Dissertatio medica inauguralis, de hydrope anasarca : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae fa

발행: 1793년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

quuntur effoetae ; cutis sit dura, venisque distincta magnis. Nec brachia, nec crura pristinum nitorem teretem retinent: dum cutis interea universa, sed potissimum ea faciei manibusque obducta, inaugas contrahitur faedas. Alentum horrescit capillis ; mammae, nunc inutiles, Baccescunt, decrescunt, tandemque fere planae redduntur. Mulieres tamen, gra ibus jam funet e stipendiis vitae, longiore Vita, ac meliore Valetudine quam Viri, emeritae Veluti, ut plurimum donantur. Quae res libris laxioribus, minusque ad rigendum proclivibus, queis praeditae sunt foeminae, estici proxime videtur. Accedentibus annis, causis supra recensitis in vasa sanguinea agentibus, magis magisque in annos singulos vis cordis et arteriarum infirmatur, Ct irritabilitas earum obtunditur; vente simul distenduntur, atque arteriae coangustantur; Undetis tus earum debiliores ac pigriores sunt, donec tandem propulsioni sanguinis ab arteriis rigidis et contractis prorsus obstatur. Sic cuicunque C morborum, belli, et casuum periculis salvum evadere datum

82쪽

DE VITAE HUMANAE

datum est, senio tamen confectum, fato a natali die omnibus sortito necesse est tandem succum

beres

Priusquam hic cadat eventus, multa in grandar-VO mutantur, variaque mala diutina ipsi sunt perpetienda. Imprimis emarcescit corpus, non solum absumpto parumque renovato adipe, virium ob digerentium atque nutrientium defectum ; sed musiaculis ipsis quodammodo tabescentibus, per vascula eos percurrentia partim deleta, partim contracta. et cum hoc a vasis rigentibus plurimum pendeat, ratio cur serius marcori foeminae sunt obnoxiae apparet. Ossa perveteribus non modo minuuntur mole, sed etiam leviora sunt, quia materies terrea non iis tam prompte suppeditatur, quam dispendium postulat assiduum. Veruntamen mira, hac tetate, inest arteriis, valvulisque cordis pro-

esivitas ad osseam fabricam, aliqua eX pdite, adipiscendam. Nec ineptum est censere ejusdem materiei aliquantulum partium corporis caeterarum fabricam, annis eXtremis, intrare. Certe in ipso cerebro

83쪽

cerebro Octicula quaedam nonnunquam reperta sunt. Augentur tendines, decrescunt musculi, addensantur cartilagines, adeo ut spinae vertebrae se propius invicem accedunt, et corporis totius altitudo minuitur. Inalgescit corpus, Praecipue partes membrorum CXtremae, Ob earum a sanguinis fonte longinquitatem ; quam ob rem quoque crura longe ante truncum gracilescere observantur. Tali simul grandiores fiunt, et lemate per debilitatem universalem occupati. Languet Stomachus; franguntur vires; vacillat infirmus per annos quosdam, membra donec truncum prorsus ferre recusent. Clines incanescunt et fluunt, nec fluere desinunt, antequam caput fuerit Omnino nudatum. Contrahuntur glandultae, imprimis eae quas chylus trans-re solet: Res perniciei refertat Sensus quisque ait hebes, et denique penitus deest.

IIcc aliquatenus eXplicat, cur optime seneae asti

84쪽

ψa DE VITAE HUMANAE

se puero vel juVene recordatur ; his quoque ideis

mox deserturis memoriam, mentemque Vacuam relicturiS. Mutationum harum omnium ratio, ex ea aetati quintae incidentium supra reddita, facilis erit re

Vita jam inclinata malis innumeris acerba redditur : Quippe quae morbis omnibus queis aetas proXime elapsa tentabatur conflictari cogitur, dum vigore simul caret pristino, et plurimis praeterea solatiis orbatUr.

Grandaevo incommoda oriuntur grZVia a Ventriculo et intestinis se male habentibus. Capiti etiam periculum imminet e polypis cor occupantibus, C Valvulis ejus, vel arteriis in os, aliqua saltem eX parte, conVersis, e sanguine Cerebrum Opprimente, e pedum gangraena, Scrofula, Carcinomate, Calculo, atque Hydrope. Sed nil magis . senibus esse reor formidandum quam Catarrhum ita dictum) Senilem, sive frequentiam ejus, siVediuturnitatem, sive molestiam, sive vitae discrimen quod affert, spectemus: Tussi enim importuna, copiam

85쪽

GRADIBUS. 3

copiam muci gravantem, heu frustral emolientenoetes atque dies veXatur, neque inflammationi venam secando occurrere aegri debilitas sinit: Mu-cus idcirco continuo coacervatur, donec pulmones praegravet, et miserum jam confectum angens, demum ab aerumnis absolvat. Si corporis conditionem in novissimo stadio cum ea in antecedente conferamUS, causas, quae senescenti morbos infigebant, easdem, sed vi agentes vehementiori, grandaevum reperiemus lacessere : Ideoque ratione et consuetudine vitae opus esse eadem, diligentius equidem observata, ad salutem etiam mediocrem conservandam. Imprimis, plures ob causas sat evidentes, calor est sedulo colendus. Senis itaque interest, caelum serenum, amaenum, vel etiam calidum, vario, hUmido, atque frigido mutare : Omni tempore, molli frigida membra sinu fovere ; saepius quotidie, modo ne lassitudinem inducat, sub dio deambulare; tempestate autem perfrigida, vel viribus ad ambulandum parum valentibus, rheda vel lectica vehi; auras matutinas et vespertinas cate metuere duras,

F et nec

86쪽

44 DE VITAE HUMANT

nec tamen inertiae domi se unquam reddere omnitano. Cum balneum, fibras emolliendo, atque eX-halavonem per cutem eliciendo, auXilium grande

pollicetur, in solium senex quotidie descendat. Vestibus amiciatur nunquam non nitidis. JEtati quoniam senili inedia perquam est aliena, ter quaterve in die cibum assumat; sed levi, simplici, leniter stimulanti, exiguo, calido, ac refocillante utatur ; ab omni qui stomachum vel pinguedine oneraret, vel flatibus distenderet, prudenter temperans. Alvum, quae plerumque contrahitur, quandoquidem per ventriculi torporem, fruges recentes algidas, et per ejus propensionem ad acidum Creandum, olera assatim non assumere licet) medicamentorum ope leniter laXantium saepius solvere eX-pediet. Somno indulgendum est, quo Vires, facile fractae, reficiantur, halitus per cutem QVeatUr, et adipis aliquantum coacervetur. Neque mero parcat quadrimo, hoc enim generis et nervosi et

sanguinei conditio postulat. Certamina Veneris parum csse idonea telorum status imbellis admo

neat,

Animo

87쪽

GRADIBUS. S

Animo interea sit hilari, atque sereno, neque negotiis curisve, nedum perturbationibus deprimentibus aut violentis sese sinat agitari; et quando TCS CUnque eum premat irritetve adversa, dulci amicorum colloquio, aut librorum lectione, aut vitae futurae ab omni parte beatae contemplatione solanti, mentem eXtemplo mulcere conetUr.

Praeceptis supra traditis fideliter observatis, aliquot per annos cuivis fere seni foret copia vitam prorogandi, et mortem tandem aggredientem mitem minimeque formidandam reddendi. Caeterum antequam huic tentamini finem impono, ne forsan quidam incuriae, alii arrogantiae verterent, me longa linea auctorum vel praelectorum omisisse ornare, haud alienum fore duco admonere lCctorem, non Procul a vero distaturum, si quod praestat in hoc opusculo Professoribus hujus Academiae almae, quae peccant mihimet tribuerit.

Nihil itaque exinde laudis assumere possiam, sed

Explebo numerum, reddarque tenebris.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION