장음표시 사용
51쪽
Re s e lobis distinctis constant. Clauditur meatus nuditorius membratia subtili. Oculi sunt grandes: lentes chrystallinae, humores, et corneae colore roseo sunt insignes. Hinc visum minus esse
clarum conjicere licet. Pupillae oculorum sunt patulae ; et quidem lepidus et ethicus ille ' pictor Anglus, cui fere nihil ingenium acre latebat, quique vultus humani mores ac lineamenta Unice notabat, pupillas infantuli opinatus est eas adulti prorsus adaequare : Sed sibi illusisse mihi videtur. Haec autem omnia, protinus a partu, status formasque novas acquirunt. In stadio utique primo Thymus multum decrescit. Ossa gradatim aliquid roboris adipiscuntur, et iis ope cartilaginum adneXa, quaedam ossea crescunt additamenta, quae Epiphyses vocantur. Ossa cranii sibi invicem inseruntur, donec spatia membranea deleantur. Hoc, in ge-Cere, post annum secundum perficitur ; multo seriUS autem nonnunquam partibus in variis, Varia post tempora, ossa plura in unum coeunt. Corglandulaeque parum pro rata parte crescentia,
52쪽
minui videntur. Minus minus Ue crebro quotannis arteriae micant: Et earUm extremae, quibus tota cutis interteXt roseum exhibebat colorem, delentur. Anno primo obesus infans fieri solet; unde articulorum quorumvis extensio rugas formare videtur : Et prima linea faciei, etiamque corporis totius, conscitur arcubus Circulorum. Cum autem exercitatione incipit uti, gracilior aptiusque compositus in dies evadit. Arteriae venaque umbilicales, nec non sinus venosus et canalis arteriosus, sanguine pristino orbata sensim collabuntur, ac in ligamenta convertUntUr. Infans crescit, tardius equidem quam foetus, mira tamen celeritate : Tantum scilicet tribus annis primis, quantum octo vel novem sequentibus. Sed artus inferiores imprimis aUgentur molC, Propter vim sanghinis ingentem, quae ab arteriis umbilicalibus in eos divertitur.
E gingivis infantuli semestris, inermibus adhuc,
dentes prorUmpunt anteriores, cibum novum indicantes, pauci profecto, sed misello cruciatum inferentes,
53쪽
rentes, et longa malorum caterva Lepius stipati. ordo vero integer dentium viginti raro ante annum secundum perfectum apparet. Prae vi cordis et magnitudine, pariterque mollitie solidorum cedente, corpus quod ad longitudinem indies, annis potissimum primis, tenditur. Praecausis iisdem, ipsarum mole glandularum magna juvante, secretiones omnes perficiuntur abunde, unde citissima est alvus. Causis priori quoque cUtis humidissima est tribuenda. Musculi infantum tendinibus pereXiguis instruuntur. Hoc, ut et laXitas corporis universalis, magna ex parte, cibo sorbili per annos plures conserva
Hoc existente stadio inter sexus minimum interest, organis genitalibus, e quibus discrimen inter
Colum animos inque ac corpora pendere Videtur, nondum absolute eXplicatis.
Etas prima morti prae aliis cst obnoxia. Hoc in urbibus magnis, confertis potissimum sit manifestum. Sic pars dimidia natorum Londini, ante-
54쪽
quam in luce tres annos sint commorati, lugubri fato abripiuntUr.
Infantis equidem incauti, et solum plorare valentis semitam plures obsident morbi, casses ex occulto tendentes. Horum nonnulli congeniti, ab hora natali misellum eXercent, cito plerumque conficientes, interdum Vero longas per Cerumas trahentes : alii per annum unum vel alterum insidiose latent, donec Viatorem Opprimant inopinantem: Dum alii mox memorandi, crudeliores adhuc, flore videntes aetatis adoritatur. Sed non solum cum
hostibus cognatis proelium imbellis inire cogitur ;casus enim innumeri tenellum obiter lacessunt, atque in valetudinem conjiciunt.
Morbi potissimum infantibus formidandi sunt Aphthae, Epilepsia, Hydrocephalus, Rachitis, et
a Vermibus alvum occupantibus irritatio. Horum omnium essugium nescio an impetrari possit, ni votis forsan aliquatenus responderet, nutricem comparare valetudine optima fruentem, lacti tempestive cibum aliquid fortiorem, haud vero nimis crem supponere, aera conclavis semper purum servare
55쪽
1ervare, puellum sub dio saepius exercere, et omni denique mane aquam in algidam immergere.
Durum a stirpe genus, natos ad flumina primum Deserimus, saevoque gelu duramus et undis.
Haec, si aliquid, Racnitidem imprimis avertent; idcirco cum quaevis symptomata ejus adventum praenunciant, quae jam praecepta sunt religiose observate decebit ; imo sane, nullo in casu ea negligere fas est. Si Hydrocepnatus sit formidini, seiaceum vel fonticulus sub occipite aliquid prosit. Morborum supra dictorum medelam tractare a proposito prorsus abducerCt. His morbis annumerare licet Trismum, Bronchocelem, Anginam Trachealem, atque Anginam malignam. Horum primus his in regionibus raro Occurrit. Secundus quodam sub coelo vix est vitandus : ertius admodum est infrequens, nec nisi mollius eductis, et subito frigori objectis, aut sub coelo humidissimo degentibus, ut opinor, infestus: Contagione tantummodo ultimus concipitur. Qua in
56쪽
Quandoquidem magnum per secretiones fit dis pendium, et multo opus est cibo ad corpus, mirisce crescens, alendum, dum simul facile opprimitur stomachus tener; cibi appetentiam, jure importunam, victu crebro, sed modico, blando, et pro
tenera aetate molli eXplere oportet. Sed mensibu primis, ut lac maternum sit alimentum praecipuum, et natura monstrat, et salus puelli matrisque postulat. Infantulorum corpora ne fasciis involvantur, idonei qu a motus thoracis et artuum ita nimis is pedirentur. Nec vestibus calidis opus est, viX enim unquam, frigore admoto, aliquid mali patiuntur. Corpora eorum religiose servare nitida, et decet et prodest. Tempore quo dentes e membrana gingivarum vasculis abundanti et tenerrima exterebrantes angunt infantem, omni cura ab irritatione quavis, ideoque morbis contagiosis salvum prasare opor
Anno plerumque septimo saepe quidem maturius, interdum multo serius dira et horrifica Scrosula
57쪽
fula sese ostendit. Hujus magnitudo postulat morbi, ut non solum impetum facienti obviam eamus, Ied etiam, si propter ipsum familiae antehac infessUm, Vel temperamentum quod ei homines reddit ObnOXios in puero conspicuum, anguem latere sus pectum habemus, modis jam positis, corporis robur stabiliatur.
CIM Jam septimum annum explevit, plura quae faetum designabant, penitus evanuisse solent; qu lia sunt foramen ovale, ductus arteriosius, sinus venosus, Ac. Thymus etiam in molem exiguam contrastus est. Stadio nunc inchoato durante, si-brae validiores sunt omnes. Minus crebro micant arteriae. Glandulae ratam portionem ad caeteras partes debitam et permansuram acquirunt. CorPUS,
artusque praesertim, quod ad longitudinem crescunt : Lentius vero quam annis pro inae elapsis. Musculi magna ex parte faccidi manent. Artus md i, Prae motu indefesso; et perperam adhuc compssiti.
58쪽
compositi. Ossa stabiliora evadunt, dum epiphylos
sirmius iis accrescunt. Renes, lobulis compressiis, superficiem magis aequalem ostendunt.
Sexus parum hactenus inter se discrepant; utrisque cutis est depilis, pellucida, delicata ; planae
mammae; VOX arguta ; corporis universi mollia compago. Lentibus pridem viginti tantum maxillae instructae, nunc Octio et viginti novis ornantur. Perpaucis haec aetas morbis tentatur ; Irritabilitatis infantilis, atque morbis undantis fibrarum tensionis virilis, pariter eXpers. Quandoque Vermes profecto eXercent, vel cutis papulis foedatur. Caeteroquin, ViX ullum epulas praeter immodicas, Vel exercitationem vires superantem, frigore praesertim temere corpori admoto, est verendum.
Excessus igitur jam recensiti cavendi sunt; et quibusdam lciae quodvis catharticum sicut Rheum cum Calomelane) certa post intervalla, est porrigendum. Minime tamen molliter vivere suaderem ; sed teneris ab unguibus assuescant tolerare frigus atque laborem. Quem in sinem, nil magis
59쪽
corpus obfirmat, quam undis quotidie per tempestatum vicissitudines sidere Omnes.
AETAΤΕM hanc, quam alma rerUm parons Consuetudinem ad sexuum gratissimam designasse videtur, omnibuS, quae ad decorum et amabile conducant, ornavit. Sic Juvenis solet es e comis, hilaris, vultu nitido, oculis animosis, trunco et artubus apte et ornate compositis. Virgo, omni venustate assiliens, forma tereti et elegantissima, rubore lucente in ore niveo formoso dulce ridenti, incessu decenti, moribus mansuetis, omnibus denique praedita illecebris, quae animum concilient et captent, merito decus humani generis habetur. Hac laeunte aetate plurima nova sese ostendunt, notabile inter sexus statuentia discrimen. Puerorum musculi, eatenus molles laxique, sirmiores sunt, unde membra melius conformata videntur, et totum equidem corpus speciem meliorem acquirit.
Mentum pubesque simul vestiuntur lanugine, Pau-C cosque
60쪽
cosque post annos graVibus pilis. VOX rauca, vultus virilis evadit. Grandescit ingUen, crescunt testes, et idoneum secernere liquorem incipiunt: Et his quidem evolutis caeteraS mUtationes, pilero jam puberi incidentes, tribuendas esse probabile videtur; quia iis exsectis, Vel aetate provectiore marcescentibus, tota corporis species brevi vix distat a muliebri. Puellae, cum nondum tredecimum attigit annum, subeundae sunt mutationes, diversae quidem, haud vero minus insignes. Post enim universalis varia signa plethorae, multaque eXinde Oriunda incommoda, aspera et dissicilia perpessia, mucus albidus ex utero paulisper profluit, cui sanguinis ipsius eruptio succedens, insuetam, pavidam, caUsaeqUe incertam percellit. Tempore eodem turgescunt mammae, verei aque pili velare incipiunt. Haec ab ovariis nunc primum eXplicatis, auctis, ovaque secernentibus, haud est veri absimile provenire: Quia mulieribus es iis, mentum pilis vacare, mammaeqUC extare brevi desinunt. Quinetiam fi mina, ovaria cui fuerant exsecta, sit milii fas audita loqui