장음표시 사용
71쪽
tem ; rigescunt item eorum fibrillae et pigrius contractionem patiuntur : Impulsibus praeterea cordis magis obstant arteriae, tunicis compressis et condensatis. Quinetiam somno et otio quadragenarii haud raro indulgere incipiunt. Ex his fontibus
deduet D mutationes complures corpori incidunt. Arteriae minus crebro et fortiter micant. San-
guine parum vi propulso idonea in vasa longinqua exilia, insensilis per cutem deficit halitus, unde cutis sit aspera, dura, sicca. Plurima quoque vas acute tota inteXta, eamque nitore hucusque Ornan- Lia roseo, deleta sunt. Minus clare coruscant Oculi, neque leniores affectus animi ulterius eXprimere Valent. Calor, insuper, corporis totius lan-
guet, glandulae schirrho magis opportunae redduntur. Viscera abdominis se male habent, sive quod defeetia cxhalationis per cutem salubris, onerantiar sanguine et opprimuntur; sive fibrarum robur suarum, prae neXu cum culaneis insigni, descit; seu primario irritabilitas earundem fallere coepit. Adipis etiam comparationi et coacervationi magnopere causis favent eaedem: Praesertim cum nimis laute
72쪽
lantur : Sin id ne quidem est, raro tamen, ut de-
cet, diurna recidunt cibaria. Epulas nocturnas, quibus maxime delectantur, talem propensionem inducere plerique censent; nec injuria, quia dormienti sanguinis cursus retardatur, et secretiones tenues minuuntur, ita Ut Omne opimum, quod cibo nuper assumpto inerat, eXamussim eliciatur, in sanguinem Vertatur, et deniqUe in cellulis propriis secernatur. His causis obesitatis parciorem Veneris culturam forsan addere licet. I cyminor citius in genere, quam viri pinguescunt, quia et ob vitam inertiorem, et ob vires cordis imhecilliores, languescunt citius organa, qUO-rum est supervacanea eliminare.
Labascunt paulatim vires, ab hujus principios adii, usque ad limitem vitae : Iis tamen, qui modice, sobrie, atque gnaviter hucusque vivebant, ita furtim subripiuntur, uti earum defectum nec ipsi, nec familiares, nisi post longa intervalla, percipere possunt. Sed quoniam perpauci sunt, qui ita vitam instituerunt, idcirco haud raro, ab octavo etiam
73쪽
lustro sinito, adeo evidenter vires vacillare incipiunt, ut neminis fugiat observationem. Caeterum apertius descit membrorum agilitas, quod ab obessitate solita corporis pendet, ab animo quoque Hilarus alacri, curis negotiorum obsito, a vi nervosa fallente, ab inopia sinoviae lubricantis, denique a fibris musculorum tendinumque rigentibus. Hanc autem ipsam rigiditatem senescentis pigritiae, et plurium vasculorum musculos antea Percurrentium interitui, aliquatenus tribuere licet. Currente hac aetate, sensus Omnes paulo minus acuti gradibus lentis fieri solent. In quibus adversis es iciendis, totius generis nervosi hebetudinem paulatim obrepentem maxime reor esse in culpa. Plaetet ea, speciatim, tactus Vitium cuticulae crassescenti parumque humectatae licet imputare ; quinetiam auditus, certamini haud ita molli, forsanque copia nimia secreto, necnon musculis et tendinibus aurium minimis rigentibus, ut et tympani membrantae aegre mobili factae; visus autem, languori vasculorum quorum est sanguinem et humores globo
oculi suppeditare ; hiuc cornea densior et planior
74쪽
32 evadit, et lens ipsa multum pelluciditatis pristinae
perdit. Sed generis ipsa hebetudo nervosi ab aliena per cerebrum distributione sanguinis, atque durescendi indole quae ipsi cerebro inest, provenire quodammodo videtur. Nervis quoque ipsis forsensanguis deesse coepit. Venae ob linam ac cedentem fabricam turgent, adeo ut annis quibusdam elapsis, superficiem corporis inaequalem reddunt. Arteriae, Contra, pariam a tergo distensae, nec multum a Venis resistentiae, quo minus se te libere depleant, offendentes, contractionem indies arearum patiuntur. Eos qui aetatem attinuerunt provectiorem Varia morborum genera, longorum PraecipUe, tentant; quorum OrtUm principem a mutationibus queis hac
tempestate corpus obnorium esse statui supra, haud dissicile foret deducere. Un sunt, rarius, ScinhUS et assecla ejus formidolosus, carcinoma. Nonnunquam ApoplζXia vel Paralysis impetum facit, cumplethoram in capite intolerandam obesitas corporIS
induxerit. Artus quoque frigori vel humori diu objectos, nervis ultro nimis ad torporem vergentibus ,
75쪽
bus , Paralysis quandoque supplantat. Saepius
morbi viscera vexant abdominalia ; Venter, IlemPC, supprimitur, prae humorum inopia intestinatium, vel minuta fibrarum irritabilitate : Hinc provenit quandoque ani prolapsus, et haemorrhoides, forsan in fistulas abituri. Ventriculus saepissime laborat tarda alvo plerumque se comitem praebente) a pigra succi secretione gastrici, et ab hebetudine ventriculi fibrarum, cum generis nerVOssi languore conjuncto ; unde cibo remora collecto, et sermentum acre, quod soccus parcus gastricus Corrigere nequit. Status hicce Ventriculi, praeter symptomata plurima gravia ab ipso proxime oriunda, alios, nocleniores, in partium functiones distantium edit effectus. Imprimis, H)pochondria , neXUS Ope mirabilis eum inter ac cerebrum statuti, morte magis timendam inducit; deinde Podagram tardam, -pbrat iam, horrendumque Calculam quodammodo aut parit aut alit. Iners cordis et arteriarum COD-ditio, tot morborum principium et fons, accedente
vasorum absorbentium secordia, hydropem dirum haud infrequenter misero infert; supplicium quan-
76쪽
doque debitum Usu contractae temulentiae, quae non solum debile corpus reddere, sed etiam Scire hum in Nepate gignere possit. His adde virium universaliam vitae salutisque conservatricium ruinam praematuram, seu CacheXiam, heu nimis saepe a juventutis oriundam flagitiis; quicquid enim delirabat Juvenis, nunc plectitur SeneX. Ex supradictis videre licet, quemadmodum hae copiae morborum ingruentes sunt depellendae. Ιmprimis, vitam degisse modice, impigre, casteque necesse est : Liquet enim eos, stupra qUOrum perpetua, cum assectatoribus suis pariter eXitiosis ac aversandis, vel vinolentia perpetim CXercita, Vires convulsit, vel sensim desidia labefactavit, mori, ssupra memoratis patere maXime, atque facile praedae fore. Deinde, maXima pars rerum Valetudi nem integram conturbantium arceri possint optime
cursui sanguinis languenti opitulando, eum JUC, quantum feri possit, superficiem versus corporis dbrigendo. Talibus, si faveat Fortuna, modis Scirr-
hi possint vitari: Scirrho vero quovis stabilito, carcinomati medicamentis vi deobstruenti pollentibus
77쪽
iras obviam eundum est. Sic visceribus quoque domen occupantibus ingens auxilium feretur.
Sic Hydropem quibusdam licebit praevertere. Sic Polypos aliquandiu retardatos iri, fas est sperare. Sic Apoplexiam postremo potis erit fugere, sanguinis molem a capite divertendo, et adipem in trunco coacervari parum sinendo.
Ad haec e quenda consilia, ambulatione leni utatur indies; sin haec celerius fatiget, equo vehatur, non Vero sine comite, solum enim post equitem sedet atra cura, ut ipse adVersa valetudine usus, graviter quondam eXperiebar. Si per procellas, pluvias, aliamve causam foras haud exire licet, non tamen idcirco se impigre domi exercere negligat, nec se strigili contemnat perfricare fortiter. Oportebit quoque, sive Aquilo terras radit, seu bruma nivalem interiore diem gyro trahit, aut oras propiore sole calentes petere, aut saltem amictu se laneo circumcingere. Senibus se paulo benignius tractare expedit. Cibi nutritione pleni, dique s Veiates conveniunt. Epulas tamen esse
modicas decet, vires quia digerendi moli ciboriam
78쪽
aegre lassicerent. Idcirco praeterea, escas con octu faciliores seligant; necnon quae stimulantiore pollent qualitate, quo fibras torpentes incitent: Easque
postremo, quae sint ad acescendum parum procli-Ves, ne incommoda multa parirent. Vinum meraciuS, modo ne mentem capiat, aut Stomachum
opprimat, libere bibant. Mollius cubent. Labore vehementi Vacent. 2Etatis sub finem hujus, balneum haud parum proficit.
RELIQUUM est, ut de sexto stadio miserando dicam, quod ab amissa potentia procreandi sobolem inchoat, et ultima linea rerum finitur. Viro testes,
qui annos per aliquot proximos lente admodum li-
quorem genitalem secernebant, et longa post intervalla ad congressum Veneris incitabant, ΠUnc Penitus arescere et decrescere solent. Horum orbata stimulo virga quoque naccescit, necnon magis magisque indies corporis tabescit vigor, animique alacritas. Mutatio haec univcrsa, viribus generis san
79쪽
guinei infirmatis, sciat aestimo, indeque vasorum areis minutorum obturatis, est imputanda. Annis circiter decem citius fit Mulier effoeta. Hac tempestate sanguinis rivus solitus, primo post intervalla redit inaequalia, tandemqtie penitus cessat; res maximi referta periculi, non modo incommoda pro tempore Varia facessens, sed morbos cruciantes et insanabiles miserae inferens. Etiam dum varius et abnormis est, pondere circa lumbos et dolore capitis obtuso mulier opprimitur ; st macho simul laborante, quale sit tempore pubertatis. Cum vero sistit omnino, omnia haec symptomata ingravescunt; quibus Uzemorrhagio2 variae
haud raro accedunt; necnon Visus et Auditus conturbantur ; nonnunquam etiam Apoplexia sedave Leucorrheta hos excipit morbos. Interdum autem exoriuntur mala, lentius fateor aggredientia, multo tamen magis horrenda. Hoc tempore Clenim Scirrhus et Carcinoma Uterum mammasve invadere amant, infelicem doloribus infandis torquen
80쪽
Mensium penitus suppressorum causa, ut arbitror, est conditio rigenS arteriarum uteri, visque debilis qua sanguis in eas propellitur. Exitu sanguinis sic impedito, tandemque prorsus abolito, ple-
thora supervenit universalis ; et hinc oriuntur symptomata quae supra diXi primam comitari aberrationem, sed quae, CVentu Consummato, In gnopere eXacerbantur. Scirrhum ciere videtur copia sanguinis nova in eas partes immissa, quam cor et arteriae irritabilitate vigoreque pristinis amissis, aegre circumagere Valent. Veri autem simile est, diathesi quadam insuper opus esse ad hunc morbum inducendum ; aliter enim, frequentiuS eVeni
Finem primariae mutationis pescimo, ne si vetula conciperet, partium pelVem formantium rigiditas partum Omnino impediret; neve, si parturierit, ad sobolem imbellem et inopem tollendum parum sufficeret: Forsan quoque, ne constitutionem nimis imbecillam a matre proles deduceret. Systemate sic mutato genitali, sexuum discrimiana fere omnia intereunt. Dulce non amplius loquuntur