L. Gottfridi Kohlreiffii Chronologia Liphrat Katon adhuc immota et denuo illustrata, oppositas sibi videlicet machinas evertens, integritati Scripturae S. ulteriora praesidia parans, et sic magno iterum numero observationum utilissimarum locum facien

발행: 1732년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 o C. XX. DE IDOLOLATRIA

quid attinebat 2. Chron. I, 3. ψ. addere verba: quod Moses fecerat, nisi duo tunc fitissent 'i,nN l Grotius, Contaminς sinquit h), i. e. contemnit sanctuarium, qui in alio loco sacrificat. Multa etiam eo spectantia leguntur in Viri Celeberr. Franc.

Wokenii Disp. de Excelsis Israelitarum i). g. IV.

Quod autem DEVs peccatum istud in

multis tam patienter tulit hujus rei causa fuit opinio hominum, 'quamuis errans, cum de exemplisSanctorum male applicatis, Joh. IV.ro. tum de Variis, qui, quamuis a pluribus temere, praetendebantur necessitatis casibus. Inter alia ansam ad multiplicanda Excelsa dare potuit, & Arsan quam ma-esime dedit, inductio Reginae idolorum cultricis in urbem Dauidis I. Reg. III, I. qua urbi & sic multo magis Templo profanationis labem. aspersam esse, ne 'ipse quia

392쪽

TEMPORE TEMPLI.

3 Iquidem Salomon potuit inficiari, 2. Chron. VlIL II., Incrementum deinde malo

attulerinat tot mulieres alienigenae praeter Pharaonis filiam a Salomone amatae: qui

bus tamen non , annumeranda Naama

Ammonitis, Rehabeami mater a. Chron. XII, 13. quam Salomo uiuo Davide duxit, proselyta citra dubium, non secus ac olim Ruth Moabitis. Tandem accessit exercitium, quod Vocant, idololatriae crassisSimae publicum, I. Reg. XI, I. a. s. 7. 8. 33.

quo Templum pollutum esse, eui in Te pio ipso. nullum idolum collocatum fuit, nemo adhuc dicta perpendens, iisque, EZech. VI, 2. 3. I VIII, 6. I a. adjungens in dubium vocabit. Num Annotator putat, tam immanem idololatriam tribubus postmodum separatis nulli fuisse offendicu-io ἶ Irriti sane filissent omnes Ieroboami in inuehenda in illas idololatria conatus, nisi idololatria, quae tempore Salomonis in Juda obtinuit, populi animum ad similem impietatem praeparasset. Irriti fuissent, si

Rehabeam, Rex Iudae, in illa Religione

393쪽

3 7a C. XX. DE IDOLOLATRIA i

perstitisset, qua primis quatuor regni annia DEVM coluit, 2. Chron. XI, I . IV. XH, I. Cur igitur Annotator perhibet, peccata Israelis non potuisse imputari J dae, quia Jeroboamo tanquam authori tribuuntur Num oblitus est canonis Logici , 'uem nemo ignorat: PM , non

excruditur alterum Pg. V. Sententia quidem nostra, annos iniquitatis Judae & Israelis quorum loco EZechieli dies 43 o. perquam calamitosi indicti, ut iis repraesentaretur cum tempus obsidionis arcti is Hierosolymorum, tum fames, angustia & anxietas illo tempore obsestas Mictura, numerandos esse a ja-- ctis Templi fundamentis, non solum 11iti- . tur magno illo probationum concentu, . quibus demonstrauimus, ab illis Templi primordiis usque ad praedictam obsidionem reuera annos 43O. elapsos esse, sed etiam iciarissimis Scripturae S. de iniquitate per eos annos Iudaeis adhaerente testimoniis, , aliisque legitimae interpretationia regulis.

394쪽

lis. At e contrario Annotatoris argumenta, Vt Vocat, inexpugnabilia & prorsus inuicta, quibus portentosam suam de illis , annis opinimem sussultam jactat, hoc fere.

continentur ratiocinio : ab initio obsidionis prisris Hierosolymae usque ad finem Poseriorω s 3I. dies, totidemque annos a sinita Captiuitate Babylonica usque ad CHRISTUM natum , numero; quia CHRISTIS non populi tantum Iuda ei, sed totius etiam mundi peream tulit k : idcirco illi S a I. dies fuerunt opus annorum a snim Captiuitate Babuniea ad CHRISTUM natum cs porratae a Iudaeis per hosce annos poenae. Anni scilicet Praedicatum hic constituunt, cujus non nisi unicum datur Subjestum : etsi Annotator annos quos e. g. a primo Eli usque . ad primum Zedehiae numerat, eadem arte ad dies typicos Ezechielis accommodare potuisset. Verum quod primo ad calculum s 3 r. dierum obsidionis attinet, non solum intercedens forsan embolismus , sed& mensibus adscripta quantitas aliena die- Aa 3 rum h λnn. p. 77. 8o. 9

395쪽

3 4 C. XX. DE IDOLOLATRIA

ruri eum euertit. Nam mensi Nisan &alterne sequentibus Annotator loco 3G. die- rum ipsis tribuendorum non nisi et'. tribuit l). Recordabitur praeterea Beneuolus Lector, dies centum obsidionis solutat, isti dierum summae admixtos, supra m prorsus a nobis eliminatos esse. Et quod ad annos . a fine Captiuitatis Babyl. usque ad CHRISTUM natum attinet, calculum hune falsum esse, quilibet Historiae antiquae gnarus facile animaduertit. Vt alia raeeam, Annotator cum praeceptore & h) laudatore suo, Buddeo, ab occissi Simone, Ptolomaei socero, usque ad occupatam ab Herode Hierosolymam numerat annos 27. cujusmodi calculus quomodo cum Historia Iosephi concordet, qui virivsque rei annum fuisse Sabbathicum memoriae prodidit, neminem prhterire potest. Porro, Tertium Cyri, inquit, primum fuisse Monarchia, aliunde constat o . Vnde vero'

396쪽

Certe non ex Herodoto, non ex ptolemaei Canone, nec ex aliis Veterum monumenatis, docentibus, primum annum Monarchiae

Cyri fuisse Regni vel Imperii vicesimum secundum p . CHRISTUM denique Anno

. C. TFO. nariam esse, nec Sulpicius Se- Verus nobis persuadet, nec Aug. Quir. Rivinus. Ille eodeni loco q) Saluatori non nisi unicum Ministerii annum concedit: Nhujus rationes refellere non opus est, ante quam Annotator cum ipso de annis Augusti transigat; nam Annotatori Annus V.C. 7so. est annus 26. Riuino r annus 29. imperantis post Cleopatram Augusti. . VI. Sed quae adhuc in sententia Anno- tatoris reprehendimus, leuia sunt in comparatione . ad violationem dignitatis atque existimationis Scripturae Sacrae, violationem Malogiae Fidei, violationem Satisse. Λa ctio-

397쪽

3 6 C. XX. DE IDOLOLATRIA

ctionis CHRISTI, ab hac sententia pullulantem. Quippe haud alia ratione illa deduci potest ex Erech. IV, 6. nisi quaquens inde derivatur paraphrasis: Ego tibido eorum paena annos, in quibus tamen, licet tempus istud in primis sit poenale, nec dies obsidionis instantis, nec amiCaptiuitatis Babylonicae numerandi, qaia illi eundem typum futurarum poenarum repraesentant, S Jeremias hos jam pradixit, ad numerum dierum 39o. quibus tu loris constrictus, ita ut ex alio latere in 1liud inon vertaris & cibo ac potu ad satietatem nullo die vesocillatus, quinimo tandem panem stercoribus paratum comedere coactus V. 8. 9. IO. II. II. paenam feres domo Israel, h. e. Judaeorum, qui totidem scit. annos post finem Captiuitatis Babylonicae eiusmodi angustia ac fame macerabuntur V. I 3. ubi tamen idem quod propter gentes s ). His vero peractis, incubabis iterum lateri dextro , cae domus Iudae , h. e. Judaeorum siterum poenam feres, me tibi roridem dies pro

398쪽

totidem annis dante , quibus Judaei porro post 39o. annos modo praedidios, praeter alios IOI. annos nescio quos, eXeruciabuntur ob peccata ante obsidionem & Captiuitatem Babylonicam commissa, usque ad

CHRISTUM natum , qui tandem annis illis poenalibus finem asseret, non mitiora inducens tempora, sed onus satisfactionis de peccato, adhuc scilicet solum prementis populum, in se suscipiendo t), quandoquidem satisfactionem CHRISTI antea nemini subuenisse credibile est. O phantasmatum absurdorum S Verbo DEI misere illudentium Labyrinthum ' execrabilem atque horrendum i Descendat in sese Anthoe operis S judicet, an sime retractatione eiusmodi commentorum publica DEVM sibi possit promittere propitium l

399쪽

De verae Chronologiae rei,

quiis in Armenia.

Romana ArmenoMum libris , Eodem tempore eorruptam etiam ese a Pontificii, Versionem Bibliorkm Arra rnam c. q. Religatae Arcae Noathi in Armenia f. s. annorum is quiese Arca Armenica elapsorum retiquiae tu annis epochae armena 6. Constitatis anni Patriarchidis ex Historia Diluuii eruenda f. 7. Ephemeris Oiluuialis, variu referta memorabisibin;

g. I.

. . . . . ' - .

Ita vidimus, quantam vim adhibeant- Aduersarii Verbo DEI, quidem eum in finem, ut probent, paruum Vel nullum in rebus Chronologicis & Historicis inter Scripturam S. & scriptores veteres, siue Ecclesiasticos . siue profanos, esie consensum. Λt nolite laetari Pontificii, nolite , . - laetari

400쪽

laetari Naturalistae, nolite laetari a CHRISTI cultu : alieni, cla magis patefacta

sic vobis fenestra ad proculcandam tandem omnem Scripturae L authoritatem enam in irritum cadunt omnes conatus illi. Immota perstat Chronologia nostra S. & legitima Sacrarum Literarum interpretatione se tam sussultam praebet, quam Antiquitatis testimoniis ornatam. Etsi autem horum testimoniorum tantus est nu- mems, Ut plura addere necesse non sit: semper tamen nobis pendeat hamus, ut latentes forsan adhuc passim verae Chronologiae reliquias, quantum licet, expiscemur. 'Eo pacto varia se nobis obtulerunt sing laria: ex quibus in praesenti tantum ut quaedam quasi post epulas bellaria apponimus, quae subministrat Armenia. Non est verisimile, periisse, ibi omnia rerum priscarum vestigia: & cum Versio Bibliorum Armenast antiquissima, quis non ab ea sperauerit sabsidia aliqua etiam in Chronologicis φQuapropter eo majori gaudio assem siimus , cum in Bibliothecam nostram transiret

SEARCH

MENU NAVIGATION