastoralis epistola, cum Episcostus ad suae dioecesis Par chos Veteris Testamenti historiae morumque doctria- nae Epitomen a Mesaret o elaboratum misit.
Scipio de Riceiis divina miseratione Pistoriensis et pratensis Episcopus carissimis sibi parochis curae pastoralis spiri
Religiosa MAGNI DUcIs nostri cura iucundissimam mihi
Praebet occasionem optimum universis Dioeceseos Ecclesiis librum comparandi. Hic liber veteris Testamenti historiae morumque doctrinae Epitome est, Optimis auctus animadversionibus piissimi doctissimique Nesanguyi opera ac studio, Cuius gratissima bonis omnibus est semperque erit recordatio. Priora decem huiusce operis volumina in patrium sermonem Versa ad vos interim, carissimi Fratres, mitto, reliqua etiam
missurus , ubi primum edita typis fuerint. Qui sane liberaeque ac Dioeceseos cathechismus cuiuslibet paroeciae proprius habendus est, et parvae illius Bibliothecae pars erit quam parochis omnibus praesertim ruralibus mihi in animo
In pastorali illa , quam Catechismum ad vos mittens de studio Religionis conscripsi epistolam , ea de hoc libro dixi , quae mihi meus erga hanc Ecclesiam amor suadebat . uam vehementer optarem , ut huiusmodi liber simulque Ecclesiastica Racinii historia quotidie a Christianis familiis perlegeretur , ostendi. Quae quidem mea vota hic tantum iterasse sufficiat, quin rursus divinos libros Iegendi explicandique populo utilitatem necessitatemque , carissimi Fr tres , eX ponam. Illud habeo satis dicere omnia illa per me vobis hoc pacto adiumenta suppetere , quibus id perficere facilius valeatis. Qua vero voluptate quoque solatio accipiam, certis quia busdam diebus , sacris aliis confectis rebus , piissima huiusce libri lectione aliquandiu per parochos populum detinerit Nequaquam illud accidet, ut qui audiunt agrestes praesertim homines satientur fastidio similitudinis , uti solet interdum e0ntingere, cum vel optima praecepta audiunt saepius atquο
185쪽
iisdem fere verbis dictionibusque repetita. ouae in eω
narrantur historiae eiusmodi sunt, ut Omnium attentionem sibi valeant conciliare . Interpretationes vero , animadverSi nesque cuique capiti subiectae magno adiumento erunt, ne qui terrena sapiunt, sistant in cortice , sed ardentissimae fidei lumine adiuti res penitus introspiciant, et the sauros agnoscant, quOS divinus spiritus sub literae umbra ac velamine addidit. pueri enim rudioresque homines longis magnoque studio excogitatis animadversionibus mentem obruere non valent. Quis vero eorum cupido libentique animovenditum Iosephum , vexatum aerumnis Tobiam , demissum animo Davidem non audiat Τ puer igitur domum reversus Natri referet modo Estheris honorem ac decus , modo vim ac robur Samsonis , modo praeclara Nachabaeorum lacta evtriumphos; atque ita Christiana quaevis familia nugarum futiliumque sermonum loco pie sancteque versabitur in eximiis patientissimi 1Obi exemplis meditandis, ut inter huiusco vitae calamitates solatium inveniat, ita se sapientissimo consilio Deum gerere animadvertens, ut vel probos iustosque homines afficiet in Terris quo imagines Filii sui. illos
conformes ethciat atque ad aeternam assequendam vitana paratissimos . Quis Iu Ath solitariam ac tam duriter et parcα habitam vitam non suspexerit, qua tum viduas docet, quomodo sui status integritatem ac decus servare possint, tum dignam Sopraebuit, quae ad Suam gentem ex Holophernis potestate liberandam deligeretur ' Ruth vero Noabitidis historia exemplo erit nuribus, quomodo gerere se erga socrus debeant . atque ut ex praeclaris illius factis utilitatem percipiant, due a mutuo inter se colloquendi erit iisdem occasio; utraequo vero dum eorum narrationem audient, a lacrymis se non poterunt temperare. Ita descriptis bene historiis, animadversionibusque auctis et exornatis illud mixtum dulci utile inest, quod maiorem documentis vim addit . cum praeterea parochos adeant plerumque pueri, ut litteras discant, postquam in pervolvendo Royau montii hist riae Epitome eos aliquandiu exere uerint, vix dici potest, quam opportunum et quammagno spirituali bono iisdem erit pervolutum attente ac bene perceptum aliquod Mesanguyi caput Τ Nunquam huiusce rei cura nimia erit. Ut agitur hic diu noctuquα versetur ab omnibus liber, etiam atque etiam rogo, magn quo mihi in parochorum charitate eximioque studio posita' est
speε fore, ut omnem Fidelium progressus in Religio-3 nis
186쪽
nis studio augendi fovendique occasionem arripiant. Eo unice spectant quaecumque Religiosi principis nostri consiliis inhaerentes decernimns ac providemus. Oro iterum Vos , carissimi Fratres , eruditam Archiepiscopi Salisburgensis legite pastoralem epistolam, quam Magnus idem Etruriae dux Italice redditam universis subditis sibi gentibus Comparare dignatus est, et quam ad unumquemque vestrum nos grato libentique animo misimus . Illud meminisse debuetis tunc vos meis precibus consiliisque permotos vestri esse officii existimasse mihi vestrae Paroeciae atque etiam Dioe, Cesis bona iuxta ac mala referre , et idonea simul mihi si gnificasse remedia . Scripta illa adhuc apud me sunt, quae quid quisque vestrum sentiret , luculenter ostendunt. Haec si irpis mandata ad vestram laudem in vulgus ederem non dubito eosdem illos , qui me nimiae in quibusdam Capessendis rebus celeritatis insimulant, ex prudenti tot Parochorum studio facile intellecturos, quam pauca gesseri mus, quam procul a proposito distemus, quam tarde suscepta tot abusionum emendatio et Ecclesiasticae disciplinae restitutio procedat. Quod superest, oro VOS, ut eorum omnium, quae a nobis ineuntur, consiliorum rationem populo explicetis. Docili, is animo est, sed edoceri cupit, et quam iustis de causis quaedam immutata fuerint atque praescripta , penitus intelligere . Vestram excutient atque excitabunt animadversionem intelligentiamque pastorales Archiepiscopi Salisburgensis litterae et plurimi qui ad Ecclesiae bonum eduntur quotidie libri. Id maximo mihi solatio est quod in paroeciis fere omnibus institutum iam fuerit Charitatis Sodalitium
eiusque opera multa iam optimi exempli facta numerantur. Universus ad suam convenit paro eciam populus, et una atque eadem sacras res peragendi adhibetur ubique ratio . Haec duo tantum animadvertatis velim. Amota iam est immodica a sacris rebus omnino Pompa , sed vereor, ne ali nomine ea rursus irrepat, cum praesertim post Cathec hismum coram SS. Eucaristiae Sacramento supplicatur. Tot ergo cereae laces ad Aram ardeant, ubi per Sacramentum
pyxide inclusum post meridiem populo benedicitur, quot arderct solent, ubi mane diebus festis parochialis Missa celebratur. Ne
pauciores quatuor sint nec plures quam Sex. In pauperum subsidium reservetur quod in maiorem luminum apparatum. impenderetur . Alterum vero quod ut vobis maxime curam
it, vehementer poetulo , illud est, ut maiora pauperibua
187쪽
comparare subsidia studeatis. Haud me latet complurea esse familias, quae nonnullis Legatis satisfaciendi causa aliquam pecuniae summam vel ad sarta tecta servanda altaria, vel ad certa quaedam celebranda sesta quotannis impendere consueverant. Ρer novas Constitutiones ab huiusmodi sumptibus liberantur . Igitur si iisdem suadebitis, ut illas pecuniae summas in pauperum capsula deinceps repOnant, rem perficietis vestro studio Vestroque in gregem vobis praecipue commissum amore dignissimam. Plura non addam; ipsi enim satis superque studebitis illa praevertere quae pro populorum bono dicere vobis possem . Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, amen. D.
Paulus M. ad Philem. Dat. Pistorii XI. Kal. Martias I 8s.
ScIpIo ΡIsTORIENS Is ET PRAT. EPISc. N. XLI. Datae a Reg. Secretar. litterae, quibus Charitatis Sodalitii constitutiones adprobantin. Propositas a te , Illustriss. ac Reverendiss. praesul, et ad eum , qui a secretis Regii iuris est Nonis huiusce Mensis missas Sodalitii Charitatis Constitutiones plenissime REGIA CELSέTUDO probat. Eas igitur vulgare atque exequi tibi liberum esto. Quod dum tibi significo , tui me observantiae plenum profiteor esse, Illustrias. ac Reverendiss. Ρraesul, Florentiae XII. Kal. Septemb. I 784. Obsequentifr Addictiss. Servum, Riguccius Gamaas Ad pistoriensem et pratensem
188쪽
N. XLII. Aliae litterae, quibus Sodalitii Charitatis
Rgo 11 cghsi Tuno probare plenissime dignata est
charitatis sodalitii in singulis Paroeciis instituendi Con stitutiones, uti fuerunt a te eidem propositae. Authenaticum ergo earumdem exemplum ad Regios istius Urbis et Ρrati Vicarios mitto , mandans iisdem ut re tecum communicata curent statim perficiendas. Haec tibi Magni Ducis consilia atque imperata significans me per quam demisse a G reverenter esse profiteor
Τui, Illustriss. ac Reverendiss. Ρraesul, Florentiae prid. Kal. Septembr. II 84. Addictiss. Obsequentissimumq. Servum, Vincentius Martini
Ad pistoriensem et pratensem Episcopum
189쪽
N. XLIII. Pastoraleo Discopi litterae in edendis sodalitia Charitatis
Seipio de Riectis Dei Misericordia pistoriensis, ac Ρra tensis Episcopus dilectissimo Gregi suo Christianae spiritum
Ex quo Deus Optimus Max. pro ingenti sua misericordia verum postremis hisce temporibus excitavit in Princi, pum animis Religionis studium , quo illi incensi tot ad Ecclesiae bonum pravis consuetudinibus relarmandis sedulo adlaborant, antiquus ille humani generis hostis ad pacem Concordiamque tollendam omnia per amicos suos Babylonis cives vertere nunquam destitit. Quibus olim artibus illi pseudo-Christi Praecurrores prohibere sunt ausi, ut ne quid illa, quoe postrema omnium habita est, generalis Synodus, afferret christianae Reipublicae boni, iisdem nunc , optima quaeque, et pientissime, ac sapientissime provisa irrita prorsus , atque inutilia efficere conantur. Exemplo vobis ea sunt Dilectissimi in Christo Filii, quae pius noster aman
tissimusque princeps utiliter statuit, quibusque Pistoriensem, ac pratensem Dioeces es singulariter exornavit. Divinus nam que Cultus, qui inanibus iam , et superstitione plenis ritibus vitiari coeperat, ad pristinam illam , qua recens institutus maxime floruit, simplicitatem revocatus; templorum omni S splendor in ministrorum potius sanctitate , et fidelium pietate, intentisque ad sacra , quae ibi peraguntur, eorum animis positus, quam in pretiosis ornatibus collocatus ἔ revocati ad puras hauriendas traditae in Evangelio doctrinae aquas a veris ac legitimis pastoribus populi; pastores ipsi, ut se non SerVOrum, aut mercenariorum more, sed nobilibus vacuisque lucri cupiditate animis , ut veros Ρatres familias , ac Caelestis vel biclispensatores se gererent iis subiecti , qui in Apostolorum munere divinitus successerunt , excitati , atque admoniti ;haec , inquam , a principe nostro Sunt praestita , atque haec illa sunt , quorum odio antiquus ille humani generis hostis incensus seemit. Hae novae res sunt, quibus fucata pietatis , ac religionis specie obstrepunt ii, quoruna
190쪽
I86 est animus ab omni pravas consuetudines reformandi ratione prorsus abhorret. Ea tamen omnia, quae Vos iam nunc , dilectissimi in Christo Filii, et praeclare provisa , et Sancte, ac religiose instituta cernitis , a vero quidem , ut vos intelligere satis arbitror, Christianae charitatis studio profecta sunt. Deus charitas est Qui non manet in charitate , in Tegno eius non manet, sed inter Babylonis cives versatur . Nemini ergo vestrum mirari liceat, si profanae civitatis incolae, perditionis filii, quidquid ad charitatem mortales revocat, abhorrent , et labefactare atque evertere CO-
Deo igitur maximae a nobis habendae sunt gratiae , qui disiectis repente ac dissipatis ignorantiae atque errorum tenebris ad veram sequendam colendamque virtutem per Suam ipse charitatem nos revocat, ac perducit .
Nequaquam vos latet, Dilectissimi, illud , quo Deum,
alterumque , quo proximos amare iubemur, praeceptum, in quibus tota continetur, ac pendet Lex, non duo quidem , sed unum revera esse mandatum. Non enim vere , quia Deum diligit, nisi eius mandata servet. In primis autem illud est quod proximos nos iubet diligere : Hoc mam datum habemus a Deo, ut qui diligit Deum. diligat et fra trem suum. I. Ioan. IV. III. Rursusque proXimos nemo eo, quo Par est, amore prosequitur, nisi qui summum illis procatur bonum, quod est Deum diligere , eoque Dur. Quanam vero alia in re Dei amor vertitur, nisi in hoc, quod cupimus , ceteri eum omnes agnoscere , diligere atque adorare, eique veluti servos famulari Τ Nullus enim Dei amor est, ubi nullus proximorum est amor. Nullus vero proximi amor est, ubi Dei nullus amor est. Proximorum namque amor in Dei amore continetur, qui illius principium , exemplar , ac finis est; in proximorum vero amore Dei quoque amor inest, a quo ille consequitur , C ius est quaedam veluti imago , certissimumque argumentum . Duplex istud mandatum , quod nobis , ut Deum ac proxia mos diligamus , praecipit, Summa est Omnium mandatorum , quaecumque vel divinitus , vel humanitus servare iussi sumus ;hoc salutis verbum est; haec quasi compendiaria , et proXima ad salutem via . Haec rudibus quoque , et imperitis hominibus accommodata Biblia sunt; hic denique liber est, quem iidem illi, qui inter ceteros doctrina , ac sapientia PraeStant, dum